previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


13. Polyphemus ad Galateam

Cur fugis, virgo, Polyphemon, Aetna
Quem cupit pascens tacitas favillas?
En ego ad litus propero, ipsa in altos
Is vaga saltus.
5Qualis in pratis melilotos hudis
Carices inter nitet, inter ipsa
Cratidis nymphas facieque et omni
Corpore praestas;
Alta ut in silvis humiles myricas
10Fagus excellit, pecudum magistros
Ipse sic cunctos et honore barbae et
Crine relinquo.
Est tibi insignis coma, qua nitescis;
Sunt mihi et setae, quibus ipse et hircos
15Atque oves solus supero, genisque
Et nemus horret:
Cur fugis, virgo, Polyphemon, Aetna
Innuit cui, et vocat usque ab alto
Monte succensis facibus, suosque
20Indicat ignes?
En pedum, cuius capulo suilli
Albicant dentes, riget acer ictu
Corneus mucro, medio revinctus
Serpit acanthus;
25Aspice hunc sparsis maculis galerum:
En decus rarum capitis, superbit
Hinnuli pelle, en tremit asper hirto
Conus echinno;
En tegit plantas capreae revulsus
30Pero de tergo, ligat hunc acerno
Fibula amplexu, Gel[a]ae benignum
Munus amantis.
Cur fugis, virgo, Polyphemon, ipsa
Aetna quem rursus vocat, atque ab alta
35Innuit rupe et facibus superbum in-
Vitat amantem?
Non mihi desunt, Galatea, lanae,
Non oves, bis quae pariant in anno,
Bis die ad mulctram veniant vocatae
40Nomine vaccae,
Vellera atque assunt nivea, et petulci
Vir gregis bifrons caper, et tricornis
Ille et insultans aries, sicani
Litoris horror,
45Ille et insultans vitulis mihique
Taurus instans cornibus: ah Pelori,
Ah Gelae pastor, cave, et insolentem
Pelle iuvencum.
Cur fugis, virgo, Polyphemon, illum,
50Cuius ad formam stupeant vel undae,
Cuius et robur nemora et lacertos
Saxa tremiscant?
Lacte de nostro fluitent et amnes,
Surgat hoc ipso tumulus coacto,
55Mille equae ad ripas stabulentur alti et
Flumina Anapi;
Mille te caprae totidemque et hedi,
Mille te vaccae totidemque tauri,
Mille te e nostris stabulis sequentur
60Hubera equarum,
Si semel mecum, Galatea, mecum
Litus invisens siculasque terras,
Duxeris mecum choreas amatae ad
Carmen avenae.
65Cur fugis, virgo, Polyphemon? Ecquem
Italis tellus Polyphemon, ecquem
Brutii montes Oriarchon, amnis
Ecquem habet ullus?
Unicum est soli Polyphemo, at ingens
70Lumen: hoc uno fugo et ipse nubes,
Montium hoc uno fugo tetra et amplae
Monstra lacunae.
Ipse, dum vastum mare curro, adaequant
Genua nec fluctus; tiliae nec aequant,
75Erro dum silvis; mihi cedit unda,
Cedit et aer.
Quin et, hac dextra quotiens Pachynni
Verticem aut summi quatio Pelori,
Ausonum litus tremit et libyssae
80Tractus arenae.
Quem fugis, demens Galatea, cuius
Aequet et divos genus, et propago
Imperet silvis, pecori, ac magistris,
Et maris undis?
85Sunt mihi ursorum simul et leonum
Fistulae assueti catuli manuque,
Quos ego in lusum illecebrasque natis
Et tibi servo,
Sunt et assueti manibus iocisque
90Piscium foetus teneri: hos puellis
Et tibi servo. O age, dura nostrae
Causa querelae,
Et fove ingentem Polyphemon, antra
Ipsa quem vix iam capiunt, vel ipsi
95Montium saltus; age, dura nostrae
Causa querelae,
Et tege amplexu Polyphemon, ipsae
Quem tegunt vix aut tiliae, aut comantes
Esculi, aut pinus; age, dura nostrae
100Causa querelae,
Osculo et dona Polyphemon. Heu heu,
Osculum et voces fugit; ah superba,
Ah parum felix fugit, et sub imo
Conditur amne.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: