5a.
Sum quia pictura Paradisi facta figuraEtterni, dico quod prosint hec inimico,
Si vult salvari, si vult sapiensque probari.
Non tamen ingratis valeo, nec sum reprobatis
5Utilis: ergo satis placeo cum pace locatis.
Non huc ignari veniunt diri vel avari,
Nam mea natura non vult nisi corpora pura,
Et fore postico Dominus letatur aprico.
Vult fecit quales homines is vivere tales,
10Non vult rivales, non ut lupus exitiales.
Ambo rogando Deum faciunt in fine tropheum,
Ambo nec oblique: Deus est qui regnat ubique.