Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1 Senex hic avarus iam instigat filium
(Tempus foret) ut naviget in Africam.
Aegre fert gnatus huius meretriculae
Prae amore, quam forte ex Lesbo raptam aluit.
5Huic fidem dat, postquam, ex utrimque syngraphis
Acceptis Lesbo, repperit avunculum.
Nimis sollicitus, senex in morbum incidit;
Interea Geta servus aurum abstulit,
Ubi rescivit verberat. Hinc venit avunculus,
10Mox amicitia olim componit nuptias.

2 Postquam auctor vidit nullam esse urbem Ausoniam,
Quae magis amplecteretur bona studia hominum
Et claras disciplinas, quam hanc urbem Venetam,
Id secum putare coepit potissimam
15Rem fore prorsus et maxumum negotium,
Si tantae urbis posset placere genio.
Ad scribendum novam sese comoediam,
Ut vos delectaret, impulit animus
Idque faciundum incitarunt complusculi,
20Cum numquam hocce sit editum spectaculum,
Quod edepol demirari non desinit,
Cum sit comoedia vitae imitatio,
Veri imago, consuetudinis speculum,
Qua affectus omnes tamquam picta tabula,
25Qua quid evitandum, quid in vita utile,
Quod ita solum non iucundum reputat.
Hanc quondam docta celebravit antiquitas
Et fuit in pretio comoedia Eupolis,
Saepius et lecta Cratini et Aristophanis,
30Etsi praecipuam insectandis vitiis
Libertatem sinceram secum asciverit.
Post hos in omnem vitae huius imaginem
Facundior egit Menander mitius
Et frequens pravis praelatus iudiciis
35Non erubescens Philemon. Sic Latio
Primus Livius placuit Andronicus,
Post, qui replevere theatra, Caecilius,
Plautus, Naevius et qui adiutus Terentius
In re scribunda a miti Laeli comite.
40Cur tamen hi, quaeris, placuere veteribus?
Dicam si mihi favebitis silentio.
Postquam proposuerint oblectamina
Simul utilia suis spectatoribus,
Existimarunt rem fore perutilem
45Vitae humanae, si spectetur comoedia.
Proinde vobis hanc decrevit proponere
Comoediam, cui nomen est Stephanium,
Quam sane diebus hic noster pauculis
Composuit auctor, pro quo ne miremini,
50Si haec vobis erit ipsa pauxillum brevior.
Utilis tamen et delectabilis admodum.
Proinde vos oro nunc, patres optumi,
Ut silentium facite aequo animo
Atque rem totam, quid siet, cognoscite.
55Haec mulier, quae nunc hisce aedibus habitat,
Ex Lesbo forte mortuis parentibus
Rapta cum simul Ampelisca ancillula,
Post venditae Megarensi Mnesilocho.
Hic cum forte intestatus Orcum petierit,
60Ambae furtim huc Athenas propere veniunt.
Niceratus hic Hegionis filius
Visam quam primum hanc adamavit Stephanium,
Amando nutrit, fidem dat fore sibi unicam,
Cum forte repperit post haec avunculum,
65Qui Lesbo erat civis, maxume divitem.
At pater, nota filii luxuria,
Avarus ad navigandum sollicitat.
Sed cum forte senex in morbum incidit,
Geta servus commoditate concitus
70Abstrusum aurum senis domi surripuit,
Erili dat, ut morem animo gereret,
Coquos conducit ut parent hic prandium.
Senex convalescens accito medico,
Postquam aurum non repperit, servum verberat,
75Domi devinctum detinet. Interea loci
Venit Athenas Methymnaeus Philodicus,
Qui sese huius praedicabat avunculum.
Recognito amico Hegione, nuptias
Componit Nicerato et dotem numerat.
80Filius iam laetus patri aurum reddidit.
Geta revinctus laqueo prece filii
Accepit libertatis signo pilleum
Agite, nunc favete et rem pernoscite.

3
4
5 Pergin adhuc mecum ita tam perplexe loqui?
85Cur me hisce dictis exanimatum tantopere facis,
Tot curas mihi congeris?
Modo mihi pater succensebit, modo
In Africam me missurus navigio,
Modo Lesbum suam repetitura Stephanium
90Optat, decrevit, exspectat avunculum.
Hancene provinciam sumpsisti, ut miserum
Atque ut conficeres me calamitosum, Geta?
6 Ego utique, Nicerate, quod dixerim,
Non ut advorsum te quippiam iniurium
95Aut insidias molirer, sed quod tua
Mens omnia, quae scissem, bono a servulo
Praesentiscat. Scis enim quantum mea opera
Rerum sategerit, ut iam me unicum cognoscas tibi
Fidelem tuaeque voluntatis obsequentem, bonum,
100Ut decet, servum. Quam ob rem, si quid erit hic, Nicerate mi,
Ne quaque molestia afficiaris, cernamus equidem,
Consultemus, discutiamus, quid tibi,
Quid patri, quid denique rei huic conveniat.
7 Quid igitur faciam ita, ne pater decernit me miserum
105Omnino mare subiturum, Geta,
Vendundi, emundi merces gratia?
8 Iam sententia atque perstat proposito.
Nam dum modo e culina ego progrederer,
Me senex aspexit aegre, tum, "heus", inquit, "tibi ego
110Dico, Geta! Invenias Niceratum ut paret
Sese ad navim. Africam est petiturus bono
Atque optimo auspicio. Proinde expediat,
Hinc ad quatriduum navim conscendet, bono
Animo siet. Dabo operam ut rem gerat".
115Obmutui, quid enim responderem? Sciebat Geta
Quantum tu huic meretriculae es addictus animo.
9 Egone hanc relinquam, Geta, quae tam pio
Me amore amavit amatque et nunc me fide,
Singulari pietate adeo benevolum
120Me sibi astrinxit, ut quod nos dissolvier
Ullo pacto fieri putas? Hocine
Id humanum esset, hocine credibile erit, Geta?
10 Quidni? Moris est meretricii
Pecuniam, non homines amare, Nicerate mi!
125Et quia te videt non ut prius ampla manu
Dinumerare mercedem, clamat, cruciat
Sese nectit fallaciam
Civem esse Lesbicam. Nam parvam huc Athenas Patre
Mortuo advectam furtim navi et nunc suos
130Sese invenisse praedicat atque domum
Redire cupit interque consanguineos vivere.
Haec quidem, hercle, omnia Pecuniam venari puto,
Et, cum cenam te esse non obsonatum heri,
Nunc pedisequam mittit, nunc epistolium inscribit, ut
135Tibi non solum ex medullis eruat sanguinem,
Sed rem omnem, quam avus, quam pater auxerat, corrodat lupa.
11 Tace, si vis, scelestissime! Quid enim me plus macerat?
Lege iterum, perlege!
12 Iterum?
13 Iterum perlege, iterum.
14 Perlegam. Iam tibi legi vicies et nunc iam legam.
140"Stephanium salutem Nicerato suo,
Dextro ocello, aureo pomo, animae suae.
Mitto ad te hunc collutum lacrimis syngraphum,
Nicerate meus, meum suavium,
Deliciae meae, mea voluptas atque suavior rosa,
145Passercule amoenissime atque melle Hyblaeo suavior,
Ut noscites quot me nunc obrui calamitatibus.
Me miseram, te ad cenam exspectavi et hoc mane simul
Ad prandium. Iam diem unum abfuisti, excrucior.
Misera maceror nunc, Nicerate mi,
150Quia navigare te oportet atque per
Mare undosum, fluctuosum, tempestuosum visere
Tot monstra natantia, et nunc ego dolore morior
Tuo abitu, quia hic habeo neminem,
Ni veniet ex Lesbo avunculus meus
155Ad me. His diebus exspecto. Antequam abeam,
Antequam divellar, antequam moriar,
Ad me visas paulum, si placet, anime mi".
15 Viden, quot calamitatibus sim consitus?
Viden fidem huius et animum Stephanii?
160Quo me vortam, quo fugiam, quem petam?
Adeon inhumanus siem, ut hinc abeam?
Nunc tua opera, astu, Geta, erit opus, si mea
Umquam in te lenitas apparuit maxima.
Alio vertamus negotium, ut ne abeam.
16 165Ere mi, quid possim homuncius ego, scis;
Verum enimvero, quo mihi praestari poterit, iube.
Bono animo sies, Nicerate, bono animo!
Multa dies adimunt, multa referunt.
Proinde tranquilla mente, ne te consumes, obsecro.
17 170Ita faciam, ut fortuna volet.
18 Interea nunc ego ad portum properem,
Visam si quod ibi paretur navigium.
Hic me exspectato, mox paulo redeam.
19 Recte iam putas. Abi atque ad nos recursitato cito!
20 175Eo.
21 Atque audin: cave verbum ne tu patri
Dicas aut quicquam rei.
22 Faciam, faciam.

23
24 Quid igitur faciam, Nicerate? Egone hinc abeam?
Pro deum atque hominum fidem, itane sic pater
Obstinate sollicitus, ut me adhuc expertem iuvenem
180Mercatoria navi imponat? Quid, si ego
In morbos incidam? Quid, me si quis homo
Poenus Punica fide cultro transigat?
Quid, me si quis piscis, si qua Neptunia vis
Me truculenti maris absorbuerit?
185Hocne inconsiderate pater meus agit?
Adde, si necessitas, si pauperies
Premeret, cogeret, nec molestia afficerer!
Tot armenta pascuntur patri, tot oves,
Ipse diem totum incumbit auro, invigilat,
190Tamquam sexagenario sit obolus
Defuturus aut sibi pius vitae super
Fuerit quam rei. Haec me macerant satis,
Haec me discruciant. Nunc, quia tempus patitur
Aliqua frui voluptate, ipse mihi complaceo.
195Dum aetas fert, dum ardor viget, en nunc pater
Tot me curis obruere vult, nunc negotia meis
Umeris apportat. Cedo! Quando licet
Me esse curis expeditum? Quando licet
Me amare, nisi nunc, dum aetas, dum anni volunt?
200Certum est omnia pati, quam hoc prius agam,
Certum est, quam meam Stephanium deseram.
Sed quid est? Increpuit domus ostium.
Atat pater est! Perii, hunc effugere nequeo.
Hic illi obviam fiam. Exspecto quid mihi
205Dicat. Dii me adiuvent, dii mihi nunc faveant!

25
26 Nunc quod ego e domo mea egredior, bene
Omnia curato, Archylis, et quae tibi
Dixi, para. Ego hic adero neque longius
Hinc exibo. Tu abi intro, omnia agas
210Caute, ianuam occlude interiorem, simul
Intro spicito, iterum, per penetralia, iterum,
Ne quis illuc advolaverit fur malus,
Dum ianuam aperui. Clude nunc fores!
Atque intellextin? Nec quemquam intro miseris,
215Dum ego abero, nam furum sunt plena omnia.
27 Si quis pultaverit pedibus ostium?
28 Si quid boni portaverit, tunc arripito,
At quamprimum occlude fores, ne flatus intro devolet.
29 Si quis aurum tibi dono portaverit?
30 220Perii, haec de auro loquitur. Em, redibo iterum ego
Nunc intro atque revisam! Em, tibi dico, Archylis,
Exi atque huc abscede! Hic me mane, dum ego eo
Atque ad te revortar.
31 Exspectabo, eas.
Heu, quae miseriae quae infelicitas senis!
225Totum diem torpescit domi. Nescio
Quid timet. Nunc intrat, nunc exit. Miror, quin vivat hodie.
Parum comedit nec mingit ut ne sitis
Veniat. Et quando aliquid defit, mures incursim fugat,
Quia pane corrodunt. Adeo timet.
32 230Perii, Pater subiratus. Timeo
Ne quid male rei devenisse aedibus,
Et vereor hic ne mihi plus exasperet
Atque mihi plures congeret iniurias.
Sed ipse iterum exit, nunc video hilarem.
33 235Nunc factus certior. I nunc intro modo.
Omnia satis bene. I nunciam, clude fores!
Certum est omnia perpeti, ne mihi pecunia
Desit. Dicant quod velint. Miser is, qui nimis
Pecuniae parcit, atqui miserior
240Qui non habet. Proinde, ne desit, vereor.
Nunc scio quid agam, nunc mihi in mentem venit!
Spero mihi fore futurum fructum, si omnia,
Quae mandavero, faciet, atque urbis mollitie
Ipsus quoque divellier. Sed video
245Ad nos venientem ipsum recte in tempore.

34
35 Salve, pater!
36 Opportune offers te nunc mihi,
Opportune quidem, fili. Decrevi virum
Te omnino efficerem, ut me ipsum patrem decet.
Volo ut naviges atque ut Africam petes.
250Illuc negotiatum navim mercatoriam
Hinc ad quatriduum conscendes. Quod bono
Numine tibi mihique siet. Dabo operam
Ut mercimoniis cumulatus eas.
37 Quod lubet, pater. Verum insolenti dabis
255Atque experti negotium, pater. Tamen
Quod lubet, mi pater.
38 Disces tandem. Ita ego,
Dum eram iuvenis, factitavi, nunc tibi
Opus idem erit. Faxim ut rem nostram augeas,
Nam praeesse mercaturae est nunc rem quaerere.
39 260Licet, mi pater, ne proloqui pauca?
40 Licet. Age, fare, quid tu a me nunc velis!
41 Quia vita brevis, labores maxumi,
Quid ultra molimur, pater? Natura stat,
Quod sufficit, contenta. Nos dites satis.
42 265Em, nosne satis divites? Itan tibi
Persuades? Et ni adhibeamus modum aliquem
Parcissimum rebus nostris, Nicerate, fluent.
Satin? Miserum, excrucior, in mentem venit
Ex nostris ovibus una interiit scabie.
270Estne hoc augere rem? Quin et quottidie
Nos pasci oportet. Heri lactucas satis
Proceras emi atque lentes Niliacas.
Quottidie ex pecunia aliquid interiit,
Proinde, Nicerate, te para ut rem omnem augeas
275Atque iam nostram senectutem foveas.
43 Quod lubet, pater, verum saltem per dies
Aliquot liceat animum focillarier
Atque, quod libitum fuerit, agere, quam prius mari
Obruar, postquam tibi, pater mi, placet.
44 280Liceat nunc, fili. Esto iam bono animo!
Spero confore te virum ditem atque meam
Rem omnem aucturum. I nunc ad Castoris,
Nam te illi conciliascere cupio.
Praeest maritimis rebus, ita praedicant
285Lacones, atque animo ibi sacrifica,
Donec ego foras ad te exeam.
45 Ibo, posteaquam meo patri lubet.


46
47
48 Nunc pauxillum animo conquiesco meo,
Quia ita inanimavi filium ad lucrum.
290Sed nescio quid me macerat nunc, puto
Illam esse ovem, quae interiit. Etiam doleo,
Quod upilio lanam abiecerit, quia
Spurce colluta scabie erat. Potuit acqua
Bene dilui atque servarier mihi.
295Ita equidem faciundum, qui sua bona
Reponi vult atque sese opulescere.
Nam stultior est ille, qui rem negligit
Atque qui vorax bona omnia abligurit.
Quamobrem ipse mihi domi servo pecuniam
300Et ne quid diminuatur abradaturque. Ego
Quandoque fame fractus atque ieiuniosior
Fio, ita ut guttur atque esuriales fauces mihi
Vix dehiscant, ita nummis parco meis.
Nam nummi sunt hodie, qui vivunt, qui regunt.
305His honor, his omnes et reges serviunt.
Quamobrem plerique foro fiunt obviam mihi
Gratulantur, blandiuntur, non quod me ament,
Sed quia verentur opulentitatem meam.
Nunc autem agendum est ut rei plus conferam.
310Sed eccum Getam video, unde hic venit scelus?
Quidnam hic garrit veterator scelus?

49
50 Di vestram fidem, quantum laboris confecerim hodie
Quantamque solus adhibuerim sollertiam!
Factus lassus nunc ad portum Piraeeum,
315Nunc ad navale cursitando, si quid hinc navigium
Mercatorium dissolvat atque sese ventis ferat.
Nullum prorsus abiturum est, quod gaudeo.
Proinde subito Niceratum conveniam,
Ut omnem, quo conficitur, metum adimam.
320Nam si hic abiret, nemo me miserior.
Tam parvum et miserum facit sumptum Hegio,
Ut, ni filius, ego fame consumerer.
51 Geta!
52 Nunc satis satis habeo.
53 Geta!
54 Em senex! Dii perdant hunc capularem senem!
55 325Geta!
56 Em, Hegio, ad te ibam.
57 "Ad te ibam", em, satin probe?
Quid tu blacterabas?
58 Nil prorsus, Hegio.
59 Quin dic quid est?
60 Dixeram nihil navium
Huc appulisse, quod Appulas lanas tulerit.
Proinde gaudebam, quia sciebam te domi
330Multas lanas mucidas habere, ut carius
Eas venderes.
61 Ita spero, nam me distrahunt
Tot nunc impensae, tot sumptus domestici,
Quos oppido devoramus atque conterimus, Geta.
62 Ita praedicant. Novi te semper liberalissimum,
335Nisi quod his diebus, quod miratus sum, Hegio,
Quod iam per mensem vix tres aut quatuor emeras
Pisciculos minutulos, pauxillatimque quottidie
Adimis non nihil ex victu miseris.
63 Em, ita tu haec curas, scelus? Quodque istoc mihi,
340Desine.
64 Commovi.
65 Vorsum quo tendit hic furcifer?
Ita hodie postulant tempora, Geta,
Ut omnia, quae nummis aguntur, metiamur probe.
Ego, quid istoc siet, curabo satis.
66 Expetesso, quid velis, atque id patiar, quod voles,
345Ere lenissime atque Atheniensium
Exemplar, decus et nostrum patrocinium.
67 Tace modo! Nunc tristis sum, nunc male
Me habeo. Nescio quid me totum verberat.
Curram intro, ne quis mihi aurum refodicaverit.

68
69 350Quidnam hic sensit? Quidnam hunc tristem facit senem?
Ha, sentio. Nil miserum miserius
Misero avaro est. Utinam omnes avari pisces fierent,
Ut Neptunum omnem intra ventriculum ebiberent.
Sed video Niceratum e Castoris exeuntem. Adibo prope.
355Salve, Nicerate!
70 Em Geta, ita fractus sum miser,
Ita in pectore animus cruciatur meus,
Ut nihil sum. Si sum, non sum. Distrahor, maceror,
Morior, quia navigandum est mihi. Pater ita iubet.
71 Vah, quid tu tristis es? Nihil est. Dii te amant,
360Nicerate.
72 Quidnam est?
73 Dicam tibi.
Properavi ad portum, ibi circumspicio.
Complusculae erant ibi naviculae.
Sciscitor, interrogo, flagito num quaepiam
Hinc civium solutura navis mercatoria.
365Aiunt: nulla prorsus.
74 Em, dii faxint, Geta!
75 Inde ad navale advolavi ut scirem omnia.
Ibi navicularium percontor lepide.
Ait subtristis nullas hinc naves nunc solvier,
Contineri portu oportere propter Cilices
370Piratas. Redeo inde laetabundus, simul
Ut te convenirem, properabam. Patrem
Apud ostium offendi, qui mihi nihil
Huiusce rei profecto meminerit,
Verum nimia impensa sollicitarier. Et
375Inde nescio quo dolore percitus
Intro accurrit meque tunc reliquit foris.
Non videntur navigatum haec tibi omnia
Induere, Nicerate. Proinde esto bono animo!
76 Resumpsi spiritum opera tua, Geta.
380Utinam dii faxint meque salvom velint!
Sed eccam Ampeliscam, perii! Vah, omnia
Resciverunt.
77 Iam habeo, illuc te revocat.
78 Audivi, audivi, Stephanium, animule mi.
Tu te his cruciabilitatibus aufer modo
385Atque pauxillum te refrigerato. Ego
Nequaquam abero nimium atque ducam tuum
Niceratum. Me miseram, ubinam inveniam?
Adibo tamen. Sed ego quem video?
Opportune eccum illum. Dii me nunc dirigunt.
390Salve, Nicerate!
79 Em, Ampelisca, satin
Salva?
80 Ut dii volunti. Ita se miseram macerat
Atque linteolo agglutinato cubat, lacrimat,
Quia timet ne deseratur. Eo te rogat
395Ut ad sese venias, ut te viset antea.
81 Egone illam deseram? Quid mihi plus carius?
Egone meum animum occidam? Minime,
Ampelisca.
82 Ita vult fides.
Sed eamus nunc, quia expectat te nimis.
83 400Eamus, tuque, Geta, redeas domum
Atque observa quid pater curet. Etiam si aliquid
Ex domo poteris..., nostin? Ad nos fer, Geta!
84 Adibo atque, ut potero, faciam.
Quid hoc negotii est, quid tam confragosi oneris!
405Ita ad hoc miser natus, ut nullum iam meo
Natali sidus affuisse crediderim.
Semper servio, et quibus servio, nihil
Servio: pater avarus, filius prodigus,
Nihil est medii. Ad haec mala me posuit
410Fortuna. Quicquid hic delirat dominus,
Plector ego miser. Dii omnes perdant istos eros,
Ut quamprimum servi domini fierent.
Non sic seresceret venter nec pabulo fabacio
Quottidie pascerer. Equidem postquam hac domo
415Sum, numquam satur fui, esurio in dies acrius.
Ibo intro, simul quantum quibo vetulae
Me insinuam, ut tantillum panis possim impetrarier.


85
86
87 Dii hominibus quandoque propitii
Sunt, quandoque infensiores; ita dii me peramant,
420Ut opportune decidit. Namque senex
Dum loculos, in quibus omnes thesauros
Locaverat, attrectabat, vidi. Ego eram
In ligello abditus secumque mussitabat, nescio
Quid susurrabat. Postquam subtexuit omnia,
425Sese oscitabundus recepit. Subito
Illico senem desideratio occupat,
Mox paulo tument pedes, vix sese protrahit
In lectum, inde clamitat "Archylem, Archylem!".
Haec accurrit, iubet ut properet
430Ad pomi aurei tabernam aromatariam,
Ut Sosimenem medicum evocet.
Illa festinans per domus posticum abiit, ego
Domi furtim me recludo. Fecit me haec commoditas
Commodatarium, ut aliquid ego subriperem
435Atque erili filio deportem. Bene,
Opportune! Sed eccam ipsam. Iam arripiam
Me hinc, ne anus haec me videat.

88
89 Heu, me miseram, quot incommoda simul!
Quanto magis hunc instigo veternosum virum,
440Tanto magis torpescit. Vix ilia trahit.
Ille prae dolore moritur Hegio,
Exspectat atque desiderat maxume.
Me miseram, hic per omnes angiportus senex
Sese retinet atque angulatim vult meiere.
445Heu, qui medicus! Adhuc moratur miser,
Sed tandem eccum. Dii, date facultatem pedibus!
Perge modo, perge, ne in mora sit atque dolore Hegio.
90 Nunc vesicam defaecavi meam,
Ut prius adeo faeculentus eram,
450Ut passim micturire necessum mi erat.
Eamus modo. Spero convalescat mea opera.
91 Quin properemus, nunc clamitat miser Hegio.
92 Papae, mature! Ohe, pauxillatim! Via
Brevis! Ut pol ne callescant pedes,
455Ita factitabat Critobulus.
93 Me miseram,
Quanta mora. Consedet hic in pedibus.
94 Ha, hu, quid?
95 Hau, ne me, obsecro, aspicias!
96 Hacne dormitavit nocte?
97 Ah!
98 Quae facies,
Quae labra turgentia, qui milvini oculi,
460Quae follicantes nares!
99 Lunam timeo,
Eclipsim. Magna discorditas inter Venerem
Et Saturnum.
100 Em, satur? Nil comedit hodie!
101 Nunc quiescendum paulum est, nam mi colei
Iam insudant.
102 Mane, me miseram, mane etiam!
103 465Nimis dura es, adhuc malacissanda es, mulier.
104 Pergin? Dii, me miseram!
105 Eia, eamus modo.
106 I prae, ne plus me fascines.
107 Ibo. Sed hic esurit, bibitne, ha, he, quid?
108 Excrucior misera. Iam perge, obsecro!
109 470Ibo intro. Dii faxint ut hic me particulonem legat!
110 Deos iam oro ut tandem applicui. Sed quis est
Qui sese prorupit e foribus domus?
Vereor quid siet. Adibo intro etiam ego.

111
112 Curre, Geta, curre! Hac, illac, quis homo?
475Quis? Nullus? Eia? Nemo est, nemo me videt.
O ditem diem! Quisnam me felicior?
O lepidissimum aurum! Hae sunt guttae Iovis,
Hi sunt honores, hoc nectit amicitias,
Hoc facit ingenium, hoc tot bella gerit.
480O sanctum aurum! Pro te labores homines
Mortales non recusant, tu me hodie felicitas.
Vix me contineo prae laetitia. Dii bene
Fecerunt, ut nostros deorsum spectasse oculos,
Ubi marsupium senex hic foderat.
485Ego ex eo exfodicavi marsupium.
Et vulpes astu capiuntur et equi freno
Domantur. Nunc lecto clamitat senex.
Dii me salvom volunt. Spero hunc petiturum senem
Manes inferos atque Orco associarier Tantalo,
490Ut omne gaudium et filio et mihi compleam.
Em, mi aurum, quantum hodie mortales facis!
At nunc ego per te incipio esse hominis,
Sed nescio quid plus curarum nunc mihi
Cumulatur cerebro, nunc trepidulus
495Fio, nunc omnia timeo. Te aurum puto
Esse causam. Nam antequam te habuerim,
Nullius eram pensi. Nunc nescio quid metus
Inhaeret meo cordi. Timenda sunt omnia mihi,
Invidia magis, nam undique sunt invidi.
500Scio complusculos rumpier invidia,
Sed illis maxume concedo, dum crepent,
Invideant quantumlibet. Nescio, si quis me audiat,
Nam etiam volantes muscae sunt pauxillum lividulae.
Invideant satis, dum tu mihi, aurum, complaceas,
505Postquam tibi hance lucem restitui.
Sed iam conveniam Niceratum atque ipsum simul
Et me uno tempore ego beem faciamque mihi
Hodie stomachum plenum, donec reiectem prae nimia
Crapula. Coquos conducam ut incipiam abligurire bonum.
510Sed quid cesso pultare nunc ego ostium?
Heus, aperite mihi fores!
Heus!
113 Quis pultat tam fortiter ostium?
Quis est?
114 Sum Bona Fortuna. Aperito mihi!
Adhuc cessat. Iterum pultabo ostium.
115 515Ita tam audacter insolentior.
116 At dii deaeque omnes atque cacodaemones
Evertant omne genus meretricum,
Perdant, occisitent et fulminent
Atque penitus, funditus eradicent.
520Parum abfuit quin tegula fregerit caput
Atque me interemerit. Dii vostram fidem,
Quid mihi nunc profuisset aurum, Geta?
Numquam tuta felicitas hominibus.
Em fortunam! Quid mihi mutilat gaudium?
525Cessabo? Iterum frangam, me hercle, ianuam
Atque omnes, si opus, iam dissolvam cardines!
117 Em, demens ita iam perterritus!
118 Itan? perterritus? Si feriat probe?
Si minus, rideam! Tace, alias
530Hoc mercedem habebis. Merita es.
Inepta, simplicior, viden quanti nunc siem?
119 Unde habes, felix Geta? Em misera,
Quantum imprudens commiserim scelus.
Ignosce nunc mi, Geta, atque impartire, si lubet.
120 535Meo ingenio. Sed abibo.
121 Cur, mi Geta?
122 Quia paulum abfuit quin fregisti caput.
123 Me miseram, nihil ego sciebam. Mane!
124 Nil audio, sum Alexander rex Macedo.
125 Mane, sic te Iuventa virens foveat!
126 540Haha, nunc iuventa? Quia nummos habeo?
127 Ita dii me ament, ut mihi iuvenis es.
128 Scio, ergo nummis repuerascunt senes.
129 Em, quanti te faciet Niceratus, Geta!
130 Verum timeo nunc hic moram trahere.
545Sane lubet, non ego solum natus mihi.
Ita hodie Niceratum atque Stephanium
Beabo, me teque simul,
Sed nunc tua industria erit opus,
Ampelisca. Nam senex Hegio
550Aegrotat. Spero, intellextin?
131 Dii hoc faciant,
Ut nos miserae salvae. Sed quid erit opus?
132 Hic me, Ampelisca, expectato, dum redeam.
Ibo intro atque Nicerato dabo marsupium.
Inde exeam mox per brevem posticulam,
555Ibo obsonatum et coquos conducam, ut hodie,
Sic volo, indulgeamus gulae.
133 Ita obsecro.
134 Nunc tibi hoc iniungo laboris. Iam face:
Observes si quis tumultus fiat domi
Nicerati aut si quis exeat aut planctum fieri,
560Ne in mora simus, si iam fuerit opus,
Ut quaecumque arripiat heres Niceratus bona.
Atque itan intellextin?
135 Optume.

136
137 Ita pol me dii amant, ut bonus hic servus est Geta.
Numquam desistit, ut animo erilis domini
565Morem gerat. Per ecastor, quantum nos beat!
Em Paupertas, em Fortuna, quantum tu sedes hominum
Rotas! Nos miserae, postquam e Lesbo abreptae fuimus.
Ille parvulas vendidit Mnesilocho
Megarae, diu nos servivimus. Ille miser
570Postquam intestatus moritur, huc applicuimus
Solae furtim. Viximus ut potuimus.
Sed dii faxint ut Philodicus avunculus
Adventet iam, ut nobis, postquam nos hic esse miseras
Vivas intellexit, significavit. Sed qui homines?
575Me miseram, quae turba! Hinc abeam.

138
139 Ita volui hodie, ut mihi ipsi complaceam.
Quod petiistis do ut tantum coquinatum mihi
Accederetis. Nunc ut volo, vos vultis mihi.
Eia modo, ita ut ambulo,
580Ita vos ambuletis atque spatio
Post me sesquipedali, ut videar
Vobis praeesse atque ductor coquorum militariter
Praecedam.
140 Utique ut iubes, lubenter, Geta.
141 Eia modo! Et quid vobis nunc ego videor?
142 585Ita Agesilaus, ita Agathocles Siculus.
143 Ohe, quiescitote modo! Nunc narra mihi:
Quid tu, quod sapiat et blandietur gulae?
144 Honesta poscis. Ego non tu alii,
Qui vulgares popinarii faciunt,
590Facio. Nam quod vituli pectus assatum volunt,
Ego magis elixum. Atque sic omnes avis amphibias,
Quibus piper et salviam addo, ut magis sapiant.
Cervorum anteriorem partem in iusculo laridario.
Lumbos asso, ex coxis pastillos et pulpamenta facio.
145 595Hoc primum sapit. Perge, iam nunc titillat gula.
146 Silvaticas gallinas asso atque ficedulas,
Pavonem quoque. Ita factitabat Hortensius
In opipara cena. Gallo gallinaceo
Abstineo; ita mihi incessit religio,
600Quia olim locutus atque prolis seminatarius.
147 Probo, mehercle! Ut habeas quod semper coquas!
148 Leucophagum ita paro, ut nil quid suavius.
149 Addis amygdalas?
150 Ut manducones aderunt.
Ita in gymnasio popinario didici,
605Dum inceptabat barba pilare.
151 Laudo, sapis.
Edepol, numquam potui invenire meliorem coquum.
Sed eatis nunc intro, ne sit in mora
Id quod opto. Parate omnia quae obsonabimus.
Nunc res est in vado. Certum est hodie
610Experiri, quod semper ille Assyrius
Rex Sardanapalus aut Philoxeni guttura.
Sed quis est qui exit? Ibo intro, antequam me videat.

152
153 Curavi Probe. Lateris
Et summos pectoris dolores mea opera
615Fugavi prudens. Verbascum cum ruta ex aqua dedimus.
Numquam difficiliorem senem, numquam magis querulum.
Bis aut ter mihi admodum iniurius fuit.
Ita fit hodie ut, cum nequeunt illico
Convalescere homines, quamprimum exclamant: "Medici
620Medici!" Sunt in causa morborum omnium,
Ita hodie miserrimum genus hominum sumus.
Si quid pollicemur, id vertunt sidera;
Sin minus, perimus fame.
Quidnam est? Decipimur omnes! Mors deletilis
625Omne secum affert pharmacum.
Interim omnino misere facimus,
Medicando mendicamus. Post haec multa dedit
Fabam fresam. Reluctabar accipere,
Ferebar Pythagoreus, ut aliquid aliud acciperem,
630Sed cum id aliud, nihil, accepi. Melius
Id, mecum puto, quam deiici in puteum.
Dii melius quam hoc duint mihi!
Eia modo, eamus! Sedne titubes, Sosimenes?
Ne lapsu pedum exanimascas ut Asclepiades!


154
155
156 635Iam coqui omnes per transennam strictim abeunt.
Ipse omnem comedendi explevi libidinem
Satianter, hercle, dum illi mosicabant sese invicem
Miscellae columbinae. Quam prognariter
Collabellant oscula! Meretriculae,
640Tamquam hamiotae piscem, amatorem implicant.
Dum melleis voculis studebat Amor,
Dum blandicellis verbis se ambo molliter
Vicissim, petebant ("da mihi basiolum", "da mihi
Suaviolum", "nunc tu", "modo tu", "mihi
645Tu", "immo tu", "modo tu"), ego
Tunc quod potui ex esculentis, poculentis stomacho
Coniieci meo, atque vina compluscula
Chia atque Caesenatia,
Ut plures nunc resiliunt mihi fumi in caput
650Quam ex Sabatinis aris. Ohe, sum iam satur,
Ohe, satur est venter, conceptaculum
Omnium foeditatum pessimum,
Cui reges, pauperes inserviunt sollicite.
Pungit ut creditor, me in die appellitat
655Decies, vas est imperiosum nimis.
Ohe, satullus sum, adipatus sum nimis.
Iam omnia meo convolutantur cerebro,
Caput dolet, visus nescio si hebescit mihi meus.
Manum video, adhuc, etiam adhuc video,
660Est manus prorsus, video ergo! Caelum etiam!
Non imaginarii sunt hi circuli,
Video omnes. En Saturnus! Solem vix video.
En cerno stellas ... et quae sunt ante pedes, non video!
Quo tendam, nescio, ita caput, ita pes faciunt,
665Tamquam vesicariam devorarim hodie.
Heu, miserum, quid sentio? Concrepuit ostium.
Nescio quid mihi hic strepitus ariolatur mali.
Atat senex est! Revixit! Me miserum,
Hodie ego pereo! Intro hinc fugiam.

157
158 670Ita vult sors humana, ut hisce miseriis
Aerumnisque vitam fluctuatim vivamus miseri.
Vita Momentaria nos nostraque desideria
Efflictim dissolvit, perfringit, et, si qua est indulgitas
Voluptatum mortalibus, tunc illico
675Defluit. Mox turbelae maxumae,
Noxitudo, morbus, dolor, innumera
Cruciamenta, denique mors improba
Serpit tamquam vulpinaris amasio ostio, ostium.
Pulsat domesticatim aeque mortalium.
680Hoce mihi paene pervenit misero.
Ita me morbus maceravit improbus,
Ut omnia paene membra mihi luxata reddiderit.
Ita me miserum affecit macritudine,
Ut paene haesitet ossibus pellicula.
685Salva res est. Dii necessitati quoque
Non repugnant. Sed id habeo gratias,
Quod me salvom voluerunt. Diis habeo
Gratias, tibi primum Apollo, tibi decus
Musarum. Salve Apollo, tu repertor medicinae,
690Tu sapientiae pater. Ego, ne tibi
Ingratus videar, corollam hanc hisce foribus
Appono tuis. Erit hic tamquam ianitrix.
Face, Apollo, nunc rem mihi
Augeas duplam et me semper felicites,
695Alteram tibi connectam! Apollo, face,
Obsecro, nunc rem curem meam, si sapio.
Vae mihi ipsi, ni essem egomet mihi!
Me miserum, haec insanitas perdidit plurimum.
Ideo nunc gravor, fabam nimiam dedi medico.
700Quaerebat aliud blandidicus, sed ego prudentior.
Sed quid nunc sentio domi? Me miserum,
Qui strepitus! Curram. Serva me, Apollo! Compilor miser.

159
160 Extrudam te, hercle, hinc. Exi, verbero, exi modo, scelus!
Existi tandem, nunc te contundam, ut mihi lubet.
161 705Me miserum!
162 Ita miserrimum faciam.
163 Quid commisi?
164 Etiam, verbero?
165 Mi Hegio!
166 Verbero, quid erat illic nunc negotii tibi?
Quid illic volebas scalpere?
167 Nihil, Hegio.
168 Nihil, em? Plecteris, hercle!
169 Me miserum,
710Ita me nunc pinsis tamquam mola molendinaria.
170 Quid blactis, nugacitas nugacissima?
171 Quia verberas?
172 Verberabo, verberabilissime.
Quid tibi erat illic?
173 Pavimentum verrere,
Postquam e foro redii.
174 Quid tu in foro feceras?
175 715Ibi erat ex his, qui ad mercatum confluxerant,
Dum ante paradromidas ambularem,
Aiebat creditor portare se tibi pecuniam.
176 At edepol, hoc primum est dissentaneum,
Numquam cuiquam obolum crediderim.
177 720Forsitan Iuppiter mentem subripuit
Atque obliviosum reddiderit, ut rem auctaret tibi.
178 Ita oporteret, ut iam paulum consolarer miser.
Sed quid hoc est, quidnam hic commentus furcifer?
Quid hic vult veterator, palpator, scelus?
725Sic mendacium convallat, ita offendices implicat,
Ut si quis veritatem deperdi volet, huic deferat.
179 Me miserum, peribo, si quid de auro resciverit.
180 Em, quid dixti? Quid illic mussitabas, furcifer?
181 Egone?
182 Verbero, elumbabo te hodie
730Atque excissam aures et oculos defodiam. Quid dixeras?
183 Quia maxima lis in foro
De monopoliis et vectigalibus ...
184 Elinguabo te hodie, ut iam mihi amplius
Ne tinnimentum tale sies auribus
735Nec mihi insidieris, periure, scelestissime.
185 Quid lubet?
186 Hoc necessum.
187 Accipio quae imperia.
188 Manliana! Eia, modo, abscede huc, etiam,
Etiam nunc! Ohe, illic esto, esto modo,
Plica bracchia!
189 Plico.
190 Adaequa pedes!
191 740Adaequo.
192 Deorsum inspice!
193 Inspicio.
194 Mane
Hoce adaeque mento!
195 Maneo.
196 Nec coniveas
Nec pauxillum quidem!
197 Si me muscae puncti pupugerint?
198 Etiam tamquam ranarum lignum.
199 Ut lubet.
200 Ita volo,
Ita recellas tamquam Melitaeus catulus.
201 745Si pauxillum sinistrorsum aut dextrorsum excessero?
202 Te iugulavero ut porcum depuberem.
203 Susque deque feram, postquam lubitum est, Hegio.
204 Adhuc blacterat linguax. Si tantillum imminutum domi
Invenero, te tamquam agnam praecidaneam
750Mactabo.
205 Dummodo sim propitionalis, Hegio!
206 Senties iam quid sit insidiari ero.
Ibo intro. Esto tu illic, donec ego exeam!

207
208 Nullus sum, Geta, nullus sum. Me miserum,
Quid agam, nescio, neque spei, neque consilii
755Quicquam inest, ita verba illa senticosa senis
Ademerint omnem mihi sensiculum.
Ita me illa caperata fronte incilavit miserum,
Ut omnis mihi ebrietas timore deliquit.
Iam senex quaerens locos omnes thesaurarios,
760Cum non invenerit marsupium, properatim veniet,
Hic hodie peribo. Dii illi impicent pedes,
Dii illum perdant senem, antequam huc redeat.
Pro deum, quid agam, Geta?
Arripiamne fugam an non? Utcumque peribo miser!
765At quis tam properus quidnam circumspicit homo?
Quid velit, exspecto. Est servus exoticus.

209
210 Dis immortalibus iam gratias ago,
Quod nos huc Athenas applicuimus,
Bono auspicio, secundo vento, maris malacia.
770Saniter profecto ita, quod volumus, indipisci sinant.
Erus Philodicus in portu est, donec ad se redeam.
Cunctanter exspectat, proinde properantia opus est.
Sciscitatus sum complusculos regionatim,
Qua haec Stephanium habitet (omnes conveniunt,
775Ubi delubrum Apollinis, ubi Hegio,
Ubi templum stat Castoris),
Ut nuntiem advenisse avunculum.
Certe ego compluries hic fui.
Quarta domus ab Apolline erat,
780Hoc mihi maxime coniectarium.
En Apollo! Hic domus Hegionis, hic Castoris,
Haec ipsa apparet.
211 Atat, nunc intelligo,
Dabo huic magnum malum nebuloni, si hic ad me veniet.
212 Sed vellem aliquem prius percontarier,
785Antequam pultem ostium, ne temeriter
Id agam. Sed eccum unum, quem nunc video,
Adibo.
213 Utinam nunc intercedat Hegio,
Ut omnem furti huic culpam transferat!
Reddam huic omnes pugnos quos habui.
214 790Metuo, nescio quid de pugnis loquitur.
Adibo tamen.
215 Ad scolam accedit, edepol!
216 Quis hic loquitur?
217 Em, quid huc?
Quid quaeritas, furcifer?
218 Domum Stephanii.
219 Quaenam haec Stephanium?
220 Ut nuntiem venisse eius avunculum.
221 795Vapulabis, obiter ad manticulandum venis.
222 Quaenam haec turba?
223 Vapula.
224 Quo iure?
225 Quia
Lubet, quia fur es.
226 Itan tibi persuades?
227 Quin ni? Ita ultroneus in alienam regionem venis?
228 Via communis est.
229 Mentiris. Statio
800Militaris est haec nec hospiti cuiquam licet
Huc accedere neque cuiquam est hic stabularius.
Hic tantum stationarii milites degunt,
Ego illis praesum ad urbis quietem atque populi,
Proinde te tamquam rapinatorem, appetonem cymbalissabo equidem.
230 805Sane iniurius es mihi hodie.
231 Egone?
232 Tu quidem ...
233 Exossabo te probe
Aut tamquam ligni recisamentum pedibus volvero.
234 Tu certe sanus non es homo, verum ebrius.
235 At nunc associabo pugnos.
236 Cur facis?
237 810Quia lactescis pugnis.
238 Ita in peregrinos saevis miseros?
239 In te solum.
240 Cur, obsecro?
241 Quia omnia
Vis hic convasare furto.
242 Quid sit, hoc nescio.
243 Disces pugnis.
244 Mane iam, si vis.
245 Iterum
Congenerabo pugnos. Te tamquam crotalum
815Retundam!
246 At edepol contineas manus
Atque, quantum vis, minacias dicito.
247 Hoc parum quidem erit, sed reddam te hodie
Excissatum, decorticatum, deartuatum simul
Atque totum exossatum pugnis.
248 Hoc quidem
820Non placet.
249 Faciam te hodie pugillarem pilam.
Toties pugnis pulsabo pulsim, ut tu pugnis hodie
Celebrescas Athenis.
250 Haud, pol, tanti eris.
251 Deturbabo, hercle, hinc, si possum, atque hinc te praecipitem
Tolutim dabo, ni sapias, furcifer.
252 825Mane etiam, bone vir, si vis, mane etiam!
253 Vesperi vapulabis, non mane, helluo!
Incipiam, ut saltem hoc, quod soli est, metiaris pugnis probe
Atque te tamquam monoscelum faciam.
254 Age verbis, abstineas pugnis, ni vis hodie
830Alternatim pugnis agamus misere.
255 Pugnis agam tecum, nam vis hic omnia
Suppilare et involare, furax fugax!
256 Sinas, obsecro, ut mandata mei eri prosequar,
Si apud vos milites aliquae preces valent.
257 835Pugnos petis, obsorduit iam pietas.
258 Dii immortales, ubi ego offendi hominem?
Quaenam huius calamitas, intemperies!
259 Fare, age, cuias es tu.
260 Mundanus sum.
261 Iterum,
Cuias es, dic, dic iam, obsecro.
262 At nunc verecunditer
840Postulas. Sum ex regione Caecorum et Philodici
Servus, huius Stephanii, quam nunc quaero, avunculi,
Qui civis est Methymnaeus, ubi Arion
Citharoedus fuit.
263 Hahaha! Narrat, edepol, itineraria.
Narra (volo videre, si fur es) qua arte pater
845Atque tua mater vivebat. Nunc, edepol,
Cognoscam quinam sis.
264 Vah, quid hoc miseriae est?
Quaeris quo aere laverit pedes Sisyphus.
Pater plumbarius fuit, mater mea panifica.
265 Quod plumbarius, non placet, sed esto. Quid tu veneris?
266 850Erus me misit ut nuntiem eius adventum Stephanio,
Quae in hac regione habitat. Ipse moram
In portu agit, nam Lesbum adducere cupit,
Postquam ita repperit esse salvam.
267 Hae perplexibilia.
Iterum praeparabo pugnos. Non hic habitat Stephanium.
268 855Ita praedicant: in foro Apollinis. Ego
Huc olim adduxi vinum Lesbicum.
269 Augificabo pugnos. Quid vini refers?
Mustulentus? Ita hac mente suscitabulum
Huc accesti.
270 Ita eri praeceptis pareo.
271 860Iam iterum manducabis pugnos. Vaniloquus es,
Lurcho, Cynocescema.
272 Ita tibi videor?
273 Certe nepotatu nobilis.
274 Abeam
Nunc, hercle! Discedam ex hac colluvione miser.
Dii vestram fidem, iam inceptat dissolvi societas
865Humana, iam nemo tutus intrat alienam
Urbem. Dii immortales, ubi ego offendi Cacodaemonem?
Fugiam hinc ego atque meo ero omnia referam.
[IV,6 Geta, Hegio, Doryphorus servus]
275 Adhuc nullus sum, postquam illum perterrui,
870His ego perterritus sum. Nam cum cogito
De sene, sanguis totus congelascit meus
Atque ita cor sese conglutinavit misere,
Ut iam pectus pultat prae timore frequens.
Iam me sentio cinefactum fieri.
875Em, Iuppiter, cur non alas iniungis mihi,
Ut hinc tamquam avis Diomedea devolem?
Sed quid nunc sentio? Eccum ipsum, me miserum!
Totus contremisco, em dolos!
276 Ubinam hic est? Me miserum,
880Depilatus sum. Ubinam? Tene iam, tene!
Me miserum, marsupium meum!
Ubinam hic est?

277 Perii.
278 Ohe, bone
Vir, apage!
279 Mi Hegio!
280 Immo tuus funiculus.
Age, Doryphore, liga, quantum potes.
281 885Ut iubes.
282 Siccine deturbas omnia,
Geta? Siccine Niceratum illectas dolis,
Ut pilleum acciperes? Tandem tendiculis
Obiectasti caput. Mene deludier?
Putas contentiosus non tantum virum?
283 890Quid mali feci?
284 Quid mali? Meum marsupium
Quis refodicavit?
285 Minime ego, Hegio.
286 Nemo te furacior. Novi te optume,
Uncinatum semper. Proinde te hodie
Suffocem laqueo atque te tamquam aulicocia
895Canibus dedam assulatim.
287 Nimis astringis bracchia.
288 Minimum sentis. Perge iam, perge, perge, perge, modo!


289
290
291 Viden, Palaestrio, ne erremus? Hacne probe
An illac? Ne caecutientes per diverticula
Simplicitus vagemur, viden Palaestrio.
900Estne, ut dixti? Quaenam huiusce offendicula
Blacteras? Hicne an alibi? Enoda, dum ostium
Stephanii meae pultavero.
292 Verum, mi ere,
Narravi. Hic illum inveni iniquum hominem,
Praestrigiatorem pessimum. Ita me iracunditer
905Invasit homo atque superbiter,
Ut, mihi quae mandaveras, nequivi perficere.
Adeo me perplexim commovit ambagibus,
Ut vix tum pugnis datatim abstinuimus.
293 Itan probe? Omnia quae tua, miracula.
910Nonne dixi? Sal Agrigentinus es quidem!
Pauca edepol lana, magni rumusculi:
Si forte vides quampiam labeculam,
Elephantum clamitas.
294 Ere, quae de me volueris
Omnia fari licet. Unum me, pol, non praeteriit:
915Mea erga te famulitas fortunatim abiit,
Ut, si quid servis fidei,
Hocce ipsum expertus in me diutine.
295 Sed age modo, estne hoc Apollinis forum?
296 Est, edepol, ere. Memini ego alias
920Atque quartam ab Apolline domum Stephanii
Praedicabant, qui circa portam erant scoparii,
Ita cetarii atque crepidarii.
297 Haec, postquam id dicis, erit, Palaestrio.
298 Optume.
299 Pultemus iccirco ostium.
925Sed quinam est qui exit? Vereor, utinam probe...
Verum ipsum compellabo. Salve, iuvenis!
300 Tu quoque salve!
301 Estne haec Stephanii domus?
302 Haec est.
303 Optume advenimus, Palaestrio.
304 Bono auspicio.
305 Tune hic aliquam consuetudinem?
306 930Egone? Ipsa mihi cordi est. Ex eo civis Attica
Facta.
307 Itan? Civis? O gratissimum factum mihi!
Putabam eam hic deplorabundam vitam degere.
Nunc diis habeo gratias quod hoc primum sentio.
308 Sed tu quid tandem huc adventasti?
309 Egon?
Em, mea Stephanium neptis est. Postquam misera
935Ex Lesbo rapta fuit, numquam ex ea intellexerim
Quicquam, nisi quod his modo diebus conscribellavit mihi
Idque quidam scripturarius asseruit.
310 Tune es illi Philodicus avunculus?
311 Ita dii voluerunt.
312 Pol, mihi gratissimus,
940At sane tui hodie meminimus simul:
Tuum oppido accessum exspectabat dubio procul.
313 At iccirco nos celeratim accessimus,
Ne iterum decidat fortunae pessimae.
Ipsa quo pacton?
314 Sane castula.
945Eximia castitudine vixit, edepol,
Nosque simul coagmentavit natura pares,
Mores, sanguis, aequa animi nobilitas.
315 Em sortem, ita ludis in humanis, ut tibi lubet.
Sed, inquam, quis es, obsecro?

316 Egon? Niceratus mihi
950Nomen, ille Hegionis sum filius.
317 Tune Hegionis, qui Euclionem habuit patrem?
318 Ipsus est.
319 Em, ipse amicissimus mihi est.
Sed utinam, quod opto.
320 Quidnam est?
321 Ita per deos
Immortales, obsecro, iuvenis,
955Postquam hanc consuetudo elegit tua,
Ut haec uxor tua sit. Dos non parva erit.
322 Mea est uxor. Nos diu ambos adiugavit fides,
Sed quia hoc adhuc patri incognitum, obsecro
Ut eum pauxillum concalefacias,
960Postquam utrique alteros amicitia prosequimini.
323 O felicem diem ita nunc laetitia
Ignisco totus, ut vix apud me siem.
Ita spero futurum. Nescio quid
Mihi praesagit animus, sed interim visam Stephanium.
324 965Bonis avibus, Philodice.
325 Perge, Palaestrio,
Ita nos dii divitant, postquam absque excandescentia
Omnia componi volunt.
326 Utinam ut fructificet
Noster hic adventus!
327 Eamus intro modo,
Absque pulsatu, succedamus intro, Palaestrio.

328
329 970Probe, mehercle, probe. Numquam hominem
Commodiorem vidi, ita opportune accessit hodie.
Spero, auxiliantibus diis, utrinque amicitia
Pristina, dotem pollicendo inducat hic animum
Patris ad id quod volo. Nunc revisam quid is agat.
975Sed eccum, exit foras. Quaenam illac minaciae?

330
331 Faciam, hercle, faciam! Hodie dabit poenam admodum.
Hoce mihi dolo? Nulla satis iustitia
Fraudulento.
332 Perii, hoc me trepidulum facit.
333 Nunc tristissimus sum omnium. Ita mihi ubertim incommoda
980Scaturiunt, ut iam maceror, vortor, morior,
Quod bona dilabantur, quod me domumque collutilet
Filius totum meretricando diem.
Me miserum, ubinam hic est?
334 Nullius sum consilii.
335 Ubinam hic est? Ohe, tune es hic, vir bone?
985Hui, hisce iam rebus praescripsisti, Nicerate, animum,
Degulando bona, labectando honorem et mihi et tibi?
336 Mi pater!
337 Quid "mi pater"? Hoc non iniuria patri?
Hoc non displicentia, Nicerate? Quid non te pudet?
Hiscene infectus sordibus accedes ad rem publicam?
990Quid dicent patres? Hicne est Hegionis filius?
Haecne senectutis disciplinae viatica?
Haec me macerant, haec me lancinant.
Ob talem filium tot passus miserias!
Age modo, age, vive iam, vive ut lubet!
995Curabo posthac, quid faciam, probe.
338 Mi pater, si peccavi, ignosce quantum tibi lubet.
Delinquentes hanc aequitatem postulant.
Si cuiquam paterna pietas apparuit maxuma,
Mihi ipsi fuit, proinde te coram mendacium
1000Effutire non licet. Amavi, fateor.
Si amare poenam, quid enim odisse meretur, pater?
Dum tempus fuit, dum aetas sustulit,
Id clandestino feci et id factum infectum nequit.
Huic, postquam hic vicina exstitit, ego animum
1005Applicui meum, quia forma liberali visa fuit
Et ingenuo dubio procul nata sanguine.
Suppetias ei contuli, ne in vitium
Collaberetur, id equidem existimo deo, hominibus
Gratum. Nec, pater mi, edepol, fefellit animus:
1010Reperta est ex Lesbo, Methymnaea civis, modo.
339 Em, haec civis?
340 Sane equidem. Paulo ante suus
Advenit avunculus, vir satis spectatae fidei,
Qui te, pol, pristino olim amicitiae vinculo
Vere cognoscit.
341 Quis est?
342 Dives hic satis
1015Atque opulentus, maturus senex,
Et quia nostram affinitatem concupiscit satis,
Summam pollicitus est dotem mihi.
Proinde, quia rem nostram augificabit, pater,
Nec navigatu erit opus amplius.
1020Accipienda condicio erit, si lubitum fuerit tibi, pater.
Sed eccum ipsum, pater! Exit foras in tempore.

343
344 Curabit omnia Palaestrio, donec ego redeam.
Nunc meum Hegionem conveniam.
Dii omnia, quae vultis, facitis. Vobis habeo gratias.
1025Hoce meum tandem voluistis consolari senium,
Postquam hanc repperi sat sanam, salvam, succulentam probe.
345 Estne hic Philodicus Lesbicus? Em!
346 Quis hic loquitur?
347 O salve, Philodice!
348 O mi Hegio!
Valesne, mi Hegio, dimidium mei?
349 1030Valeo iam. O mi Philodice, quis te hic repetiisset modo?
Em peracta tempora! Iam senes sumus.
350 Sic fert, sic voluit aetas.
351 Sed tu quid tandem, Philodice?
352 Bono huc appuli auspicio, Hegio, si volueris.
Haec, quae vobis vicina fuit, Stephanium
1035Mea neptis est.
353 Dudum mihi narrabat filius
Neque tui adhuc meminerat nominis,
Proinde volebam nunc tecum congratularier.
Sed qua negligentia?
354 Em, sic hominum miseriae
Decidunt. Ego foris eram, cum parentes obeunt.
1040Haec unica filia erat, unica domi pedisequa,
Ampelisca, ambae septunariae,
Nescio quo sidere raptae. Inde Megarae
Venditae, et qui eas emerat, forte moritur.
Hae, ut dii volunt, huc Athenas fugiunt,
1045Hic tandem gnati tui patrocinio coalitae.
Quod sibi tibique, Hegio, me meaque deberier
Fateri necessum mi est.
355 Nec huius paeniteat.
356 Proinde per amicitiam nostram, per immortales deos,
Te oro exoroque, ut ambos, ut ambo volunt, matrimonio
1050Iungamus.
357 Em, Philodice, nimis, edepol,
Impensis distrahor et nunc maceror miser,
Nunc crucior.
358 Quidnam est?
359 Nescio quis fur malus
Mihi subripuit aurum.
360 Omnia sunt salva, pater!
361 Quid ais?
362 En tibi marsupium.
363 1055O bene factum! Quisnam scalpurivit?
364 Geta.
365 Vah, numquam potui extorquere.
366 Quidnam restat, pater?
367 Age ut lubet, fili, postquam aurum salvasti mihi.
De dote autem, Philodice, ...
368 Quindecim talenta do tibi.
369 Hoc placet, accipio.
370 O gratum et felicem diem!
1060Sed unum a te peto, pater, ut ignoscas Getae.
371 Revinctus est.
372 Ut liberes atque nunc pilleo
Condones nostro beneficio.
373 Fiat. Sed eamus intro, Philodice,
Numerabimus dotem et omnia
1065Intus peragemus haec melius.
374 Eamus, quod faustum felixque sit, Hegio!
375 O candidissimum diem, qui mihi nunc
Tot et tanta iam cumulas gaudia!

376
377 Si quis est qui valeat post tot pugnos et tot verbera,
1070Ego sum ille. Iam quippe scio quid sit indipisci aliquid.
Nihil prorsus sine labore acquiritur.
Cum Anthaeo, cum Polyphemo, cum Harpyis avibus
Dimicavi, antequam hance libertatem ademerim,
Sed nescio quis adventitaverit deus,
1075Qui nuptias Nicerato composuit,
Me quoque sic revinctum dissolvit laqueo.
Proinde quia felicitant omnia,
Mihi senex capite raso dedit pilleum,
Ut posthac mei sim iuris. Diis habeo gratias!
1080Nuptiae fiunt. Ne exspectetis quicquam hic foris,
Omnia intus peragentur. Stephanium haec vesperi
Advocabitur domi, simul ille servus Palaestrio
Quem hodie perterrui. Resciverunt omnia.
Ego quoque intro redeam,
1085Ut pulpamenta macerata reficiam.
Vos, si quid novae fabulae placuit, plausum date.
Vos, optumi patres, optume valete.

1 argumentum

2 prologus

3 PRIMUS ACTUS

4 I,1 Niceratus, Geta servus

5 Niceratus

6 Geta

7 Niceratus

8 Geta

9 Niceratus

10 Geta

11 Niceratus

12 Geta

13 Niceratus

14 Geta

15 Niceratus

16 Geta

17 Niceratus

18 Geta

19 Niceratus

20 Geta

21 Niceratus

22 Geta

23 I,2 Niceratus

24 Niceratus

25 I,3 Hegio senex, Archylis anus, Niceratus

26 Hegio

27 Archylis

28 Hegio

29 Archylis

30 Hegio

31 Archylis

32 Niceratus

33 Hegio

34 I,4 Niceratus, Hegio senex

35 Niceratus

36 Hegio

37 Niceratus

38 Hegio

39 Niceratus

40 Hegio

41 Niceratus

42 Hegio

43 Niceratus

44 Hegio

45 Niceratus

46 SECUNDUS ACTUS

47 II,1 Hegio

48 Hegio

49 II,2 Geta servus, Hegio senex

50 Geta

51 Hegio

52 Geta

53 Geta

54 Geta

55 Hegio

56 Geta

57 Hegio

58 Geta

59 Hegio

60 Geta

61 Hegio

62 Geta

63 Hegio

64 Geta

65 Hegio

66 Geta

67 Hegio

68 II,3 Geta, Niceratus, Ampelisca ancilla

69 Geta

70 Niceratus

71 Geta

72 Niceratus

73 Geta

74 Niceratus

75 Geta

76 Niceratus

77 Geta

78 Ampelisca

79 Niceratus

80 Ampelisca

81 Niceratus

82 Ampelisca

83 Niceratus

84 Geta

85 TERTIUS ACTUS

86 III,1 Geta solus

87 Geta

88 III,2 Archylis, Sosimenes medicus

89 Archylis

90 Sosimenes

91 Archylis

92 Sosimenes

93 Archylis

94 Sosimenes

95 Archylis

96 Sosimenes

97 Hegio

98 Archylis

99 Sosimenes

100 Archylis

101 Sosimenes

102 Archylis

103 Sosimenes

104 Archylis

105 Sosimenes

106 Archylis

107 Sosimenes

108 Archylis

109 Sosimenes

110 Archylis

111 III,3 Geta, Ampelisca ancilla

112 Geta

113 Ampelisca

114 Geta

115 Ampelisca

116 Geta

117 Ampelisca

118 Geta

119 Ampelisca

120 Geta

121 Ampelisca

122 Geta

123 Ampelisca

124 Geta

125 Ampelisca

126 Geta

127 Ampelisca

128 Geta

129 Ampelisca

130 Geta

131 Ampelisca

132 Geta

133 Ampelisca

134 Geta

135 Ampelisca

136 III,4 Ampelisca ancilla

137 Ampelisca

138 III,5 Geta, Coquus

139 Geta

140 Coquus

141 Geta

142 Coquus

143 Geta

144 Coquus

145 Geta

146 Coquus

147 Geta

148 Coquus

149 Geta

150 Coquus

151 Geta

152 III,6 Sosimenes medicus

153 Sosimenes

154 QUARTUS ACTUS

155 IV,1 Geta servus

156 Geta

157 IV,2 Hegio senex

158 Hegio

159 IV,3 Hegio senex, Geta servus

160 Hegio

161 Geta

162 Hegio

163 Geta

164 Hegio

165 Geta

166 Hegio

167 Geta

168 Hegio

169 Geta

170 Hegio

171 Geta

172 Hegio

173 Geta

174 Hegio

175 Geta

176 Hegio

177 Geta

178 Hegio

179 Geta

180 Hegio

181 Geta

182 Hegio

183 Geta

184 Hegio

185 Geta

186 Hegio

187 Geta

188 Hegio

189 Geta

190 Hegio

191 Geta

192 Hegio

193 Geta

194 Hegio

195 Geta

196 Hegio

197 Geta

198 Hegio

199 Geta

200 Hegio

201 Geta

202 Hegio

203 Geta

204 Hegio

205 Geta

206 Hegio

207 IV,4 Geta servus

208 Geta

209 IV,5 Palaestrio servus, Geta servus

210 Palaestrio

211 Geta

212 Palaestrio

213 Geta

214 Palaestrio

215 Geta

216 Palaestrio

217 Geta

218 Palaestrio

219 Geta

220 Palaestrio

221 Geta

222 Palaestrio

223 Geta

224 Palaestrio

225 Geta

226 Palaestrio

227 Geta

228 Palaestrio

229 Geta

230 Palaestrio

231 Geta

232 Palaestrio

233 Geta

234 Palaestrio

235 Geta

236 Palaestrio

237 Geta

238 Palaestrio

239 Geta

240 Palaestrio

241 Geta

242 Palaestrio

243 Geta

244 Palaestrio

245 Geta

246 Palaestrio

247 Geta

248 Palaestrio

249 Geta

250 Palaestrio

251 Geta

252 Palaestrio

253 Geta

254 Palaestrio

255 Geta

256 Palaestrio

257 Geta

258 Palaestrio

259 Geta

260 Palaestrio

261 Geta

262 Palaestrio

263 Geta

264 Palaestrio

265 Geta

266 Palaestrio

267 Geta

268 Palaestrio

269 Geta

270 Palaestrio

271 Geta

272 Palaestrio

273 Geta

274 Palaestrio

275 Geta

276 Hegio

277 Geta

278 Hegio

279 Geta

280 Hegio

281 Doryphorus

282 Hegio

283 Geta

284 Hegio

285 Geta

286 Hegio

287 Geta

288 Hegio

289 QUINTUS ACTUS

290 V,1 Philodicus senex, Palaestrio servus, Niceratus

291 Philodicus

292 Palaestrio

293 Philodicus

294 Palaestrio

295 Philodicus

296 Palaestrio

297 Philodicus

298 Palaestrio

299 Philodicus

300 Niceratus

301 Philodicus

302 Niceratus

303 Philodicus

304 Palaestrio

305 Philodicus

306 Niceratus

307 Philodicus

308 Niceratus

309 Philodicus

310 Niceratus

311 Philodicus

312 Niceratus

313 Philodicus

314 Niceratus

315 Philodicus

316 Niceratus

317 Philodicus

318 Niceratus

319 Philodicus

320 Niceratus

321 Philodicus

322 Niceratus

323 Philodicus

324 Niceratus

325 Philodicus

326 Palaestrio

327 Philodicus

328 V,2 Niceratus

329 Niceratus

330 V,3 Hegio, Niceratus

331 Hegio

332 Niceratus

333 Hegio

334 Niceratus

335 Hegio

336 Niceratus

337 Hegio

338 Niceratus

339 Hegio

340 Niceratus

341 Hegio

342 Niceratus

343 V,4 Philodicus, Hegio, Niceratus

344 Philodicus

345 Hegio

346 Philodicus

347 Hegio

348 Philodicus

349 Hegio

350 Philodicus

351 Hegio

352 Philodicus

353 Hegio

354 Philodicus

355 Hegio

356 Philodicus

357 Hegio

358 Philodicus

359 Hegio

360 Niceratus

361 Hegio

362 Niceratus

363 Hegio

364 Niceratus

365 Hegio

366 Niceratus

367 Hegio

368 Philodicus

369 Hegio

370 Niceratus

371 Hegio

372 Niceratus

373 Hegio

374 Philodicus

375 Niceratus

376 V,5 Geta solus

377 Geta

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool