previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


16.

Quod nulla nec formosior, nec fistulam
Inflare dulcem doctior, niveos greges
Umquam Taburni pavit inter horrida
Pineta, pastores tuis hunc manibus
5Dicant, Hyella, lucum opacum, et hos duos
Fontes amoenos, qui levi cum murmure
E rupe muscosa alter, alter e specu
Pendente decidunt. At in medio iacens
Tua ossa fictilis urna habet, opulentior
10Quam dives Hermus, undaque aurifera Tagi.
Hanc nos quotannis, cum Favoni candida
Fert aura ver insigne floreis comis,
Dulci lyaeo, et lacte, et agni sanguine
Rigabimus: tum virgines circum integrae
15Ducent choreas, et tuas laudes canent.
Hyella mons, Hyella vallis garrula
Sonabit, et cum Sol diem face aurea
Illustrat, et cum nox polum umbra condidit.
At magnus Alcon fistula, quam capripes
20Illi dedit Pan, triste carmen ordiens
Narrabit, ut te crinibus passis deae
Oreades defleverint, cum pallidum
Videre vultum; ut arborum tonsis comis
Te silva maesta luxerit, te limpidi
25Fontes, Hyella, te Taburni horridae
Flevere cautes; caerula se condidit
Sol nube, dira ne videret funera.
Quin saevus ille lacrimis mortalium
Gaudens Cupido flexilem arcum, et igneas
30Fregit sagittas. Quantum hiems gelu aspero
Concreta Veri floreo cedit, rubus
Quantum virenti acantho, agris tantum omnibus
Tibi puellae cesserant. Ut ramulis
In valle myrtus avia nitentibus
35Crescit, quam amico rore fontis educant
Nymphae decentes; sic amabilis tua
Iuventa surgens enitebat: nec rosa
Rubente mane lucidum calathi sui
Pandens honorem est pulchrior, nec pulchrior
40Aurora, croceo cum gerit diem sinu
Coma refulgens aurea. Quis simplices
Mores, et artes Cypria dignas dea
Aequare possit laudibus? seu fiscinam
Virente hibisco texeres, formosius
45Iurabat esse nil Pales: seu duceres
Choros sub altis arborum comantium
Ramis, Napaeae candidae, et Phoebi soror
Stabant stupentes: seu levi nemorum deos
Calamo canebas, silva dulci carmine
50Gaudebat, ipse Maenalus quantum sui
Fauni sonora fistula. Salve o bona
Hyella, salve, et montibus nostris ades.
Tu Pana maximum, et sorores Naidas
Pastoribus, beata, concilia tuis:
55Morbosque lacrimabiles precibus piis
Averte, lucum et vise saepius tuum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: