Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1.

Sedes summa Dei, prout est exemplar amoris
- nam res ex nicchilo cunctas in amore creavit -
Sic regimen regum, sic est etiam soliorum,
Iudicii lux clara tenens moderamina veri,
5De quo fons manat mare gignens unde lavatur
Mundus, et omnis habet alimentum natio; sedes
Sunt alie matris sancte celique figure.
Harum vel generum fragilis farrago libelli
Est huius. Tronis residens celestibus isti
10Rorem dignetur aspergere, cuius ab arce
Omne bonum manare datur fructusque operumque.


2.

Astitit, effingens faciem, cathedralis ymago
Quedam (sic recolo) qua canus crine sedebat
Et barba niveaque senex cum veste, set ore
Flammifero. Sic visa loqui, sic ferre querelas:
5- Cur ego tot silui, tot temporibusque vacavi
Et mea iura viri calcant, quibus ipsa noverca
Italie sedes meruit fore? Promovet illa
Degeneres pietate velut natosque coronat.
Mox, ubi sublimes speculantur sedis ovile
10Pastoris virgam divino velle timore
Ferre, tument pompis impinguatique reflectunt
In promotores quod lamentabile coram
Est calces, ridentque capud venerabile Romam
Orbis, et in verbis deludunt dico dolosis.
15"Respice nunc, fili" - sic fari visaque sedes -
Mox micchi tres dominos vidisti nonne sedentes
Exuriente, siti torrenti, deficiente
Ac languente, feris spoliata sepe tyrannis,
Carcere predonum posita? Quis de tribus urbe
20Unus adhuc, nisi fors simulans, compassus amaris
Est Rome curis, quis dixit "Eamus, ovilis
Vox quia languentis queritur presensque requirit
Officium medicumque suum?" Scio quid properatur,
Fallaci quid iure more iam sentio motum:
25Iudicis etterni iam pro mercede furorem.
"Urbs mea - Christus ait - sacro de sanguine fuso
Martiribus sacrata, iacet velut orba relicta:
Urbs mea, Roma, caret nunc lumine frontis utroque,
Urbs mea querit opem, lumen longeque moratur
30Dextrum, nec patitur quod cedat tetra sinistri
Nox. Eat ipse citus nunc absque vicarius ulla
(Mando) mora; semper nocuit dilatio quando
Auxilii re languor eget, vel porta parata.
Mando citus pergat nunc absque pavoris inanis,
35Mando, mora: Petrus cruce non dubitavit in Urbe
Ipse mori, modo sede timent hii delitiosi
Quos sic ditavi, quos ad mea sceptra locavi,
In Roma residere mea, que libera colla
Semper habet, quam regna timent ex nomine solo,
40Nec placet antiqua servos iuga vilia flentes
Libertate frui. Tecum pecus istud iniqua
Prorsus avaritia vindictam <iam> micchi reddam
Ultor ego. Statuunt contra mea legis inique
Iussa sue, plebeia secus nunc castra sequentes.
45Signa fuge nullos unquam latura triumphos,
O proba militia fugiens mea proicit arma!
Consulibus dabo quippe suis. Audite ruborem,
Christicole, sperate fide, servetis amorem
Pro vestra qui Marte ducis pugnare salute
50Et voluit vicitque ferum crucis arte draconem
Non pia frangatur exemplis tempore virtus
Turpibus hoc modico: modicum sperate, beati
Mox eritis; Rome reddetur gloria, quantum-
Cumque gerant hostes ostacula perfida vestri".
55Sic ego nuper eum sedes audisse recordor
In trono cernendo suo, mea mitis ymago.
Ad lamenta querens redeo mea: cur cathedralis
Vilet ymago domus, fusoque cruore sacratis
Cultus abest stationis, habet nec candor honorem
60Virgineus? Nusquam fit confessoribus Urbis
Nunc honor aut solite laudis reverentia digna.
Non absente sonat populus pastore fidelis
Letanti cum voce, dolet vacuamque videre
Suspirat Romam, quam vidit plebe frequentem
65Et saltem replere aliquas, si non datur ultra,
Gente proba Christi regiones: sicne superbe
Spernunt quam similem micchi rex formavit et horrent?
Qui spernunt illam, me spernunt, atque sedentem
In trono sprevere meo qui condidit ipsam.
70Scribe quidem - mox tronus ait - nunc visa, deinde
Regi cuncta meo referes conscripta Roberto,
Italie genito, docto invictoque fideli,
Promerito mundus quod haberet eumque monarcham
Imperiumque hominum, sua nam mage proxima sedes
75Et regnum graviora gerit certamina mentis
Et curas: tot sunt nova provenientia casu.


3a.

Hah, Deus, en fari nequeo sine te meditari:
Ergo precor nosse, sicut das, optime, posse,
Deque tuo trono concedas dicere dono.
Gloria, laus et honor tibi sit, quam dicere conor.
5Vera loqui dones, dicam si lucida pones.
Sicut das esse, da nulli propter obesse:
Hec ea verba Pater, ac impetret hoc pia Mater.


3b.

Celis o grati sancti iam sede locati,
Queso, rogate, sati de semine dante, beati
Gratia quod prebet, que nulli debita debet,
Vos quia divinam personam cernere trinam
5Credo deitatem solam simul et bonitatem.
Est, prout oretis pro me, decus hocque iuvetis;
Vestrum nam cupitis opus hoc sine flamine litis.


3c.

Sedis ymago Dei simplex et norma diei,
Dic vice, queso, mei divine fas faciei:
Postquam primus homo, gustato crimine pomo,
Nos genus humanum fecit de sorde profanum,
5Et dum sordemus nunquam bona vera videmus,
Nos infecta caro permictit cernere raro
Per speculum puram veri tectique figuram.
Dic tu nunc, sedes, quam celica continet edes,
Fac ego nunc essem quam poscis noscere messem.
10"In me maiestas sedet et virtutis honestas,
Summum quippe bonum vivens et vivere donum
Donans, ipse sator Deus omnipotensque creator
Rerum cunctarum, pastor, dux, rex animarum".


3d.

Fons Deus est lucis que monstrat iterque caducis,
Spemque metu pressis et vires pondere fessis.
Esse Dei cernunt humiles qui culmina spernunt,
Nec sunt elati mundo vitiisque rotati.
5Mox, cum purgati sunt celi sede locati
Angelici cetus facie, qua vivere letus
Quisque potest horum, cernunt fontemque bonorum
Ad faciem, manat de quo quod corpora sanat
Ac animas mundat de quo vel quicquid habundat:
10Exit virtutis ros ac alimenta salutis.
Hac rerum vita vivunt animalia trita.
Hec sunt esse Dei fera crimina: plebs aciei
Hostilis, claudens animam, ne sit nimis audens,
Carcere terreno, multa formidine pleno.


3e.

Credant heredes - inquit tunc celica sedes -
Hac a parte cadunt nimio qui pondere vadunt:
Milia stulta decem cupientia volvere fecem.
Divus flans ignis, Deus est hic lumine dignis:
5Cuncta movet stabilis Deus est iuvenisque senilis
Qui non mutatur, opus omne per huncque rotatur;
Dat vitam rebus, per quem fert lumina Phebus:
Ista labuntur quibus haud adversa feruntur.
Pacifice mille sic cessit tempore Sille.
10Hec sedes censet ne quisquam noxia penset.


3f.

Detur ut alma salus, hec regi signa Roberto,
Sunt hic, et malus ratis eius stet sibi certo
Ad memorem curam, sic designando figuram.


3g.

Ut recolant sedem quam Petri fixit et edem
Ecclesie, signa solio stant ista benigna
Divino, laudem que dent sternentia fraudem.


3h.

Iudicis ante pedes cuius stat subdita sedes
Reges curvantur cunctique viri venerantur
Et, genibus flexi, qui non sunt crimine nexi
Aut heresumque neci non sunt habiti neque ceci;
5Nec bonitate carent eius sibi qui bene parent.
Exemplar generans, ut quilibet, agmina sperans
Celica luce mera, corpus domet arte severa,
Armet tam festis animam quam rebus honestis:
Elatos celo deiecit eo quoque telo.
10Turgida corda viri censet reprimendo feriri.
Hec humiles donis invitat dans rationis.
Dogma pium lentis rapitur, polus a violentis,
Corde datur mundis videant ut tecta profundi.
Celis, atque Deum capientes Marte tropheum,
15Post figunt gumphum qui carpit fine triumphum.


3i.

Hic oriendo fides surgit, quam sive relides
Aut ipsam rides, operum non robore fides.
Spes hic certa boni firmatur que rationi
Heret, dum fatur quod vera lege probatur.
5Nascitur hinc carus qui fervet amor, nec amarus
Est cuiquam certe, quia cunctos zelat aperte.
Stant infelici pressura post inimici:
Qui vincit bellum calcat de iure scabellum.


4.

Nunc precor audiri: sapientia diva propinat
Que loquar: ipsa sinat fari verbisque poliri.
Res ego narrabo que sentio, nunc sua sedes
Cuius vult edes. Que dogmata mira parabo!
5Quamvis describi nequeat divina potestas,
Vel sua maiestas, possunt signacula scribi.
Deficit indago cupiens reperire medullam
Vel credens ullam vidisse Dei vel ymago:
Nam licet ex certis causis sua picta figura
10Cernitur et pura fidei ratione repertis,
Non tamen est factor rerum Deus esse putandus,
Et formis dandus humanis previus actor.
Ipse Deus tali non est spectabilis arte
Formarum parte quanquam, nec ymagine quali.
15Aures mortales se fors sentire fatentur,
Aut nares rentur olfatu, vel fore quales
Dentes gustasse censentur in ore sapores,
Vel similes mores quos forte manus inarasse.
Non Deus est aliqua mortalis ymagine mensus
20Aut hominum census trutina, que fallit iniqua
Hec repeto, repetam varie, dictante magistra,
Cuius sunt sistra summam penetrantia metam.
Sunt nunc doctores qui se nescire videntur
Et quod scructentur celi res interiores
25Se censent; errant aliqui fulgore superbi
Non veri verbi gustu. Tenebras, rogo, verrant!
Inflat scriptura, quam non cepere benigne;
Hec non indigne recipi vult sacra figura;
Hoc sacramentum divine vult pietatis
30Summi purgatis fore proque salute retentum,
Non habitare volens in corpore crimine presso,
Et rectis fesso studiis consistere nolens.
Eligit hoc humiles mundo cordisque nitore
Pollentes, ore non vano, non pueriles,
35Non fictos, duplices, falsos et mente dolosos,
Set vult formosos animabus. Quid sibi dices,
Tu qui vis, credens, hominum temptare supernam
Luminis etternam lucem? Te crimine ledens,
Excludis lumen mentis, genitam bonitatis
40Dotem, quam gratis donavit sistere numen.
Hec loquor insanis, ut nolint vivere stulte,
Cum possunt culte vel se purgare. Profanis
Dat spatium pietas, pereant ut crimina dira
Luce Dei mira, qua fit reparabilis etas.
45Ergo Deus totis optabilis est et amandus
Viribus, ornandus cum laudibus undique motis,
Eius maiestas, virtus, sapientia, numen,
Gloria, fons, flumen bonitatis et omnis honestas.
Primum, non visus mortalibus, ille supernus
50Nunc ferat etternus que fons sibi dat Paradisus,
Nec secreta Dei, sibi que sunt cognita soli,
Terrene moli presummat ferre diei.
Ipse dies lucis Deus est, nec pondere tangi
Debet, quod frangi solet ex errore caducis.
55Hec Paradisus habet, que cor nequit ecce putare:
Dicat is et quare sua nunquam gloria tabet.
"En ego" tunc inquit Paradisus, nobilis edes,
Vera Dei sedes, ubi non te sancta relinquit
Absque suis donis, docet ut speculum rationis,
60Plenum nempe bonis doctrinis, lumen agonis
Cum quo pugnare debent qui numen amare
Rite sciunt care bonitatis seque piare -
"Sum regnum plenum dapibus, vitalis amenum
Lucis, vita senum requies etternaque, frenum
65Imperium morum, qui gaudia servo bonorum,
Quem Factor florum replevit fructibus horum,
Ortus virtutum, pratum bona pascua tutum,
Cellaque plena mero dulcoris, lumine vero:
Nil plus vel quero vel prestolor fore sero.
70Hec micchi donavit qui me, qui cuncta creavit,
Qui quos salvavit et me super astra locavit:
Perpetis etatem regni dedit et bonitatem,
Nec dedit estatem mutandam, set paritatem
His quibus est esse quod non valet inde deesse.
75Non tamen in donis equavit eas rationis
Aut in personis animarum. Ius dictionis
Est quibus indago veri que sunt, et ymago
Vite farrago crescendi facta propago".


5a.

Sum quia pictura Paradisi facta figura
Etterni, dico quod prosint hec inimico,
Si vult salvari, si vult sapiensque probari.
Non tamen ingratis valeo, nec sum reprobatis
5Utilis: ergo satis placeo cum pace locatis.
Non huc ignari veniunt diri vel avari,
Nam mea natura non vult nisi corpora pura,
Et fore postico Dominus letatur aprico.
Vult fecit quales homines is vivere tales,
10Non vult rivales, non ut lupus exitiales.
Ambo rogando Deum faciunt in fine tropheum,
Ambo nec oblique: Deus est qui regnat ubique.


5b.

Gratia precedens rerum largissima datrix,
Sicut lux edens, cunctarum prima creatrix.


5c.

Exemplum superi Paradisi defero veri,
Pomis sum plenus, ego sum spatiosus, amenus:
Est tamen inmensus is, sum metis ego census.


5d.

Iudicis etterni vox per quam singula cerni
Debent, sic inquit prope, mundum quando relinquit:
"Gratia stat vere, quam sic volo nempe manere,
Donec finire mundum volo iure venire,
5Donec sit finis mundo labente ruinis".
Vivimus invisi dapibus saturi Paradisi:
Non hec oramus, set ubique Deum quod amamus
Numen, qui lumen dat cunctis datque cacumen,


5e.

Gratia lexque sequens que docet optima iussa
Per que culpa frequens est penis iure recussa,


5f.

Raptus nam placui deitati iusta volendo,
Sicque diuque fui, divinum velle colendo.
Henoc cur placui? Non est acceptio nostro
Hec Domino, volui bene vivere ius sine rostro.


5g.

O fera que mortem cum nube scientia tristi
Humano sortem generi miseramque dedisti.


5h.

Est comes hec operum sotialis, amica fidelis:
Hec dat opus verum, quia collocat agmina celis.


5i.

Ecce en hic Helyam qui sum portatus ab igne
Currus, Messiam predixi surgere digne.


5l.

Arbor fit mortis prave gustatio sortis,
Post hec, fit fortis ut robur in orbe cohortis.


5m.

Hoc pomum vite manet hic sine crimine, lite
Et sine sorde, dator vite, vite generator,
Vite salvator, vite primum reparator:
In medium visum, cognoscimus hic Paradisum.


5n.

Hoc plenum roris fertur bonitate saporis.


6.

O devoti atque noti Deo, qui, est veritas,
Amatores, servatores eius, qui est karitas,
Recolatis cur portatis divinam ymaginem
Et tenetis suis metis et similitudinem.
5Nicchil valet que non calet ignis superficies;
Non armata corde, strata leviter est acies.
Si quis claudit os, cum audit divinam blasfemiam
Vel absconsum fert responsum, incidit infamiam,
Nam tacere tunc est vere maximum periculum,
10Cum delere vult quis de re aliquem articulum:
Fides nostra res est rostra que fugit nocentia
Veritati Dei nati quamvis displicentia.
Qui amare novit care suum corde principem
Fidem Dei servet ei puram, veram, simplicem,
15Corde prius fidem pius incorruptam teneat,
Et cum ore sive more operum post doceat
Qui peccatum ne patratum sit si quis non impedit,
Peccat idem secum quidem non agens quod expedit.
Non debere quem nocere cuiquam precipitur
20Et amare ac iuvare cuique iniungitur;
Prohibere ne severe quis tractet iustitiam
Et sincere retinere secum innocentiam.
Detractores vel doctores qui ledunt peritiam
Reprobari debent: rari sunt qui servant gratiam.
25Quales stulti extant multi docentes que nesciunt,
Et secreta indiscreta lingua falsa faciunt:
Cur sanctorum quis virorum minuit iudicio
Visionem, rationem non servat officio.
Vident Deum qui tropheum sumpserunt de vitiis
30Et sciuntur quod fruuntur celorum delitiis.
Sedes Dei faciei sunt sanctorum anime:
Vident viri vultus miri lumen, sicut femine,
Et felici sunt amici cum beatitudine.
Nam confisi sunt et visi celi altitudine
35Qui steterunt et vicerunt mundum spe diutina.
Qui mensurat rem que durat in divina trutina
Nunc nec scitur nec sentitur aliquo spiramine.
Potest falli casu valli quod est absque lumine.
Dimictantur et cernantur archana consilio.
40Que non eget, nullus neget cuiusquam auxilio.
Maiestatis que formatis a se donat gloriam,
Sicut dedit qui concedit quibus vult victoriam;
At vorago qua ymago est sedis non credita
Voret guerram per quam terram ferit, dum est tradita.


7.

Ego sedes, Dei edes et factura, video
Quod pugillo sto in illo regis quem substineo:
Res miranda, veneranda est quam dicam nimium,
Set credenda et tenenda firma fide cordium.
5Sessor meus, summus Deus, extat super omnia
Non elatus, set placatus cum dulcora venia;
Subter cuncta: portans uncta hec benivolentia
Et non pressus neque fessus est impatientia;
Non inclusus nec intrusus sic est intra omnia,
10Vota cernens, facta spernens malaque consilia;
Non exclusus aut delusus est hic extra singula,
Stringens almo suo palmo adhuc acta saecula:
Et futura sunt factura eius ut preterita:
Res presentes tam absentes habet ut nunc edita.
15Circum rerum orbem verum ipse lumen residet,
Non confusam nec contusam macchinam nam possidet.
O felices viri vices qui tales intelligunt,
Si servire ipsi mire luci nunquam negligunt.
Altitudo, fortitudo lux et sapientia
20Dico Dei rerum mei et summa scientia,
Bonitatis, pietatis, et eius immensitas,
Qui est via, vita pia et etterna veritas,
Non mensura vel censura est tractanda hominum,
Corporali dum in tali habent carne terminum.
25Nam falluntur, decernuntur dum celi iudicio
Vel res horum qui sanctorum sunt iam de collegio,
Tam humano suo vano, quam dolo demonii.
Mensurare vel narrare homo patrimonii
Nescit Dei bona mei, carne vivens penitus,
30Ni quos donat et coronat vel concedit celitus.
Nam revelat sanctus celat que pravos Paraclitus,
Qui personis dignis donis indicat divinitus,
Viris puris non functuris male beneficio.
Nam secreta vult quieta mente in officio
35Dei data et fundata humili proposito
Collocare, conmendare pro frugi deposito,
At superbos et acerbos fugit, licet divites
Facultatum. Dogma datum fert quandoque palmites
Atque fructus plenos fluctus et malivolentia.
40Set in illis non stat villis Dei sapientia
Que benignos facit dignos hac intelligentia,
Non ingratos non fuscatos tetra negligentia.
Teneatis ergo gratis data vobis munera,
Dei dire, queso, ire ne temptetis vulnera.


8.

Fons divini boni cuiusque dat doni virtutem,
Neque plus nec minus cuiusquam scit sinus salutem.
A natura dico, cuius omnis vico comunis.
Pauper pro amico neque pro mendico in cunis
5Habetur, si verus est vir et sincerus amator.
Sic Deus fundator est et consolator creator,
Set Deus iratus et totus turbatus est visus,
Quando stat peccator totus desperator, divisus
Dei bonitate sua gravitate culparum.
10Desperationes habent nationes ferarum:
Una propter onus cuius sibi sonus est ortus;
Hic necem minatur neque consolatur ut portus,
Nisi sit in luto seque involuto letatur;
Quedam ens plus ceca, mortis false teca, dampnatur,
15Heresis vocata, falsis obstinata doctrinis:
Ista declarari non vult nec sanari ruinis:
Quedam temeratis sensibus plus satis se necat;
Ista sibi letum dat putansque metum, tunc secat:
Non videt maiorem futurum dolorem post mortem.
20Tales desperati post hanc cruciati per sortem.
Hii salvantur certi qui cavent experti furorem,
Vitant et caverne humiles inferne ardorem,
Nec incurrunt casum fraudibus in vasum dolosis
Nec in parte feram caudata cimeram squamosis.
25Nam meridiani demonis prophani non rursus
Cito evadendi vim habent et flendi recursus.
Sunt faciliores casus et minores qui restant.
Omnes tamen mentem reddentes gementem molestant.


9.

Nunc ad Dei laudem mei verto vela
Cum querela, qui est portus optimus.
Deus bonum summum sonum dat amandi,
Se optandi desiderantissimus
5Toto corde, sine sorde, mente pura,
Tota cura. Qui es rex purissimus,
Cur mortales vivunt quales nata bruta
Culpis tuta, cum tu sis doctissimus?
Sine Deo quisque meo vivit homo
10Mortis domo et fece fedissimus.
Sine Dei lege, rei ceci manent,
Fumo vanent, ut est is vanissimus
Non adorans Deum, plorans est in penis
Et catenis, ut meretur pessimus.
15Cur tam stulti vivunt multi sine duce
Deo, luce cum sit fulgentissimus?
Ipsam vitam infinitam cur non petunt?
Quam spem metunt? Nam est rex ditissimus,
Tam vitandi quam curandi mala facta
20Iura fracta doctor est cautissimus,
Et celorum et bonorum acquirendi
Vis videndi donator largissimus.
Deum esse ac preesse cunctis rebus
Et diebus, magnus scit et minimus.
25Collaudetur et ametur semper Deus
Ergo meus, omnium altissimus,
In etternum quod Infernum dat malignis,
Locum ignis, ubi rex nequissimus.
Suis servis dat vim nervis, Paradisum,
30Et se visum, qui est sol clarissimus. Amen.


10.

Ad laudem sedis Domini,
Ut plena suo nomini
Referatur, victoria
Dicatur atque gloria.
5Celi cum sede concinant,
Nec elementa desinant;
Pangant aves dulcissime,
Ut solent suavissime.
Muta dent animalia
10Preconia, per qualia
Intelligatur gratia,
Per quam fit reverentia.
Pisces et cete grandia
Hynnos dicant, et gaudia
15Cantent flores et arbores,
Ut docent docti rethores.
Flamma cum nive, glacies,
Bruma, vento rum acies
Et procellarum spiritus,
20Omnis rerum exercitus.
Resurgant laudem mortui
Ut referant, et cernui
Stent et de dono stupidi
Quod revixere rapidi.
25Sol, luna dicant: "Domine"
Et stelle "tuo nomine
Pleni sunt celi, maria
Tellus et aer: gloria!"
Qui sedes in altissimo
30Et solio clarissimo,
Suscipe que dant opera.
Et que creasti genera.
Preconia cum laudibus,
Solempnia cum cantibus,
35Qui regnas celi specula,
Nunc et per cuncta secula. Amen.


11.

Sedes laudetur iugiter divina
Ad cuius laudem tu, Deus, inclina
Aures clementer, tu stella marina,
Rerum plasmator.
5Hec sancta sedes speculum pretorum,
Per quam fit cedes transfuga malorum,
Ne celi edes sit hospes raptorum
Vel receptator.
Speculantur ea candidati corde,
10Fruuntur ea vacuati sorde;
Quam plebis dea fragilis, tu morde,
Fecis amator.
Sedem celestem diligunt amici
Utentes vestem tempore felici,
15Per cuius testem fiunt inimici
Litis dampnator.
Ipsa, piorum generosa mater,
Fovet languorum curatorem, frater
Effectus morum, qui pius est pater
20Ac educator.
Manat ab illa iustitie lumen;
Dives est villa quam divinum flumen
Rigat argilla, qua datur cacumen
Quo fit turbator.
25Villa donorum multiplex est Dei,
Argilla quorum fex materiei
Est metallorum, qua veniunt rei
Ut flat temptator.
Draco perversus radios amoris
30Suos demersus in hennam doloris
Campsit, subversus a regno fulgoris,
Vis usurpator.
Factus nefandus nefariis crescit,
Nullis amandus, diligere nescit,
35Semper infandus, senex iuvenescit,
Pacis vorator.
Ale nos sedis protegant divine,
Dignos mercedis faciant: nam sine
Ipsius edis vocent medicine
40Vite qui dator.


12a.

Visio certa mei Paradisum dat spetiei,
Gaudia finite nunquam nam confero vite;
Lux est etterna, non ut mundana lucerna,
Set semper lucens est lumina summaque ducens.


12b.

Lux ego sum rerum, Deus et lumen sibi verum:
Hic post me tecti thesauri sunt pretiosi,
Qui sunt exosi qui sunt feritate refecti.
Hic latet hec vera lux, ego qui iam posteriora
5Ostendique fora que sunt spectare severa:
Perfidie servis ea sunt crudelia iussa,
Crimina percussa sunt hiis dilecta protervis.
Omnes esse volo tibi nunc et semper apertos
Et menti certos. Tibi quicquam condere nolo.


12c.

Hac stant qui dicti sunt iudicio benedicti
Parte, meo sacri baptismate nempe lavacri:
Hii meruere meum regnum vitamque, tropheum
Penitus in celis, ubi quit fore quisque fidelis.


12d.

Hoc ego sum numen dans omnibus undique lumen,
Lux et maiestas, deitas, virtus et honestas,
Ignis et id munus qui regnat trinus et unus.


12e.

Dextera virtutem facit hec donatque salutem,
Hec mea dat vitam manus, hec mortemque peritam
Ac amplexatur populum qui sanctus amatur.


12f.

Hec portat totum mundum, regimen quoque motum.


12g.

Sum pater en rerum, presum quas nempe creavi
Et quas salvavi, faciens cognoscere verum.


12h.

Hinc stant dampnati subter culpa reprobati.


12i.

Sponsa, columba mea tu candida, cuncta trophea
Spiritus ipse dedit Sanctus tibi quando resedit
In te, donorum virgo septena sacrorum.
Velle meumque precum quos offers est dare tecum
5Quod petis. Est gratum miseranti munus amatum,
Dum non spernatur ingratis quod tribuatur.
Tecum partitus regnum fontem pietatis,
Non tamen invitus tibi do, flos nobilitatis.
Virgo, secure poscas, mater pia, vere
10Obtentura mere, quia stas humilis geniture.
Sum tuus ipse pater genitique mei: generosa
Fedas exosa culpas es tu pia mater;
Hac substentatur capud omne quod orbe gravatur.


13a.

Rex dominorum, fonsque bonorum rexque creator,
Mi pater inclite, sponse paraclite, nate ducator,
Lux, via, gratia ius neque retia, qua nec habere,
Quit sua noxia, nec sibi proxima culpa tenere,
5Tu quia diligis hec neque negligis hec per amorem
Perpete vivere vel quibus urere prava, dolorem
Das reparabile posseque nabile post super astra.
Das mala sternere, das bona carpere, vincere castra,
Te micchi cernere das, neque spernere vis redeuntes,
10Te quoque gliscere debita noscere visque queuntes.
Rex pietatis me miserantis quippe corona,
Et bonitatis sancta parantis et optima dona,
Me decorasti meque locasti sede priorum:
Dicor amabilis et decorabilis inde virorum
15Vocibus omnibus, indeque gentibus et veneranda,
Et pia flentibus anxietatibus, ars et amanda.
Sum cita supplicis atque laboribus auxiliatrix
Promptaque simplicis ipsa doloribus ut miseratrix.
Tuque creasti meque parasti me fore talem,
20Tu voluisti tuque dedisti, me spetialem,
Te quia specto lumine recto te deitatem
Omnipotentem, te sapientem, te bonitatem.
Omnia diligo nullaque nigligo que statuisti,
Iussa sacerrima suntque tenerrima que tribuisti
25Me fragilem tu sic docilem matrem voluisti,
Sic humilem fore tam similem tibi mente dedisti.
Tu precibus das utilibus quas porrigo plenum,
Rex, aditum, das et reditum dulcoris amenum.
Accelleras seu tarda feras quecunque petita;
30Rite facis, quia nulla iacis ni luce perita;
Iustitiam servans, miseris micchi das misereri;
Duritiam pravi sceleris non vis retineri;
Imperium regis ipse tuum semper sapienter,
Psalterium tu precipuum cantasque scienter
35Corda citans. Tu sollicitas bene cernere, nota
Suppeditans, ne vel ruditas sit pectore mota
Nil. Foris exprimo scire quod extimo queque cupisco,
Et miseris quod tu misereris non modo disco:
Velle tuum volo precipuum fieri reverenter,
40Idque meum sit teque Deum laudare libenter.
Advoco supplex, nil fero duplex, tu bene nosti;
Opto resistere, pervia currere luminis hosti;
Cogere curo monstra nocentia lege superna;
Ordine puro dico placentia teque lucerna
45Te quia fontem lucis amene cerno nitentem.
Construo pontem pro dape cene lucripotentem,
Que tribuatur monte viantibus, ut reparato
Robore, statur quo vigilantibus, stent sine fato.


13b.

Sub pedibus tristis iacet hostis perfidus istis
Demon prostratus, confusus, vilificatus
Et timidus, pressus, cum lapsus pondere fessus.


13c.

Ore suo ficti, post os intrant maledicti,
Heserunt donis quia falsis corde draconis.


14.

Principio caret, ut capio, Deus: alta potestas
Fonsque tuus nimis irriguus res ducere festas.
Hinc generantur res et aquantur gratis abunde,
Hinc ineunt que stare queunt cathedreque profunde,
5Hinc pretiabilis ortus arabilis, hinc ager herbas
Ducit et exhibet, haud dare cuilibet optat acerbas,
Fructiferas non mortiferas generatque medelas,
Absque quibus non sana tribus fit perque querelas.
Admirabilis, haud affabilis, o Deus, es tu
10Conversabilis esque ducabilis, uris et es tu
Ignis amoris, es atque saporis dulcor in ore,
Pluvia roris fertilis horis, dives odore,
Esque Paraclitus, o bone spiritus, in deitate.
In me celitus labens protinus pro pietate
15Me genitricem ac alitricem fecit amati
Fructus, nati, quo salvati quove piati
Sunt mortales et veniales pignore tali.
Ac inimicus mundus apricus, frondiferali
Cortice cecus, trux prope pecus, fitque manifestus
20Et sine fructu manans luctu vique molestus,
Et sterilis, nisi quando bono cultore novatur,
Fallibilis, nisi quando sono spondente probatur.
Est optabilis et conabilis hinc Paradisus,
Plenus amenis undique cenis et dape visus,
25Laudeque virtus et bona mirtus habet dare flatus.
Tartarus orridus indeque sordidus ipse reatus,
Et redolet quia crimen olet. Sunt ergo beati
Quique vident ubi nunc resident in pace locati
Has genitus meus agnus opes rectis reseravit,
30Cum penitus gentes inopes ad se revocavit;
Set miseri cum corde graves non has ita credunt,
Hiique feri sibi prorsus aves cum dogmate ledunt,
Fallibiles, set non stabiles virtute fideli,
Quive Deo flexere meo sua pectora celi.
35Ergo mecum qui sunt secum, nempe videntes
Maiestatem sic deitatem sic reverentes,
Laudent illam, namque pupillam sicut amare
Hic oculi scitur, populi vitamque lavare.
Ac devoti, qui micchi noti sunt, ymitantes
40Ac humiles fiant fragiles similando. Levantes
Corda super, cantent nuper laudem deitatis,
Et benedicant quos intricant corpora gratis.


15.

Ave, Pater rerum, lumen lucis verum,
Summum bonum merum, gaudium sincerum,
Tu Deus deorum, panis angelorum,
Vitaque sanctorum, veritas doctorum,
5Omnipotens manus qua fit omnis sanus:
Infans, puer, canus; fons meridianus
Potans sitientes, rigans arescentes,
Augens virescentes, firmans et herentes.
Flumen Paradisi, notum nullis, nisi
10Qui sunt puri visi, a labe divisi,
Biberis pro certo, hocque pro experto
Est, sicut adverto, regi nunc Roberto.
Adam primus pater factus natus frater,
Cuius virgo mater terra, set non ater
15Fimus culpe vilis; set tu iuvenilis
Abel, quem senilis Chayn stravit pilis;
Enoc tu translatus; fili Noe gratus
Cum prole locatus archa, crucis ratus
Generis humani, ebrius quem sani
20Velaverunt cani risui vesani.
Abraam multarum pater catervarum,
Tu dux salvandarum tutor animarum;
Isaac senilis partus Sarre bilis,
Cuius risum vilis dedit puerilis;
25Iacob supplantator draconis prostrator;
Et serpens salvator suspensus; tu sator
Iosep princeps factus, venditus et iactus;
Moyses qui nactus regem est et pactus,
Plagis qui percussit Egyptum, excussit
30Populum et ussit hostes et recussit,
Rubrum scidit mare sic mite, servare
Scivit iussum, quare meruit vadare.
Sacerdos es Aron, qui sacravit Caron,
Cum submersus Faron est virtute Amon.
35Amon, deus poli, cunctis debes coli,
Tibi debet soli sors vacua doli
Humana servire, semper obedire,
Sponte te audire, si te vult sentire.
Sic es Sanson fortis Assalon in ortis,
40Gedeon cohortis dux et fractor mortis,
David rex munitus, Salamon peritus;
Quilibet unitus propheta cupitus:
Te benedicamus, sicut collaudamus:
Da que nos optamus, ut te nos amamus.
45Da vitam conversis; convertendis mersis
Culpis tempus, versis ad te fac ut tersis.


16a.

"Ignis ab etterno, primordia non tua cerno,
Cuius fervoris flammis et cuius amoris
Ardeo neve cremor, de nulla parteve demor;
Lumen es accendens, fons vivus pectora tendens,
5Implens corda bonis et mentes vi rationis,
Tu virtus, tu manens vita, sapientia canens,
Absque senectutis defectu sive salutis,
Tu bonitas mundans, tu pacis tempora fundans,
Gloria sanctorum, tu visio leta bonorum,
10Tu via rectorum, tutamen tuque piorum,
Ignis tu pius visus es locus et Paradisus.
Hec ego per tota refero legionica vota,
Ordinis ipse mei sic ardentis faciei.


16b.

En ego concordo similorque Seraphycus ordo
Flamme stirpe rubi vel que rubet obvia nubi,
Ex radiis solis, vacue de pondere molis".


17a.

"Lucem cognosco te fontem lucis et ignis,
Que clares dignis: te plene cernere posco:
Tu das, lux, lumen, tu spergis in arrida flumen
Pandens naturam virtutes equore puram.
5Astriferum cursum struis, ac equare planetas
Et rerum metas numeros et tendere sursum;
Regna doces legi de iure subesse potenti,
Pectore prudenti soli prius ordine regi,
Alba tibi nutu quia cuncta tuoque potestas
10Est tua maiestas, cuius sunt omnia iutu:
Est mera doctrina, perfecta scientia vera,
Congrua, sincera, pulcerrima stella marina".


17b.

Ordo loqui tali Cherubin sermone videtur:
Queso, Pater, detur micchi vox cum dogmate quali
Plena queat refici de luce scientia dici,
Que referat verum, que possit lucida rerum.


18a.

Iudicium rectum Deus est a fulmine sectum,
Nullum defectum ducens ad iusta profectum.
"Tu mea pax" inquit "que prelia noxia linquit,
Et requies leta tua sum sedesque quieta.
5Quicquid in athleta, quicquid sedet atque propheta,
Est in censura cernente tuaque figura,
Quam fert scriptura, quam dicunt et sacra iura,
Si quod dant leges, si quod per libera reges
Regna suique greges firmant quod, rex pie, deges.
10Semper mutantur set cetera vel renovantur,
Quamvis servantur quedam multumque ducantur".
Sic verbis linquit, sic nec plus incitus, inquit.


18b.

Ordo Tronorum, requiescens pace piorum,
Hec loquitur, quorum iudex est Factor eorum.


19a.

"Tu Dominus rerum Dominator et es dominorum,
Imperium verum dominans stas imperiorum.
Tu cunctis rebus, solus rector, dominaris:
Servit enim Phebus tibi, stellis tu veneraris,
5Iussa facit luna tua, cum variatur in arce
Celi stans una. Dominaris, Rex quoque parce.
Nos vitiis, pravis inimicis nos dominamur,
Nos per te gnavis et honestis semper amamur.
In te nostri habet vires et spem dominatus:
10Cum caro fessa labet, sibi tunc es auxiliatus.
Quisque tuum spernens dominatum non habet ergo
Nostrum, nec cernens est pondera que sua tergo.
Te colimus dominum: dominatio quelibet unde,
Semper amare sinum Domini debemus abunde".


19b.

Ordo quidem fatur Dominatio quive vocatus
Est, cui mandatur regimen, cuius dominatus
Prodest subiectis, qui nolunt currere, servis,
Effrenes rectis fatue votisque protervis.


20a.

"O Princeps, cuius sunt omnia prelia cure
Mundi non huius solius, set geniture
Rerum quorumque regnorum sive virorum,
Climate quocunque regione superque polorum,
5Per te regna regunt reges et bella quietant,
Concordes degunt homines, animalia fetant:
Dux, custos primum caput es exercituumque,
Preponens imum summo facis occiduumque,
Principibus nobis, quos celos ante creasti,
10Luminibusque probis et consiliis decorasti,
Conmittens partes quibus intersitque preesse,
Atque docens artes quibus est hiis Marte necesse
Vincere tres hostes: carnem mundumque suosque
Demonis et postes. Nos fortificaque virosque".


20b.

Ordo dedit digne sic Principibus, quia primum
Sunt caput insigne regnorum: quodlibet imum
Est apud imperium divinum iure vocari,
Et quia Psalterium docet hos nos sic imitari.


21a.

"Arcendi plene quecunque domanda potestas
Tu, Deus, et lene res evitare molestas;
Spirituum cogis vires et vota malorum
Arcta manere rogis ubi sunt tormenta dolorum.
5Tu retines mundum strictum clausumque pugillo:
Tu posses fundum sursum dare prorsus in illo.
Robur cordatum tu nostra potentia castrum,
Arma regens fatum nature fertile plaustrum.
Tu nobis donas vim fortia vota parandi,
10O auxilium ponas qui post sunt infera dandi
Tartara, sub leges quas a te sede tenere.
Qui tibi sunt reges parentes pectore vere,
Verbis ac operum studiis ipsisque iuvamen
Ut demus verum, sis semper qui potes. Amen".


21b.

Ordo Potestatum laudat, quia sede manentem
Cum virtute statum mundum res atque tenentem.
Est prece querendus cunctoque rogamine pleno
Ne subeat flendus lapsus necis intus aeno.


22.

Ordo Virtutum: "quia nos damus utile scutum
- dicit -, mira Dei faciunt ope multa diei
Tempora. Signa damus miracula quando probamus.
Fortes firmamus nobis fisos et amamus.
5Tu virtus vera, Deus, es, que cunta severa
Mollificas alma vi qua datur inclita palma.
De nicchilo pasti sunt a te quosve creasti
Quosve reformasti, quos dotibus et decorasti.
Tu nobis prebes vires operum. Tibi plebes
10O unde virent debent, et quicquid lumine prebent.
Si vadunt claudi recti, totum tibi laudi
Cedit; defuncti si vivunt, sunt tibi iuncti:
Tu corpus iungis anime; tu pectus inungis
Cum pietate bona, quia tu das et pia dona".


23.

Ordo spirituum sic fert Archangelicorum
Ac exercituum denunctiat arma bonorum;
Et secreta poli commissa que sunt sibi celant,
Set reliquis velant que cognita sunt sibi soli.
5"Tu quia natura noscis sicut tua dona,
In qua persona melius stant hec tua iura?"
Aiunt ista Deo, presummunt dicere stulti
Quod sancti culti non sint hoc rite tropheo.
Hec secreta bona noscant fidei, quia demunt
10O ac errore premunt lucem? Caveant sua dona,
Ne sint in ceca faciente cupidine sorte,
Et post, cum morte, sub tartarea truce theca".


24a.

Angelicus fatur deitati nunctius ordo:
"Non ego discordo, rectum dum sit quod agatur;
Custodes positi sumus ac hominum vigilantes,
Doctores dantes stimulumque metumque periti.
5Alma salus, cernis humanam conditionem:
Nos damus umbonem plus lignis sistere quernis
Fortem. Non curant defendere mentis honorem
Ac anime florem, set te prout atra figurant,
Nec sentire student que sit sententia clara,
10Aut animas ara subter fore quod sua nudent.
Ara crucis donat hiis qui pugnare sub illa
Gliscunt, in villa celi fore, quosve coronat".


24b.

Sicut esaurimus nos vere te deitatem
Omnes et scimus, te dante, tuam bonitatem,
Quilibet ordo, videns prout est facialiter alma
Maiestas residens tua, laudant te quia palma.


25.

Pater rerum, patriarcha gubernator omnium,
Imperator et monarcha, donans patrimonium
Quo est victa ferox parca et omne demonium;
Tu dedisti nobis fidem ac veram iustitiam
5Esse te credendi pridem per te, sapientiam
Ac vivendi pure quidem ut per innocentiam.
Te videre optabamus mundo corporaliter,
Nam te nondum tenebamus ut nunc visibiliter,
Ut ad faciem spectamus facie totaliter;
10Modo cernimus divinam maiestatem fulgidam
Unam deitatem trinam, set personam candidam
Per matrem, stellam marinam, virginem, spem vividam.
Nos patriarche videmus nunc promissam gloriam
Et visionem habemus nunc consolatoriam:
15Corpora, sicut tenemus, ferent hanc victoriam.
Intellectum quidam nolunt ex vana dissidia
Hunc habere, neque colunt quasi de invidia:
Credere nos nunquam volunt certa ferre gaudia,
Ii sunt quia veritatis lesores falsidici,
20Amatores vanitatis. Pateant ne modici,
Intellectus claritatis remanent famelici.


26.

Deum pure cernimus, sicut prophetavimus:
Splendor eius intimus nobis est clarissimus.
Prophetando vidimus qui est nunc certissimus.
Nos prophete, Domine, tuo fulcti lumine
5Tuo fisi nomine, prophetico carmine
Te venturum numine diximus et famine.
Modo te ad faciem certam propter aciem
Videmus, et spetiem tuam et congeriem
Rerum per te seriem qui nec habes cariem.


27.

Sedentes nunc in gloria nos iudices apostoli
De habita victoria gaudemus in metropoli:
Paradisi metropolis dat nobis summa gaudia,
Que. nunquam dantur subdolis qui negant nostra prandia.
5Fidei luminaria nos fecit lux creatica,
Ut fierent altaria veri cultus fructifica.
Nunc in Patre Filium Patrem esse in Filio
Et neumatis consilium ex utroque medullio,
Videmus inmensissimam maiestatem Altissimi
10Et Verbi potentissimam sui sapientissimi.
Non hec hostes intelligunt qui sentiunt carnaliter,
Et scire vera negligunt, cum vivant bestialiter.


28.

O gloria martirii, Deus fundator fidei
Virtus firmatrix et spei, rerum factor imperii,
Tua decora visio melior omni gaudio
Est pro vitali prandio sine defectus spatio.
5Tu Paradisus premium es lux nobis martiribus;
Cum tuis, Deus, viribus hoc cepimus preconium:
Vita etterna cernere Te, Deus, est et faciem
Tuam fulgentem, requiem sic est videre summere.
In Te vicimus omnia tormenta, carnem, seculum,
10Quod est ut vanum speculum, et stravimus demonia.


29.

Optime Pater, firmitas sanctorum,
Quorum est mater, aula, quies, forum
Sponsa tua, frater tu factus eorum
Per pietatem,
5Nos confessores esse voluisti
Et bellatores contra hostes Christi,
Ut possessores videremur isti
Regno etatem.
Te, quem videmus aspectu presenti,
10Petimus ut nemus hostis fraudulenti,
Quod Poliphemus vi tenet dementi,
Cedamus, cratem.


30.

Deus, rosa virginea candoris atque lilium,
Viridica pampinea corona, cursus bravium,
Nos intuemur virgines te qui es lumen omnium,
Que fugimus libidines et pregnans matrimonium,
5Accensis nos lampadibus, vigilantes cum oleo
Diebus atque noctibus stetimus in aculeo.
Candora te virginitas, sicut sibi das, inspicit,
Si non desit humilitas, quam tua lux non despicit.


31.

Multitudo viduarum et iustorum legio,
Infinita catervarum te videt religio.
Audi preces, Rex, cunctorum Christi nunc pro populo
Et doctrinam credendorum trahe tetro scrupulo;
5Et de tenebris erroris extrahe christicolas,
Ne incurrant os horroris atque tartaricolas;
Dona eis te videre, vite lux perpetua,
Et in celis possidere te pace conspicua.
Sicut factos nos nocentes per Ade originem,
10Et perversos Eve dentes et diram propaginem,
Reddidisti liberatos, Rex, ad innocentiam,
Ita facias salvatos hos tuam militiam:
Debiles, fuscos, ignaros, penitentes cordibus
Et contritos Deo caros, quia dolent fletibus.


32a.

Sedis apostolice fixe virtutibus atque
Stipite, sive crucis viva radice fidelis,
Plorat honos et onus flet lamentabile, plangit
Ecclesie plebs tota, gemit Latium, sua luget
5Roma, capud mundi, meret clerus, luit ipsa
Nunc despecta fides, spes fracta, gelatus et usque
In glaciem conversus amor lacrimasque refundunt.
Conqueritur cetus virtutum lex ululatque:
Sedem stare vident vidue quasi more relicte,
10Et vacuam sponso castris habitante remotis,
Suspiriisque dolent istis, quia clamat amaris
Crux cum sede simul servilem voce fatensque
Esse statum miserumque suum sub fraude luporum
Raptorumque trucum custodum nomen habentes.


32b.

Cur ego, celsus honos cleri, turgere sedentes
Sive superbire facio non sponte? Videte,
Christicole, qualem mercedem sepe reporto:
Dedecorant tumidi contagia pontificatum
5Pontificisque locum sanctum iustumque prophanant.
Que virtute Iesus magna patrimonia fecit,
Passio queve dedit bona, fedat abusio turpis
Et nequam; corrumpit enim pecus una maligno
Nam morbo scabiosa grecem totumque veneno
10Humoris corpus pus inficit. Ergo cavete,
Ergo cavete, viri, ne vos fex tangat iniqua,
Aut heresis, ferale malum mortisque venenum.


32c.

Cornua celsa crucis sunt clare lumina lucis.


32d.

Crux ego, sancta salus in qua Rex ipse pependit
Omnia qui fecit, genus ut salvaret ab Orco
Humanum, suspiro gemens et conqueror, ipsa
Rapta, canum manibus teneor, despecta diuque
5Vilificata, queror hiis quos de morte redemi:
Clavis ego, celum que clausum, crux, reseravi,
Claudor et in tenebris oblivio ceca relinquit;
Crux ego, clavis, eum signacula quem sacra septem
Firmarunt librum post aperui, prout Agnus
10Iussit, et archana sub lege latentia pandi,
Crux cuius virtute sedent cathedris seniores.
Pontifices doleo: nam Petrus in Urbe cruceque
Stare morique volens, sedem firmavit in illa:
Sponse, veni, Petri mi sponse vicarie, sedes.


32e.

Hec est crux, sedis clavis, robusta potestas
Solvendi peccata potens et cuncta ligandi:
Tartareos fregit vectes, celos reseravit,
Mortem confecit et crimina solvit iniqua.


32f.

Crux, clavis fortis sum vincens prelia diri
Hostis, bella necis que conterit et mala mundi
Crimina, pugna potens cuius fugat effera monstra:
Ceca cupido tegens oculos hanc despicit aram.


32g.

Hec ait et plorans crucis et per posse precatur
Clavis: ut illa potens trahat illum poscit ad Urbem.


32h.

Ecce: fides fundat sedem dominam pietatis.


32i.

Cum sedet in cathedra operum fingensque piorum,
Hic pietas miserans conculcat calce leonem.


32l.

Sustinet hic truncum sedis spes vincere constans.


32m.

Mens humilis dirum pede conculcare draconem
Scitur hic, hanc fervens oratio cum iuvat una.


32n.

Hic amor accendit sedem, set viribus armat.


32o.

Pastor, ovile Dei venias pasture: famescit
Atque mori metuens pascas famis interioris
In languore fero, precor, en te sponsa relicta.
Ut meminisse potes, multis et flebilis annis
5Sola fui, sponsos habui qui dedidicisse
Me visi, si vere pati ludibria, dampna
Infamesque dolos, absentia quos dedit Urbi
Et micchi sola mei sponsi, tam noxia quod iam
Peioris se ferre status audaxque minaxque.
10Mestitiam! Quid agam? Quis me solabitur? Ipsi
Cives consilium pacis patrieque relinquunt
Qui dominam mundi Romam perfecit amorem.
Unus in Urbe - dolens refero - de milibus haud est
Incola, nec vere de milibus advena. Sola
15Noxia fecit eam vacuam domibusque caducam
Sponsi longa mei tam trux absentia, que me
Suspirare facit, cum me sic cerno relinqui,
Matrem cunctarum cathedrarum. Si mea tantum
Dampna forent, patienter ego quecunque tulissem.
20Set graviter cruciant nunc oratoria Rome,
Namque vetustatis maior pars fessa labore
Iam ruit yma petens, et cetera bella minantur.


33a.

Sum Deus hic et homo factus, qui talia promo:
Hic ego sum pura caro, cuius facta figura
Enea serpentis, curabam plebis habentis
Morsus letalis deserto vulnus in alis.
5Hic ego dux arce fabricator, ne fera parce
Mortales pone submergeret alluvione,
Iustos salvavi, quos arce parte locavi.
Hic ego fervoris sum vino factus amoris
Ebrius, et nudus et calicis austibus udus;
10Passio preclara mea mors fuit omnis amara:
Visa nimis rara vel nunquam sic ope cara.
Quis rex pro servis occidi, quero, protervis
Unquam dignatus fuit, aut quis homo cruce natus?
Quis voluit clavis pro servis, dicite, pravis