previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


22.

Formosa myrte, roscido imminens antro,
Antrum loquaci suave murmurans fonte;
Fons care, fletu facte amare de nostro;
O quam beate viximus, quoad vixit
5Hyella vestra! quoad puella formosa
Mecum iacere ista solebat in ripa!
Hic illa cum meo in sinu recumbebat,
Mihique in aurem ludibunda cantabat,
Tunc, tunc beatam viximus deum vitam;
10Tunc invidebat ipse Iuppiter nobis.
Nunc quis miserior Solis aspicit lucem?
Quem saeviore Tartarus premit poena?
Seu vestit alma luce Sol agros, scu nox
Placida rigat gratis soporibus terras,
15Numquam remittit anxius dolor, numquam
Meos ocellos recreat quies dulcis.
Ut pinguem olivam lentus ignis absumit,
Sic cor misellum est cura saeva, maerorque.
Quo dulcis abiit, hei mihi, decor vultus?
20Quo niveus ille purpura color pictus;
Hyella quem suo anteire iurabat?
Iam lacrimae exsangues genas peredere,
Modis et ora pallor inficit miris;
Et illa pulchrior hyacinthino flore
25Inculta, squalens, hispidula coma horrescit.
Miser, ah miser Iola, tamen mori cessas?
Vitae, ac dolori pone iam, miser, finem,
Et illa vise regna quae colunt sancti
Manes, ubi beata degitur vita
30Sub arborum semper virentium ramis,
Queis insusurrat dulce frigerans aura,
Quam Tethyos circumfluae parit lympha;
At ipsa passim lucidos parit flores,
Quos lacte puro candidi educant rivi.
35Illic puellae dulcibus iocis noctem,
Diemque cum suis amantibus ducunt,
Croceis amictae carbasis, pedes nudae,
Omnesque ramis myrteis coronatae.
Semper choreis, cantibusque iucundis,
40Semper cachinnis tinnulis sonant silvae.
Has nec protervus Auster imbribus foetus,
Nec cana nix, nec aestus impotens tangit.
Sed Ver beatas semper incolit sedes,
Flavas corollis mollibus comas cinctum,
45Laetosque Flora cum sua choros ducit,
Ningens rosarum suave olentibus nimbis.
Huc te vocat puella maximis votis,
Tuasque lentas increpat moras saepe.
Valete silvae, tuque fons mihi care
50Vale, vale antrum, myrte floridula salve.
Moritur Iolas ille notus in silvis,
Peritus ore, fistulaque cantare;
Moritur, suoque vos cruore respergit,
Qui lacteo vos ante rore spargebat,
55Qui vos amoenis floribus coronabat,
Docens Hyellam vos sonare formosam.
At tu puella luce carior cara,
Qua mortua misero mihi mori est dulce,
Ades, tuisque manibus meos manes
60Amore iunge, Hyella candida, aeterno.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: