next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. de Orpheo navigante | et post ad inferos pro uxore descendente

Iam maris vasti penetrabat undas,
Pelion linquens pegasea pinus,
Iamque canebant agitata longis
Aequora tonsis,
5Cum pius Phoebi citharam sacerdos
Movit, insigni cecinitque plectro,
Et parem nervis parilemque voci
Commodat ictum.
Illicet nymphae vitreis ab antris
10Efferunt hudum caput ac per undas
Implicant, certo choreas secutae
Cum pede cantum;
Illicet Triton resonante ab ore
Buccinam intendit scopuloque ab alto
15Assonat vati; pecus omne summa
Ludit in unda.
Ipse stans celsa modulansque puppi,
Purpura insigni et venerandus ostro,
Ad decus famae ciet atque honorum et
20Praemia laudum:
Fortibus summi meritum triumphi,
Fortibus primae meritum coronae,
Fortibus plausum populi patrumque
Publica dona,
25His et aeternum decus apparari
Morte praelustri, his titulos sepulcri
Signaque et divis solitos honores
Templaque et aras.
Hic et heroas iuvenumque primos
30Cerneres pontum validis lacertis
Verrere, atque aestus pelagi et minaces
Vincere fluctus.
Tum sacer vates graviore plectro
Suscitans: "Hoc, hoc agite, o iuventus,
35Hoc, deum proles, agite et volenti in-
Cumbite dextrae.
Vos labor primos hominum, diis vos
Reddet aequales labor et deorum
Coetui adiungens sola salsa ponti
40Subdet et auras.
Hoc virum virtus studiumque pulcri
Poscit, hoc illud decus, hoc et illi
Qui Iovi vos conciliant honores
Famaque poscunt."
45Talibus vates. Ibi cepit ingens
Ardor heroas, novus urit ignis
Pectora, accendit nova flamma haventis
Et nova virtus.
Thraciae haec olim citharae ad labores
50Ac decus vis enituit canendo,
Quae quoque et vati fuerit querenti
Ditis ad antrum.
Hoc refer mecum, o Erato; per umbras
Sola nanque illum comitata, sola
55Illius luctum et lacrimas levabas
Pectine mulcens:
"Mitis o mundi dea nigricantis,
Supplices ad te lacrimas profundens
Assum, o et vocem et lacrimas precantis
60Accipe vatis,
Cui et inferni patuere postes
Sponte reclusis foribus canenti,
Cessit intranti canis et remissos
Clusit hiatus.
65Coniugis manes repeto, relicta
Luce sub terram in tenebras profectus;
Coniuge et pro te, tenebris relictis,
Aethera coniux
Et diem et coeli iubar et vagantes
70Siderum ac solis radios petivit,
Teque et incepti pretium et laboris
Praemia portat.
Fas tibi et vatis pietatis ergo
Reddere assueti pretium laboris,
75Fas mihi optatum pretium referre et
Praemia cantus.
Te deam coeli canimus, te et imi
Sceptra gestantem solii, te et hudi,
Fluctuum campos moderantem et almae
80Hubera terrae.
Ipse ego et divum atque hominum sacerdos
Hoc peto, et iustum peto pro recepta
Coniuge, et silvas moveam et profundi
Marmora ponti,
85Sacraque et ritus statuens, dicabo
Templa, et aeternum metuentur arae
Supplicum votis venerandae et aurea
Thuris acerra."
Interim manes stupuere cantu,
90Distulit poenam rota, constiterunt
Saxa, non angues cruciant nec hydrae
Vulturiive;
Hic et umbrarum chorus et silentum
Vulgus oranti affremuere, et una
95Plaudit heroum genus et canoro
Consonat ore.
Diva tum triplex modulante cygno,
Plebis et plausu, memor et rapinae,
Et tori et lucis memor, in favorem
100Ora resolvit:
"Duc age, o vates, sociam, et laborum
Quem petis finem cape; fas sit illam
Regredi tecum, modo ne in sequentem
Lumina flectas."
105Rursus umbrarum affremuere turbae,
Rursus et vates citharam resumit,
Ipse praecedens, sequitur canentem
Aurea coniux,
Vulgus atque una attonitus silentum,
110Monstraque et manes trepidi Gigantum,
Quos triceps custos procul allatratu
Arcet ab amne.
Heu, quod obstantes pelagi fragores,
Quodque discordes Erebi tumultus,
115Quod potest dirarum animos sororum
Flectere carmen,
Non potest tristis oculos puellae,
Pectus aut trux virginis, aut superbae
Foeminae immites animos feramque
120Vertere mentem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: