previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


55.

Nunc referam poma, fructus ubi nobile coma
Ornatus lucet, qui res cum pondere ducet.
Innumeri cima stat Distributio prima,
Que sic poma gerit, sic propria cuiqueve querit.
5Non sine fit iure quod nomen fit sibi cure
Huius que rite partitur vel sine lite
Pondera sudorum vel rerum pacta laborum.
Hec sic sermonem per talem cepit agonem:
"Gloria Factori debetur et hec Genitori,
10De cuius vena laudis vox manat amena,
Obediens cultus et fructus tempore multus.
Est subiectorum doctrina docenda sacrorum,
Estque sacerdotum, quorum sic vivere votum
Gnaviter ut discant alii quo vivere gliscant
15Salvifice, pure, docte cum lumine cure.
Parce, Pater rerum, si nuntio carmine verum.
Pace tua fari confido vulnus avari
Presbiteri: spernunt nec que iudicia cernunt
Succedunt vere, non qui pugnam tenuere
20Cum pugili mundo possunt obstare profundo.
Non minus est bellum quam Chachi ferre duellum,
Aut onus Anthei, vel fortis bella Nemei
Concita personis olim propulsa leonis.
Virgineos vultus video cum pondere cultus
25Et rabiem mentis penitus malefacta ferentis:
Spelunca tali recubat latro, set vitiali,
Tetra, non munda, fetenti nempe profunda.
Sunt tria torporis horum mala dampna: doloris
Infecte vite despectio, nec sine lite
30Spes data pugnandi, causa regnum reparandi.
An narrare vacat, dum tempus gratia placat,
Quot bona perduntur, dum pigris nexa geruntur?
Cultus divinus fit multis tunc peregrinus,
Virtus calcatur, vitium levitatis amatur,
35Non habet ardorem mens, nec rationis honorem,
Impietas seva facit omnia fulmine leva,
Dextera vexatur, cum vult bona ferre, ligatur,
Spretaque maiestas est et comunis honestas,
Et (cur non plura refero?) tunc nulla figura
40Servat iam morem, cum cure linquit amorem.
Sollicitusque secus regitur, quia non fore cecus
Vult per torporem, quo perdit deses odorem.
Tunc fert sic secum: "Mea non sunt conmoda mecum
Ni vigilando regam, vel tutor eis modo degam".
45Sollicitus dici valet hic qui nil vel aprici
Aut oculis grati curat, servando beati
Muneris inclusam vitam per membraque fusam
Corporis hanc similem Factori, non Sibi vilem,
Quam faciat sedem deitatis et ipsius edem.
50O te, te gratum, felicem teque beatum,
Qui capis has curas, animas sine spe perituras
Tutandi vigili virtute simulque senili
Doctrina. Cuius stat viribus et status huius
Orbis et est osus segnes sensus, studiosus,
55Nam videt hiis mentes fieri persepe nocentes,
Mulus uti calces, et predo per otia falces
Innovat. Absque mola cure, rubigine sola
Desidie, pigre qua mentes sunt ubi nigre,
Ignorando ducem, propriam perdunt quasi lucem:
60Sic in torporis strato perdunt et <in> horis
Vanis, sive status anime seu ius dominatus,
Corpus et usurpat regnumque per otia turpat.
Non velut herendo, meditando, quiete sedendo
Fit anime prudens dos, quam non postea ludens
65Spiritus est nequam, quia legem diligit equam.
Lex petit active vite bacas, quod olive,
Quas, miserans, gratis opus exhibeat pietatis.
Pessima culparum fit segnities: ea rarum
Consequitur fructum, set spissum pectore luctum.
70Unde Cato fatur, qui mores scisse probatur:
"Segnitiem fugito": non convenit ipsa perito,
Qui novit rite prout est ignavia vite.
Ergo relinquenda fertur nimis et fugienda
Segnities deses, que vult fore pectore preses.
75Sollicitudo iubet contempni res, ubi nubet
Post cum merore dementia plena rubore.
Quam bona fert sistra pro ludibus ipsa magistra
Sollicitudo, bonis pennata probis rationis
Plumis! Rex Macedo, qui vixit tempore predo,
80Orbe suo magnus reputatus, dapsilis agnus,
Sollicitis curis quam festinisque figuris
Pugnarum fregit animos mundique subegit
Vires, et census fuit arbitrio sibi mensus.
Conmoror hac cura forsan tibi, rex, placitura,
85Hac cura quare potes hac quia res solidare
Fractas et fragiles, pretiosas reddere viles.
Viles nam care fiunt meritis, vel amare
Si se prudentes faciunt aut orbe potentes
Poscere. Laus pulcra torporis none sepulcra,
90In quibus est mortis speties, turbe vice fortis:
Debilis est visa nec ledere vulnere nisa:
Cuspide quando ferit, nesciri vulnera querit.
Sollicitumque doli non possunt subdere moli
Pigritie tali, nec sompno pernitiali.
95Cum vigilare bonum fertur, penset pigra donum
Dormitare mora torpenter qualibet hora:
Dum dormire petit se curis undique retit.
Omnia tempus habent, set hec otia turpia tabent:
Sicut aque moras fetentes reddit ad horas
100Multa quies, mentes sic culpa monstrat olentes.
Carcere sicut hebes fit clausus, qui fore debes
Quisquis ibi multo spatio sine lumine fulto,
Vere sic nescit studii quicunque quiescit
Desidia, fructus non expertus fore fluctus,
105Nec bellum pacem, quam confert Marte meracem,
Ante quidem gustum non novit condere mustum.
Iam genus humanum cum clarum sit bene sanum,
Mel demens ursus gustare negans, fore rursus
Credens id plenum mortis vel grande venenum,
110Gustavit tractus per cornua fracta coactus,
Passus abhinc caude truncari divite laude,
Ne removeretur dolio quo mel retinetur.
Est hec limaca residens cornuta cloaca,
Ostendens fragiles turres et robore viles:
115Vertice pingit humum muros, et sirmate fumum:
Segnitie vermis quasi cecus, set nec inermis,
Coclea nam tegitur qua vel pro veste potitur,
Arce vel umbonis tutela forsan agonis.
Hec habet inflatum nimia pinguedine latum
120Ventrem porcinum, guttur set edendo caninum,
Ac oculos luscos, dentes rubigine fuscos,
Anseris incessum, testudinis alite sessum:
Passu (cerne!) redit, post Amphitriona resedit.
Alter sepe via nunc Birria. Carpe talia:
125Quid petit indago? vel quid signavit ymago,
Et quid hec ducens effectio fingere lucens
Dogma? Figura pigros quos arguit hic fore nigros
Instruat: et serves et pectore mox coacerves.
Visne vices horum sentire pares animorum?
130Aures et dentes ad risum sponte volentes
Maiorum mordent iudicia, cum lue sordent
Vel paupertatis vel non habite pietatis.
Tunc cernunt metas vivendi seque prophetas
Constituunt stratis -aiunt- Domini feritatis.
135Hii quo tunc ibunt, plus vivere quando nequibunt?
Ad regnum Sinonis, qui nunc solium Babilonis:
Fungentur tronis variis regione draconis.
Quesiti quare, quia dedignando iuvare
Nos exorantes ut vivant atque precantes
140Despiciunt, ergo portabunt crimina tergo
Tunc visi stulti fuerint ac igne sepulti.
Et mox quesiti: "Vos cur modo rite periti
Non ita sudatis studiis rerumque iuvatis?".
"Nos contemplamur" aiunt "orando precamur:
145Insompnes multas noctes transimus inultas,
Spe solante Dei, simul esuriemque diei".
Cumque preces dantur quod surgant sive vocantur,
Se tunc dormire fingunt vel ad astra salire,
Et nolunt tangi nec tunc rationibus angi;
150Optant laudari, pretio vano pretiari,
Composito vultu portant habitum sine cultu,
Qui, nisi noscantur a fructibus, hii reputantur
Mites ut agni: tamen esse lupi vice magni
Cultu mendaces set tecta fauce rapaces
155Inveniuntur. Habet genus hoc quod tempore tabet,
Nostro sub solo, sompne, quos linquere volo
Servorum pigris stratis, quos impia tigris,
Invadens morte, non excitat esse cohorte
Cum bellatorum feriente struem vitiorum.
160Unus in illorum fovea tumulatus agrorum
Birria narratur, conceptio dum recitatur
Herculis Almene natusque Iovis. Modo vene
Alterius structos referam, breviterque reductos,
Exemplo quales Lippus Topi spetiales.
165Sompno nectebat, dum pigros perficiebat.
Qui bene torpebat, summe torpere docebat.
"Noli - dicebat - cito surgere". Quando volebat,
Si quem cernebat, perfectum reddere, flebat
Non fore: "Te noli, fili, submictere noli
170Tam mdo sudandi: non est tempus vigilandi";
Et requiescebat secum thalamoque manebat.
Pignus mictebat temeti solvique petebat
Mensuram primo surgenti. Stabat in imo
Lecto letatus Lippus servusque locatus
175Delitiis retis, fraudantis corda quietis.
Lippus surgebat, cum forsan cura petebat,
Et quasi non flabat vix vestes quando parabat,
Set permictebat sentiri seque sinebat
Credi per servum tanto torpore protervum.
180Surgere tum visum, servus dirumpere risum,
Compellebat herum; post prima silentia verum
Aiebat servus, torporis factus acervus:
"Solvere posco merum te: cernis me modo serum
Esse magis lecto quam te". Replicando profecto
185Affirmabat item Lippus: "Nec querere litem
Expectes: solvam, mea set per dampna revolvam
Me fore delusum per te, cautum vicis usum
Huius". At "Hah!" dixit famulus, se quando refixit
Gaudenti bili prefato stare cubili:
190"Doctus credebas me fallere, meque volebas
Solvere mensuram vini, nec spernere curam
Tam cito surgendi (verum dicebat habendi
Ius nactus). Queso, sileas de me fore leso.
Hac vice portari vinum fecique parari:
195Nunc bibe". Prebebat potum quem turba videbat:
Sic invitari visum voluitque vocari.
Quid valet hoc fari, poterunt docti meditari.
Forsan lectores aliqui sensu graviores:
"Hoc leve misceri sententia nec revideri
200Inter libranda debebat velle, locanda
Sunt ubi matura doctissima factaque pura,
Et non plena dolis vel risu". Fineque molis
Ars respondebit, si dandi tempus habebit:
Auditum mundum dicet cum demone fundum,
205Fraudis concordem, caro quo pepigit dare sordem:
Excolit atque fodit bona singula que videt, odit
Et sotios prodit et se cum crimine rodit.
Ut mors vitetur nec eam ludens imitetur
Per sua dampna seri, feci tam vilia veri
210Facti. Cum magnis lupus est mixtus velut agnis,
Non ut perdat eos, set quod caveant Phariseos.
Omnis doctrina de falsa facta farina,
Si vel formosa videatur sive iocosa,
Est, est letalis, est (ter dico) vitialis,
215Nam semet ledit, deceptum perdit et edit
Criminis exemplum stultis, quibus est uti templum.
Stultus forte feret quia: "Vanis sensibus heret
Quis putat ut risus teneam: ridet Paradisus!
Ergo ridendum, non est ridere cavendum.
220Cuius mens plangit mea cur consortia tangit,
Increpitando virum qui iudicium dare dirum
Audet? Tunc risus ymitatio fert sibi visus".
Scire nicchil novit mundo qui ludere vovit
Tempus, seque gemit post qui se fraude peremit,
225Hanc consectando cum demone sic ymitando,
Ut velit hic risus mortis. Vite Paradisus
Gaudia dat vere, que mundus nescit habere,
Perdens in vanis se tempus dona profanis:
Multi falluntur, quosdam dum calle secuntur.
230"Docta perge via vera, monstrante Sophia"
Inquiet auditor sapiens sensusque politor
Sinceri: "sanam tulit ars, nec tu quoque vanam
Doctrinam". Forma sermocinor hac, quia norma
Vult ornatorum: sic ars est facta colorum.
235"Cur ego sic spernor vel sic vilissima cernor
Undique?" Desidia dixit; "me cur elegia
In miseris scribit? Quando peto, cito peribit
Custos vanorum vigilantia sollicitorum.
Dum volo sopire sensus, clamant ducis ire:
240Ire decet nactum regnum. Vobis ego pactum
Non feci. Gratis donavit regna creatis
Mundi Salvator, cuius fuit ante creator.
Cur ego sudare cupiam, vel cur vigilare?
En: volo dormire. Pereunt qui grande subire
245Molis onus nixi, satagunt post pondere fixi.
Geta precorque cadat, in lapsum, supplico, vadat
Turbaque que guerre vult libera pondera ferre,
Nata superborum patienter dura virorum
Atque tirampnorum, nolo quos nunc dicere quorum
250Credo sacerdotum numerum constare nepotum,
Et scio quod bullam patres habuere cucullam,
Et spurce nati sunt postea pontificati,
Ignari canonum, vivendi vel rationum,
Nec ducis herrorum cernentes bella malorum.
255Et minus ista pecu scit turba resistere specu,
Cum sit pasta cibis serpentum, sicut et ibis,
Quam bos aut asinus, rudis et civi peregrinus
Indus Bondonie, cum nescius est simonie.
Et tamen ignari nunc preficiuntur avari,
260Hoc faciunt, cupidi rapientes pignora nidi
Non pennata gule, que non parit, ut pote mule.
Lucifer ardorem neglexit, cuius honorem
Ambivit, cecidit. Se lapsum post ubi vidit,
Invidus, ut scivit homines huc adire, polivit
265Spicula fraudandi, iugulos gladiosque secandi.
Complevit votum: genus humanum sibi totum
Seduxit secum ruiturum crimine cecum.
Filius hoc Patris, capiens mox vincula fratris,
Fratres salvavit, quos sic ardenter amavit,
270Ut dignaretur Dominus quod sic moreretur
In cruce pro servis ingratis, sepe protervis.
Sic cum solvebat pretium, velut expediebat,
Contulit et stravit inimicum, qui iugulavit
Stirpem contemptam pretiique cruore redemptam;
275Vitam cui secum dedit etternam, quia Grecum
Vultque Palestinum salvum genus atque Latinum.
Segnities stravit quos celum precipitavit
Et quos fraudavit pomo draco, quando necavit.
Segnities unda submersit cuncta profunda
280Agmina nata soli peccandi dedita moli,
Et vitulum fecit coluit, quem lexque proiecit,
Et tabulas frangi fecit, se cedibus angi
Ac se morderi meruitque siti retineri
Serpentum seva: sic pigros edidit Eva.
285Pigritie pestis nutrivit virus in estis
Tam Iudeorum, quam cordibus Assiriorum,
Et Romanorum decus ammissum, quod eorum
Testatur clerus, modo perdidit omnia, serus:
Dona Creatoris neglexit, pignus amoris
290Perdidit, ignarus factus, torpens et avarus,
Elatus, vanus, Symonis cum peste profanus.
Et nisi quod frena Benedictus papa catena
Cum retinente dedit, qua pestis dira resedit,
Pulsabat celum blasfemum turbine telum.
295Pugnaque cessavit metuens, que ceca patravit
Illa cupido, pati, iam pauci luce probati
Stare videbantur constantes, nam trahebantur
Ambitione foris, que gliscit pondus honoris:
Cornua gliscebant, cornutos quando videbant.
300Sic opus id fictum cessavit per Benedictum,
Segnitie multo nutritum tempore stulto,
Consilioque patrum quod erat sub nubibus atrum.
Hec ea sunt poma Ciceronica, que sua Roma
Eius pometo legit prior, alma, faceto.
305Set meliora dedit maioraque, quando resedit
Consul, tunc turbe romane tutor in Urbe,
Atque Catilinam solus portare ruinam
Compulit, armavit patriam, ius continuavit
Rome, servavit libertatemque locavit
310In solio stabili tunc, iudicioque senili
Sancti quippe status legum studioque senatus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: