previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


53.

Rex, quia sunt flores varii multique colores,
Et sapiunt mores varios, varios et odores,
Milia quot nati sunt mundo, tot variati,
Et totidem grati, si luce forentque probati,
5Non foret armorum sonitus, rabies animorum,
Impetus ardorum, nec passio mesta dolorum.
Set cur qui flores non reddunt moris odores,
Set dant rancores et sevos fronte rubores,
Percipiunt rorem gratum, pulcrumque colorem,
10Quidam candorem, quidam rubeumque calorem?
Gratia dat gratis sua munera diva creatis:
Plus habet una satis, minus altera res; neque fatis
Assignanda bona sunt hec venientia dona.
Omnis persona decoratur fonte corona,
15Divino teste Psalmista; set quia peste
Se pascunt meste mentes, ac divite veste
Nudantur mites fugiunt incurrere lites,
Sic virides vites retinent sua munera dites
Semper et humoris quo manat vena liquoris,
20Et sic sudoris pretium, quo grande laboris
Redditur. Ergo fore datur omnibus esse labore,
Si cupiunt rore celique fruique calore.
Rex bone, rex digne pretio, rex quippe benigne,
Flores te laudant, res laudant, dogmata laudant,
25Te cupiunt dominum fore mundi corde Latini
Te laudant dominum, regem cum voce Latini,
Teque, et imperium capias dant vota Latini,
Te rogat imperium quod ames quod mente Latini.
Rex bone, turba bonum te regem vivere donum
30Optat, deque bono sperat bona conmoda dono,
Nam de rege cupit te cernere sede monarcham
Principe deque cupit fore te ditionis ut archam.
O felix trina vere tunc dote latina
Natio, que bellis turbaris et ipsa procellis,
35Tunc respirares et tunc decus orbis amares
Atque quieta fores, reparans in corde vigores.
Dic Latium tanto iam tempore turbine quanto
Sic involvisti, tantoque labore fuisti,
Teque retardasti nec iusque tuum reparasti.
40Nonne fuit sanum bellum vitare profanum
Et reparare statum saltem cum pace beatum?
Quidam prudentes dicunt, rex optime: "Gentes
Martis egent, mundant quo se dum sordibus undant".
Cur ita, cum Martis sors sit mors et rogus artis,
45Dona recognoscunt, quia pacis et ipsa reposcunt?
Gustato felle, placet inde magis bona melle.
Que stat dulcedo set seva cruore rubedo,
Et necis ambages fiunt et pessima strages.
Qualiter ista ferunt? Quod sint utilia, querunt
50Illi censentes ubi sunt plures vel egentes
Vel concordantes. Nunquid tanquam reprobantes
Sunt hii tractandi? Non certe suntque piandi.
Est hominum bellum vere crudele macellum
Ac odii cella generatur dira procella.
55Talia dicentes non sunt ideo sapientes?
Quod radice bonum propria non est, ubi donum
Utile donabit, vel qua virtute iuvabit?
Id quod morbosum scitur fore vel vitiosum
Et nocet et ledit et cui placet et sibi credit.
60Tu sapiensque vides, tu post simulataque rides,
Invictus, gratus, doctus, ratione probatus,
Flecti concedis, gaudes, cupis utile, credis
Si flectent flores hii te, captabis honores.
Flores verborum decorant, dant pectus odorum,
65Perficiunt alacres motus, generant opis acres.
Rex, tua maiestas meruit virtutis honestas:
Cum iuris scutis et <cum> manibusque solutis
Poscunt ut dignas laudes habeasque benignas,
Semper ubique, vices et prospera vota repleta
70Et res felices et tempora cuncta quieta.
Vivant, queso, satis qui privant te maledictis
Digne vel gratis vel sub dulcedine fictis.
Pone bone mentis curam concedere puram,
Sicut, rex, sentis diram rem vel fore duram,
75Aut iram mire rationis, que premat hostes,
Pacis seu dire facis arctos rumpere postes
Arte queat. Queris te certe reddere sanum.
Consiliis veris, rex, utere. Visne profanum
Evitare dolum? Sis semper ut esque fidelis.
80Vis a nave solum linqui? Da flamina velis
Acta tuis. Portum queris sic pacis adire,
Respice, rex, ortum Phebi: lex pontica mire
Exigit ut metas prenoscat nauta peritus
Urse tam letas quam mestas. Orbe politus
85Vertitur ipse polus, et totum cardine celum
Illo qui solus regit equo limite velum.
Tu quia virtutem sequeris, virtus tibi donat.
Ardorem ponat qui fert, ardorque salutem
Confert, ipsa salus pacem, pax datque coronam;
90Ipsa corona bonam vitam: finis bona talus.
Est etenim merces meritorum digna corona,
Sicut dans dona quibus impia monstra coerces;
Est maiestatis robur, ditione repletum,
Iniungensque metum semper cum spe pietatis.
95Hactenus audisti faciles huius rationes
Agminis, umbones operis, forsanque fuisti
Non contentus eis. Referam set nunc breviora,
Protinus absque mora, que sunt opis arma tropheis,
Mentis oportuna, vitalia cordibus immo,
100Cum quibus et primo fit palma fidelibus una,
Maior, certa, valens, accepta Deoque timenda
Demonibus, menda sine, si sit ditio malens
Nutum divinum quam quod petit a deitate,
Quam proprium. Late patet hec oratio. Vinum
105Dulce Deo quod agat taceo meliora salutis.
Si quis hec indagat tenebris animo resolutis,
Penetrat ut celum, set adit faciem deitatis.
Sic habet hec telum perimens genus impietatis,
Orat pro pacis, inimicis parcit iniquis.
110Transeo veracis mercedem: crimina si quis
Debita vel nexis sibi cuncta remictit, abunde
Consequitur flexis meritis vite bona munde.
Rex, quia debilibus voluisti corde fidelis
Esseque flebilibus tendis tua lumina celis,
115Ne ledas, rostris parcens, fore quod studuisti
Et nocuis monstris contrarius instituisti.
Regnum servasti, decus et comunis amoris.
Gratia que casti generatur laude pudoris
Te sotiat certe semperque comes tua tecum,
120Expedit experte, quia pergis in agmine secum.
Sancta, Roberte, comes conservat et utilis ensis,
Quo feriente, domes litisque, carente, forensis
Mentis rancores, et quo tu cinctus ab hoste
Atque tue coste quo tu merearis honores.
125Splendet rex laude virtutis, roboris arte.
Ac redolet fraude prostrata dupplice Marte.
Cur dicam plures laudes, cur ipse secures
Dicam pravorum cedentes robora morum?
Urbs modo, rex orat modo. Res urbs anxia plorat,
130Plorat rex certe nunc anxia. Curre, Roberte,
Curre, feras pacem, litem consume voracem;
Pacem, queso, feras, rabies consume severas,
Iras nunc dele, rancorem destrue, tele
Indignantis opes nichila, vastesque Delopes.
135Surge modoque, leves te prorsus et erige sursum.
Sta, precor, existens pietas generosa, recursum
Et pia nobilitas, bonitas, rex, atque faceta
Ac bona pro Roma plorante facetia leta.
Ut vivas, requiem queris, non ut requiescas
140Torpens vis vitam. De me fac ad modo princeps
- inquit nunc Roma -, sicut que ferre deinceps
Non queo languores per deficioque labores;
Sive iuves, seu non tua sum tua cura, pudores
Nollem namque pati te tales, unde mereris
145Cum fama titulos, sapiens quia tantus haberis.
Scitur, rex, vere, quia non tardabis amore
Cuiusquam, nec melle precum, nec nempe timore,
Nec pretio vel opis spe, nec suadente superba
Peste nec acresti vel progenie vel acerba.
150Arcet nullus amor virtutem, rex, precibusque
Non incurvaris blandis, sensusque tuusque
Est animus constans, nulla formidine motus.
Si census mundi tibi cum dulcedine totus
Sponderetur, idem stares sine munere mundus.
155Inflata, scio, mente cares acrique: profundus
Ergo teneret agens torporem sompnus habenas
Cordis, ne faceres generosas res et amenas?
Pessimus est torpor: non est requies hec amanda.
Desidie morbo cor langet, nauta perire
160Posset pigritia: manus est fervens set amanda
Solliciti: merito torpens patitur mala. Dire
Ergo more linquenda quidem dilatio cuncta est.
O si, rex, vellem modo dicere, que mola inuncta est
Tu faceres! Sileo propter fera verba draconum,
165Quos non mense quidem sic poscit ius rationum.
Est igitur quia, dante Deo, res publica mentis
Firma salus, nota via certaque vita, parentis
Rectificata velis assummere vota latine
Gentis, quando fretis vaga fluctuat ira carine.
170Ipsa carina caret rectoribus eius amicis;
Nam tellure manent utentes rebus apricis,
Et metuit navis, ne, dum quatitur mare bellis,
Corruat ex nautis cito maxima turba procellis,
Tempestas fortis, sectans feritate catervas
175Et tractas mortis strages terat ipsa protervas.
Ergo petit rectis duci cum lumine vectis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: