previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


79a.

Dona superna Dei sunt visio tam faciei,
Quam cibus ardoris qui semper crescit amoris
Flammis perfecti. Sunt gaudia perque refecti:
Nunquam turbantur nec eis unquam satiantur,
5Sunt sine mistura meroris, sunt sine cura,
Defectuque sine quoquam, qula sunt sine fine.
Plena, saporosa, numero sine, delitiosa
Sunt ibi cuncta bona que gliscunt agmina dona.
Arbor hec est orti, que non stat subdita morti,
10Nam lignum vite fertur fore quippe perite:
Hoc nunquam moritur, set ob id super astra venitur,
Et secus hanc fontes quos fundunt culmine montes:
Sunt nitidi, lacti similes dulcedine, nacti
Celestem rorem seu salvificumque saporem,
15Potus regales quos nosti, rex, spetiales.
Poma set hec cima sunt optima nataque prima:
Iustitie frenum, pomum de robore plenum,
Est regimen rerum pondusque iugumque severum;
Notio divina super aurea poma polina
20Estque plus lucet, que sursum vivere ducet,
Pomum set clemens quod cor prohibet fore demens,
Auro formatur, superare metalla probatur,
Pomum nature vitalis, vis geniture:
Quo quis ditatur, scit opus quod et hec operatur;
25Doctrine splendens pomum docet omnia tendens,
Lucem scripture movet, urbis iura future:
Hoc miserens miseris pomum succurrit egrotis,
Auxiliis veris prodest, solamine, votis.
Istud habet pomum verissima dona saporis
30Et, pandendo domum, veri tenet ardua roris.
Ignem fervoris video, sapientis amoris,
Pomum dulcorum plenum celique saporum,
In quo maiestas, in quo divina potestas
Et bonitas, eius sapientia, nobilis eius
35Virtus et fortis, que frangit vincula mortis.
Et video dona septem, ne crimina prona
Obsint ignavis, inconsultis neque pravis.
Vite nempe domum tu delectabile pomum.
Hoc plenum sucis, plenum pinguedine lucis,
40Hoc resident partes, hoc omnis orbis et artes.
Hoc video flumen, manareque mentis acumen,
Inde viis morum legiones atque bonorum
Duci sermones, varias sicut rationes,
Hec quoque septena bona sunt virtutis amena.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: