previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


26. carmen de Hectore Fieramosca

Disce, hospes, quicumque Italam peruenis ad oram
Hectoris haec quantum uiribus aucta sui est.
Conspicuus quondam Phrygius florebat in armis
Quo ferus Aeacides saepe repressus abit.
5Alter et his bello meus est, qui Marte feroci
Ferre hominum docuit colla superba iugum.
Victor ab euictis rediit, spolia ampla reportans,
Deuictis Gallis nomen in Ausonium.
Hectoris auspicio praepes uictoria fluxit
10Et peperit magno magna trophea Duci.
Huius ab auspicio uictores uincier ipsi
Coepere, antiquum, et deposuere decus.
Hic uires labenti animo, Martemque reduxit,
Coepit et intrepido Marte merere cohors:
15Quaeque diu uirtus uallo muroque tenetur,
Hoc duce in aduersos exilit aucta manus.
Quisquis in hunc prodit, Patroclus in Hectora prodit
Nomen et Hectoreum pallida turba timet.
Salve Hector, uictore prius quo Magnus in armis
20Uicit et imperium restituit Domino.
Salue Campanae decus et spes ipse iuuentae,
Ausoniae salue gloria militiae.
Quaere alio sub sole solum patriamque parato,
Haec uestrum quando non capit una decus.
25Sic magni fecere Duces, quis nil satis unquam,
Heroes titulis sic nituere suis.
Si quid in aduerso tibi sors et fata minantur,
Maius ab aduerso nomen in ora uenit.
Exime uirtuti certamen et exime pugnam,
30Inter blanditias illa iacebit iners.
Ni mala sint, esset nullus Tyrinthius heros,
Nullus et Aegides, nullus et Aesonides.
Sola Itacum terris fecere pericula notum,
Cui sors ad laudes per mala fecit iter.
35Notus ita est Indis, Lybicisque ita Liber in oris
Maxima cui mundi pars famulata fuit.
Quin etiam laribus iuuenis Pellaeus auitis
Cessit, ut in toto quaereret orbe locum.
Sic tua ne uirtus maneat; sic gloria, uerum
40Externum pariat perpetuumque decus;
Quaere etiam Vatem, tua qui post gesta reponat;
Aeneidas condat, condat et Iliadas.
Sic numeris exculte nouis, super astra ferere;
Creuerit et titulis Ausonis ora tuis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: