Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. C. Paulus Amaltheus in laudem Aemiliani Cinbriaci | ad Petrum Haedum

Quantus Iasonia Tiphis fuit, Haede, carina,
Automedonti curru gloria quanta fuit,
Quantus et Alcides nodosae robore clavae,
Aut cestus Pollux munere, castor equis,
5Phillyrides herbis, medica Podalirius arte,
Aut testudinea quantus Apollo lyra;
Tantus Pierias venit Aemilianus ad artes
Dum canit Heroo Caesaris acta pede.


2. C. Paulus Amalthei ad Cimbriacum Poetam | et Comitem Palatinum. Tetrastichon

Iamdudum incertum est, nec sat me iudice constat,
Cimbriace, Aoniae fama decusque lyrae,
Num tua iam superent priscorum carmina vatum
An sint materia nobiliora sua.


3. ad magnificentissimum sapientissimumque virum | Dominum Bernardum Scribam Senatoremque divi Caesaris

Si dedit Alcinoo non dives poma colonus,
Accepit timidas si Polyphemus oves,
Divitias Croesus Sumpsit, Mida nobilis aurum
Et Ditis Stygiis munera cepit aquis,
5Si patrem Oceanum rivi petiere minores
Et capiunt parvi flumina fontis aquas:
Tu quoque Pierii dives, Bernarde, furoris
Accipe versiculos hac ratione meos.


4. ad magnificentissimum virum excellentissimumque | Iuris peritum Iohannem Fuxmagum Pauli Amalthaei | poetae laureati carmen incipit

Exigis ut nostro donem te, Fuxmage, versu
Sedulus et nugas quaeris habere meas.
Nec satis esse putas leges versare Solonis,
Nec sat Caesareo consulere usque foro;
5Quod licet accedas auremque et Principis ora,
Detur et imperio te propiore frui,
Et quascunque pio voluit sub pectore curas
Caesar in arbitrio nunc velit esse tuo:
Non tamen Aonias spernis, vir magne, Camoenas,
10Non Phoebi plectrum, non Heliconis aquas.
Ergo mitto tibi nostrum donoque libellum,
Quem mea non longo Musa calore tulit.
Quodsi Maecenas nostro sis, Fuxmage, plectro,
Cantabo semper teque tuamque domum:
15Ut sis Austriacis non longe natus ab oris,
Qua celeres Athesis colligit acer aquas;
Et quid de stomacho dicaris, Fuxmage, vulpis,
Non ingrata meis dictio carminibus.
O equidem felix: si quid mea carmina vivent,
20Ibis perpetuo docta per ora virum.


5. de faustissimo adventu divi Caesaris Federici III

Caesar ad Oenotrias confert se maximus oras:
Urantur nostris thura Sabaea focis;
Et si quando mihi facilis fuit aurea Clio,
Aut fauit coeptis pulcher Apollo meis:
5Nunc Helicona sacrae dulcesque relinquite Musae,
Permessi latices Aoniumque nemus.
Imprimis tu, Phoebe, veni, cui tempora laurus
Ornet et ingenuum spica Cilissa caput:
Qualis Aloidum post tela trisulca Gigantum
10Movisti citharae verba secunda tuae.
Per te dicta Iovis toto victoria coelo
Et plus quam solito tu mihi laetus eras.
Talis et huc properes: et mecum Caesare dignum
Caesaris adventum, Phoebe superbe, cane.
15Et quae cura Virum nostras commovit ad oras
Et quidnam Venetas visere iussit opes?
Caesar ut eripuit misera formidine Natum,
Quem male detinuit Belgica perfidia,
Et sensere omnes quantus sit Caesar in armis,
20Etsi non simulet vincere posse Iovem,
Et postquam sceptrum longa ditione tenendum
Restituit manibus, Maximiane, tuis
Et dignas tanto persolvit crimine poenas
Belgicus et quisquis non tua iura timet:
25Mens fuit in Veneta curas deponere terra,
Hic ubi Gradivus proelia nulla movet.
Hic non bella cient: hic non discordibus armis
Contendit largas hostis avarus opes.
Iam galeae in rastros, in falcem vertitur ensis,
30Lorica effecto vomere sulcat humum.
Omnia perpetua dudum iam pace quiescunt:
Iupiter has terras incoluisse velit.
Praetereo innumeras urbes, tot castra, tot agros,
Tot loca nequicia facta beata sua.
35Non, si mille meo resonent sub pectore voces
Et faveas toto numine, Phoebe, mihi,
Dicere delicias possem placidosque recessus,
Quos Veneta tellus in regione creat.
Haec igitur divus statuit loca visere Caesar,
40Numina qui pacis atque quietis amat.
Forte haec causa levis nec Caesare digna videtur:
Sic tamen et curas Iupiter ipse levat.
Fulmine nam postquam deiecit Pelion Ossa.
Et solvit poenas sanguine partus Opis,
45Saepe deus petiit falsa sub imagine terras
Et se quaesivit furta minora deo.
Saepe etiam calamo fortes fixisse leones
Crediderim atque humeris saepe tulisse plagas.
Numine deposito solis habitabat in antris,
50O ubi maiestas, Iupiter, illa tua?
Omnia victorem si Marte sedente decebant,
Quis neget hoc nostrum posse decere Iovem?
Quodsi forte meae ratio est infirma Camenae
Fortia nec tangit pectora cura levis.
55Est mihi scire nefas magni secreta Tonantis:
Nec quaero ulterius, est mihi scire nefas;
Seu venit ut Venetos visat sanctumque senatum
Et fractam nulla mobilitate fidem.
Siue quod instituit Caesar loca sancta videre
60Iuxta Sonciacas et Natisonis aquas
Non procul horrisoni septeno a fonte Timavi,
Hic ubi Amyclaeis perstrepit amnis aquis,
Hic ubi post nati fraternaque funera matrem
Phasiacos perhibent edocuisse dolos.
65Hic Aquileia iacet veteri prostrata ruina,
Inter Iuleos urbs ueneranda lares.
Attila Pannoniae laus, nostrae infamia terrae,
Dum peteret Latium Marte favente solum,
Dicitur hanc urbem bello expugnasse trienni
70Augurio monitus aufugientis avis.
Non tamen hanc penitus disiecit barbarus hostis:
Extat adhuc veteris nobilitatis honos.
Elatae turres et ducta Palatia coelo
Et templum tota nobile Iapydia.
75Illic Hermagorae tegitur venerabile corpus
Et Fortunati molliter ossa cubant
Multaque praeterea sanctorum membra virorum,
Vota quibus populus nocte dieque facit.
Forsitan huc properas quidni? iustissime Caesar,
80Qui colis aeterna relligione deos.
Sit quodcunque placet venturi Caesaris omen,
Hoc precor ut faustis prodeat alitibus.
Felix illa dies et luce beatior omni,
Qua primo nostrum viderit ille solum.
85O quot erunt flavae donati Palladis auro,
O quot virtutis praemia digna ferent!
Mille quidem vates cernes iurisque peritos
Auratosque equites philosophosque graves.
Felices urbes, felicior omnibus illa,
90Qua primo faustum triverit ille pedem.
Felix ripa quidem Venetae confinia gentis,
Qua Benacus aquas ad maris instar agit
Et tu lascivo gaudens Verona Catullo,
Qua rapidas Athesis in mare pellit aquas,
95Tu quoque non pavido quondam Vincentia Cimbro
Fundata audaces ad Bachilonis aquas:
Vos eritis faustae venturo Caesare terrae,
Per vos caesareum nempe teretur iter.
Tum qua Meduacus coeptas sibi colligit undas,
100In Tarvisinum deveniemus agrum.
Longa via est dudum: faustum iam dirige gressum
Ad Naucellinas, maxime Caesar, aquas.
Hic tibi candiduli gens est devota Naonis,
Hic poteris plures vivere Luciferos.
105Eia agite o cives longas ex ordine pompas
Ducite: nam vestra haec gloria, vester honos.
Prodeat indutus festiva veste sacerdos
Et canat in media carmina sacra via.
Huc properent casti pueri innuptaeque puellae
110Et laeti iuvenes pallidulique senes.
In manibusque ferant victricia signa Minervae
Et quicquid pacem iustitiamque decet.
Dicite tum mecum faustum pro Caesare carmen
Fundat et immodicas femina virque preces.
115Maxime rex salve, salve faustissime princeps,
Teutonicum regimen et Latiale caput,
Cui deus antiqui promisit Nestoris annos,
Ut regnet tecum Natus et ipse senex.
Sic tibi Pannonios detur frenare rebelles
120Serviat et Nato Belgica turba diu.
Tu nostri miserere, precor, fessisque quietem
Supplicibus veniam flentibus atque dato.
Ecce Naonaeos vexat discordia cives
Nec tuti in proprio possumus esse lare.
125Proh scelus indignum! cur lustris quinque peractis
Non cessat tandem pessima seditio?
Nos tua turba sumus, seu nos obsistere turmis,
Seu nos in rabidas iusseris ire feras.
Pro te Sithonias glacies Scythicasque pruinas
130Possumus et subitam, Caesar, adire necem.
Ergo tu nostrae tandem miserere ruinae,
Caesar, et oppiduli iam miserere tui.
Haec ego concinui Naucelli natus ad undas.
Paulus Amaltheae prima favilla domus.
135Quae si grata tibi sunt, invictissime Caesar,
Non dubito genium carmen habere meum.
Post ego plura canam et vestrae praeconia laudis
Et dicam Austriacae facta superba domus.
Nunc quod composui non longo concitus oestro,
140Accipias laeta fronte poema precor:
Sit licet insulsum nec tanto principe dignum
Nec Phoebum sapiat Pieriasque deas,
Non tamen hoc doctas quaeso tibi laeserit aures:
Offendit nusquam pauper acerra Iovem.


6. ad egregium Iuris Consultum Gulielmum Graecilum

Graecile, doctarum custos sanctissime legum,
Interpres iuris Caesareique fori,
Cui virtus praeclara frui dedit aure Tonantis
Et Latii propius ora videre ducis:
5Te duce Palladio Caesar nos induit auro,
Te duce sum lauro nobilis Aonia.
Ergo pro tanto quidnam tibi munere reddam,
Cum sim pauperior quam miser Irus erat?
Non nos Gallaico quod foderit Astur in agro,
10Nec dabimus flavi dona beata Tagi,
Nec quod Erythraeo dives dedit unda profundo,
Nec quod phoenicis funere colligitur.
Ista sub imperio Fortunae et versilis orbis,
Ista fluunt veluti sole cadente nives.
15At tibi, quod nec aquae nec flamma auferre nec Euri
Annorum aut morsus aut Iovis ira potest,
Nos dabimus carmen: Genium si carmen habebit,
Graecile, dat nomen, dat sine morte decus.


7. de quinque vocalibus quae ascribuntur | Aquilae bicipiti Caesaris

Lemmata sint aquilae cur sic ascripta bifronti,
Quae satis obscure quinque elementa notant,
Si quis scire cupis, paucis adverte) docebo:
Hae sunt vocales, Rex Federice, tuae.
5Prima docet, quianam volucrum regina vocatur
Signa in perpetuum Caesaris atque Iovis.
Proxima, ut imperio fuit haec electa latino,
Quando caput mundi Martia Roma fuit.
Tertia iustitiam divini Caesaris addit,
10Quantam Dictaei non habuere foci.
Quod superest, aio binas monstrare figuras,
Omnia Caesareas vincere posse manus.
Caesar habes felix, si vero creditur, omen:
Aptior est titulis littera nulla tuis.


8. de Corvo Albo diui Caesaris

Quid tibi Phoebei nocuerunt, corve, furores,
Cum Maeandreus iam tibi cedat olor?
Ecce per invicti spatiaris Caesaris aulam
Lacteus et nulla est corpore menda tuo.
5Lilia sic fulgent, gelidae sic mane pruinae,
Sic nix in Scythicis albicat ipsa iugis.
Ergo ubi pro functa solvisti virgine poenas,
Unde tibi tandem culpa piata venit?
At puto (nec fallor) crimen tibi Caesar ademit,
10Cum non admittit principis aula scelus.


9. responsio Corvini pro Corvo

Et mihi Phoebei nocuerunt, Paule, furores
Et sceleris poenas candida penna luit.
Ast ego Caesarea spatior quod lacteus aula,
Nunc volucris varias disce, poeta, vices.
5Displicui: voluit Phoebus nigrescere pennas;
Candentes Caesar reddere, quod placui.


10. de eodem corvo albo et de Corvino rescriptio

Laudaui niveum blando modo carmine corvum,
Inter delicias Caesaris atque iocos.
Pro quo Corvinus Phoebea nobilis unda
Rescripsit Clario proximiora deo.
5O felix equidem: falso nec Apollinis ales
Cum sit et arguto carmine factus olor.


11. de Cane Biffo Io. Bol

Biffe quid ostentas albos, canis improbe, dentes
Et simulas risum nocte dieque simul?
Num tibi ridiculi, stulti num, Biffe, videmur
Nec nostros mores ingeniumque probas?
5Quicquid id est doceas. "Nostin Democriton illum?
Huius ego semper rideo more viri".


12. ad Amplissimum Patrem Raymundum Peraudi | Honoratissimum Antistitem Gurcensem S.R.E. Cardinalem | C. Pauli Amalthei Carmen Gratulatorium Incipit

Tarda quidem, sed grata tamen pervenit ad aures
Fama meas, alboque diem fulcire lapillo
Iussit; et hinc rebus melius sperare caducis.
Nam dum Pannoniae Patres, plebesque Viennae
5Romanum hospitio Regem capit; ille sepultis
Manibus incassum dicit de more salutem
Caesaris ad tumulum: candenti stridula penna
Fama volans, primoque levi contenta susurro,
Constitit applaudens in summi culmine tecti.
10Mox, ubi iam patulas dictis maioribus aures
Excepit, dubiamque fidem sub murmure primo;
Centum aperit linguas. funditque has pectore voces:
"Illa ego terrigenis quondam Titanibus ultrix;
Cui Coelum pernosse datum, Mundique patentis
15Intima, et infernae rimari arcana paludis;
Nuncio Cardineos apices, tyriumque galerum,
Peraudi Raemunde, tibi". Nec plura locuta
Protinus elatis petiit levis aera pennis.
Vox tamen una omnes passim diffusa per aures
20Constitit. Hic narrat: petit hic: ast alter aperto
Te monstrat digito, nutuque ostendit et ore.
Assurgit iam turba tibi populique patrumque:
Dat dextram Rex ipse simul; multaque repletus
Pectora laetitia, multo amplexatur amore:
25Lentescitque viri moeror; funusque parentis
Perfusum lacrymis tanta mercede rependit.
At mihi quis poterit vel longo expromere versu
Gaudia, quae nostrum pertentant undique pectus?
Gratius haud dederit, quod mille rogatibus opto,
30Caesar, et ad sacros contendo carmine postes.
Non si Pieridum muscosa per antra sororum
Inter pallentes hederas, sacrumque viretum,
Me ducat iucunda Erato; mixtoque corymbo
Florida connectens ornato serta capillo,
35Castalias mihi turbet aquas, totumque propinet
Flumen; et insani referet penetrale furoris;
Unde ego Dircaeo dicar praecellere Vati
Carmine, et Andaeum plectro superare Maronem,
Cimbriacumque meum; quo post Demosthenis acta,
40Nullus Apollineas propensius hauserit undas.
Non si Coelicolas inter, nitidosque per axes
Ducerer; et Coeli suprema parte locarer:
Tanta sub insano trepidarent pectore nobis
Gaudia; tam laetus circum praecordia sensus.
45Non hic fingo lyra: Nam dum gestire per omnes
Prosequimur motus; animoque et voce fatemur
Laetitiam; passim nobis gratantur amici:
Tantaque praecelsae censent fastigia laudis
In partem cessisse mihi. Vos pandite, quaeso;
50Pandite, Libethri dominae, quae caussa beavit
Tanta virum; sacrisque iubet per tempora vittis
Addere purpuream praesigni laude Tiaram.
Ipse licet nolit, ventosaque murmura famae
Negligat, et de se toto praeconia vultu;
55Vos nobis cantate tamen; lateque per orbem
(Nesciat ille) palam non una fundite voce.
Iuppiter aetheream laetus conscenderat arcem,
Despiciens late placido mortalia vultu.
Qua protensus equo Chiron cortynia torques
60Spicula. tunc etiam lento felicior arcu:
Cum Dea sollicito gressu mortalibus aegris
Scissa genas, lacrymisque madens, turbataque crinem;
Et pullis vittis, et nigra sordida amictu;
Et quasi de tepido rediens modo moesta sepulcro
65Aut patris, aut nati, viduaque a morte mariti;
Constitit ante Iovem, fuditque has ore querelas.
"Rex hominum, Divumque sator, cui sidera Coeli,
Cui Mundi anfractus, Lachesis cui stamina parent:
Quo torques tua fata manu? quo dedecus ingens
70Usque sinis? nostrumque iubes decedere nomen?
En aras foedare sacras penetralibus ipsis
Aspicimus: Sacri nulla est reverentia cultus:
Nulla fides: moeretque illuso numine Christus.
At memini amissas hostili vulnere terras
75Europae atque Asiae, et Libyci dispendia regni:
Quae saevus Maumethus habet. rituque nefando
Polluit Athei referens praecepta magistri;
Cui bona summa fuit tantum sibi nata voluptas;
Aegre passa minus. Nam res solabar abactas,
80Quod fore perpetuum, fatis volventibus aevum,
Ductorem audieram Latio, gentique togatae;
Progeniem antiquam, Superum genus aethere lapsum;
Qui procul a rigido Tanai, Scythicaque palude,
Et nunquam reflui boreali frigore ponti;
85Arctius admissus qua mugit Bosphorus undis
Insanis, instatque freto; qua saeva Propontis
Urget Phrygiae pelagus fatale puellae;
Aegaeum petit Pharius qua denique tractus
Usque Palaestinam, felicisque ostia Nili
90Vergitur, et bifidae dirimit confinia terrae.
Hic stirpem invisam nobis, coeloque, tibique
Pelleret hinc illinc penitus, secumque triumpho
Condita Marmaricis traheret magalibus arva.
Haec erat insani nobis spes una doloris.
95Nec minor interea moesto de corde levabat
Hoc nobis medicina malum; quod bina praeibat
Flamma mihi; nomenque meum, mea sacra per orbem
Tunc passim clarere dabat. Sic aurea Luna
Cornibus exactis; nitida sic lampade Phoebus
100Ignea recludit trepidis mortalibus astra,
Cum bene sudificas Aquilo siccaverit alas.
Tunc quodcumque meo passim sub iure tuebar;
Hoc virtutis erat. Tunc imo corde sedebat
Candida simplicitas; veraxque a pectore murmur
105Prodebat, non vana fides. Quid plura? relinquens
Sidera, tunc terras felicius ipsa colebam.
Tantum vox patrum passim vulgata bonorum
Evaluit: sic illa animo, sic moribus aetas
Enituit; qua praecipue Mevania colles
110Explicat; et flexo late sub poplite magno.
Apennine. tuo crescentes erigit arces
Assisii (alma Virum finxit natura creando
De vultu, pie Christe, tuo) quo tempore felix,
O nimium felix! Et Iberia vidit Alumnum,
115Qui saga pallentia sub pullo texit amictu.
Quos, Pater, hunc rapidi radiasti lampade Solis;
Illiusque tuo signasti stigmate pectus.
At nunc (proh pietas!) foede mea regna tuentur
Stupra, doli, fraudes, venalia iura, rapinae
120Ambitio infelix, et habendi sacra libido.
Curiaque Ausonii quondam veneranda Senatus
Prostat: Et hic raro servant vestigia Christi.
Dedecus hoc pateris? Nec te iactura tuorum
Commovet, et Stygii crudelis praeda tyranni?"
125Iuppiter haec contra: "Tristes depone querelas,
Nata, tuas. Venit numeris labentibus aetas,
Et gratae rediere vices: iam sorte benigna
Undique mutato laetatur sidere Mundus.
In peius nec fata traho; nec dedecus ultra
130Hoc patior quicquam. Sic lex tamen ardua fati
Volvitur, et caesis mortalibus addimus annos,
Ut tandem in sanctae redeant probitatis amorem.
Deferimusque nefas multum; tandemque morantes
Nostras supplicii gravitate extendimus iras.
135Nam tibi consilium (quoniam cupis) omne fatebor;
Nata, meum; rebusque tuis sperare iubebo.
Nuper Alexandrum (neque enim laudare necesse est
Hunc tibi, quem pridem tenera de matre cadentem
Suscipis; et pleno praesens alis ubere natum:
140Vagitusque foves gremio, pueriliaque ora
Veridico sermone colis: tum pectora sanctis
Moribus, et rigido praecordia condis honesto)
Pontificem in magnum Latialis curia patrum,
Auspiciis instructa meis, elegit; et ambas
145Sedula divino concessit munere claves.
Hic mores, legesque tuas, lateque per orbem
Sacra feret, sacris redimitus tempora vittis;
Et populum antiqua sub relligione tenebit;
Aureaque instituet felici saecula regno.
150Nam ductor Latii, quem tu tam rere futurum
Europae, atque Asiae insignem, Libycisque triumphis,
Maximianus erit: carique funere patris
Vix posito in saevos molitur praelia Turcas:
Iamque armat fortes furibunda in bella phalanges.
155Helvetius iam signa movet: iam classica Rhaetum
Aere cient rauco: nitidis iam Noricus armis
Saevus in arma ruit: laeso tonat aethere bombus
Horrendum, et torvis reboat mugitibus Echo,
Vindelicus dum castra petit, longaque Suevus
160Cuspide, et audaci suffultus terga bipenni.
Iam Germanus eques foedum sibi concipit hostem
Pectore, et abreptum prostrato ex hoste trophaeum.
Sed cum tantarum meditatur pondera rerum
Pontificalis apex; tantasque in praelia vires
165Caesar agit; nec posse datur molimina rerum
Tantarum sine consilio, sine mente sagaci
Costruere; ut tanto curarum fasce levetur
Et meus hic Caesar, et maximus inde Sacerdos;
Consiliis comitem tanto sub pondere rerum,
170Suppetiasque utrique damus: nec te moror ultra.
Raemundus superat Gallis mihi natus in oris,
Vir sacer, atque omni virtutis ab orbe fugatae
Seclusaeque fides: quem nec fortuna sinistra
Terruit, aut laeto turbavit pectora vultu
175Sacra viro. Huic animus callens rationis; et usus
Et rerum lapsus, latitansque in rebus acumen
Prospicit, atque suo moderatur concta rigore.
Huic ego sidereas ausim bene credere sedes,
Saturni, Martisque globos, Solisque iugales,
180Nil Phaetonteam Mundo metuente ruinam:
Quaeque per obliquam raptim Latonia Zonam
Advolat; et totiens a fratris luce rebellat.
Expers ipse sui, proh quanto robore mentis
Accedet vel Marte duci, vel pace togato
185Pontifici. Sic, quum fessus iam pondere Mundi
Maurus Athlas, humeris molem Amphytrionia proles
Suscipit (ut perhibent) operamque apponit Olympo.
Exin quanta viro virtutem copia! nulli
Nobilior pietas: nulli reverentia recti
190Promptior: in nulla maior clementia sedit
Pectora, et in tergum reflexo gratia vultu.
Accedit quam larga manus; quam prodiga fandi
Copia; quam subitae felix solertia mentis.
Hinc modus, hinc rerum circum divortia finis,
195Hinc dotes, natura, tuae, quo vivere paucis
Gaudet; et obducto renuit mortalia vultu.
Huic ergo dare summa placet; longaque tueri
Sorte virum: incedat Sarrano cultus in Ostro
Pontifici coniunctus honos". Sic fatur. Et arces
200Iam tenet Ausonias celeris Tegeaticus alis,
Qua flavas Tiberinus aquas non gurgite lento
Eruit; et magnae tolluntur moenia Romae
Septenis expansa iugis. Mandata Tonantis
Explicit, et tacite divinum inspirat amorem
205Pontifici in primis ipsi. Simul una libido
Omnibus incessit patribus, totoque Senatu.
Cardineus tibi cedit honos. Quo vellere lucem
Hanc, Clotho. glomerare iubes? qua condere gemma
Fas erit? aut quali, nos custodire volatu?
210Ducite candentes felici stamine fusos
Concordes stabili fatorum numine Parcae.
Nil atrum mihi turbet opus. Durabilis annos
In cunctos Adamas scythico de more pharetram
Fulciat: Huc Phrygiae pellucidus accola ripae
215Maeandraeus olor cedat; sanctumque furorem
Mota mihi leviter venerabilis ala vapore,
Nostraque sollicitet toto praecordia Phoebo;
Ut deinceps maiora canam; longumque per aevum
Raemundi aeternae mandem praeconia famae.
220Explicit Carmen


13. C. Pauli Amalthei Carmen Lyricum | in Maximiliani Romanorum Regis Laudem

Ecquis occurrit fidibus canoris
Aut vir aut digna celebrandus heros
Laude? quid nostro potius Camenae
Tempore dicant?
5Bacchus, an saevae merito novercae
Hercules latum domitor per orbem
Fingitur, pinu generosus atque
Robore clavae?
Alter antiquos Pelopis nepotes
10Dicat et Colchon vehat Argonautas
Nec domum tristis Priami labentem
Carmine linquat.
Scimus errantem patriis Ulixem
Finibus longe spatio bilustri,
15Nec minus natum Veneris petentem
Itala regna.
Alter audacem puerum Philippi
Scribat et Croesum tamen haud beatum
Et gravem Xerxem tepidoque laetum
20Sanguine Cyrum.
Novimus pridem lybicas cohortes
Quo duce in gentem ruerint Latinam;
Scimus et Gallos miserae occupantes
Moenia Romae.
25Notius magno nihil est Quirino,
Iulius claret, nitet et Camillus,
Et tua aeterna, Cytherea, proles
Ardua phama.
Hos satis linguax cecinit vetustas
30Invida in nostrum violenter aevum
Ficta quae veris pariter canendo
Miscet, et auget.
Sit magis, Clio, mihi cura, magnum
Caesarem primo tenui referre
35Tibia; quod si mihi praestet ingens
Robur Apollo,
Si meis Caesar faveat Camenis
Sitque Fuxmaggus mihi tuscus ales,
Quique nunc Breucos domat et superbum
40Marte Bohemum,
Induam suras rigido cothurno
Syrmatum plantaeque trahent superbum
Atque maiori pede concitatus
Bella sonabo.
45Tunc et ornatu capitis Sicambrum
Nobilem atque imis Morinum sub oris
Fortius bello domitum cruento
Carmine dicam.
Austrios posthac repetam penatis
50Et canam Vestrae nova facta gentis,
Donec adducam numeros ad atra
Pannonis arma.
Hic ego Breucos referam profusos,
Qua Saus miscet latices in Istrum
55Atque Taurino Sabaritas addam,
Nobile bellum.
Quantus in summo residens Olympo
Iupiter claros nitet inter ignes,
Tantus in terris generosa proles
60Caesaris extat;
Utque frondescens adolescit alnus
Vere, quom passim queritur uolucris,
Quom viret magnum rediens per orbem
Pulchrior annus.
65Dulce quom spirant zephyri et benigne
Solvitur tellus gravior colonis:
Fama sic sese subigit sub auras
Maximiani.
Di, quibus cordi decor est honesti
70Quique vel rectum colitis vel aequum,
Huic date o tandem superare gentem
Marte ferocem.
Ille post aequo domitum triumpho
Pannonem in saevos parat arma Turcas
75Et Palaestinam penitus Quiritum
Reddere regno,
Ut nihil nostro vigeat sub aevo
Maius in terris populo fideli,
Quem vetus nusquam veniens nec olim
80Viderit aetas.
Caesar huic mundi tribuens habenas
Vivat et fato meliore natum
Magna cedentem videat nepoti
Sceptra Philippo.


14. ad magnificum et generosum Virum Georgium Helechrem | Portus Naonis Praefectum C. Pauli Amalthei Carmen | De ludo Troiano faustissimi Regis Maximilliani

Iam mihi Pipleos sit fas haurire liquores
Pronius et fontes totumque Helicona movere
Et te, Phoebe, choris et vos accersere Divae
Pierides, Maiaque satum Bromiumque potentem
5Bellerophontei celeberrima numina fontis;
Et tu Bistonias praesens tutela per oras,
Si vacat et nullum deterret Strymona bellum,
Huc, Gradive, uni galeaque insignis et ense
Illum quaeso mihi praestes in plectra furorem,
10Quem tua cura, pater, bello fortissimus heros
Maximianus habet, quum pectore fertur in arma
Praecipiti gaudetque vias aperire per hostes.
Tuque o Romanae princeps faustissime gentis,
Cui Belgas superare datum tortisque Sicambros
15Crinibus et multo conflictos Marte Batavos
Extremosque hominum Morinos, cui Gallia bello
Maxima sanguineo ter dena trophaea reliquit,
Maximiane, adsis praesensque in carmine uires
Aonias praesta et nostri praeludia plectri
20Accipe nec gratos velis interiisse labores.
Panditur Ensinis tellus exculta colonis
Pannoniam supra, clivosis condita passim
Collibus et rapido, nulli non nobilis amne
Danubii, qui saevit aquis seroque canali
25Impetit Euxinum mutato nomine pontum.
Cuius in undisonae consurgit margine ripae
Nobilis urbs Lincii: sic illam nomine dicunt
Indigenae populi, vario seu nebrida cultu
Insimulat, seu quod celsa speculatur ab arce
30Exploratque procul visuque simillima lynci.
Hic, postquam Latiis Caesar concessit ab oris
Lustravitque urbes Venetas Portumque Naonis
Alsaeias undas et te, Tergeste, reliquit,
Concilium vocat heroum: sic turba deorum
35Undique terrifici properant ad iussa Tonantis.
Convenere duces, seu secum foedera iungi,
Siue Asiam bellare parant Turcosque feroces,
Siue Palaestina penitus detrudere terra
Gentem invisam superis Christique sepulchrum
40Romano imperio nec iniquo asciscere bello.
Atque ea dum inter se vario sermone volutant,
Per varios ludos longa et spectacula rerum
Consumunt alii soles: hic currere forti
Gaudet equo, ille pedes melior contendere metas,
45Hic iacit ingenti concussum hastile lacerto,
Ille graves ferri contorquet in aera massas
Sisyphium aut vertit onus libratque per auras
Non Diomedeo cedentia pondera saxo,
Hic chalybis pilulas ferro detrudit et igni,
50Unde tremit tellus resonatque fragoribus aer.
Ille recurvato torquet Cydonia pinu
Spicula, sed funda vacuas hic verberat auras.
Alter Amyclaeis nudatus membra palaestris
Se parat, ast alius nunc propugnacula fingit,
55Nunc aciem ducit, fictos nunc provocat hostes.
Non tot in Eleis certamina vidit Olympus
Collibus aut varios per tot discrimina ludos.
Haec dum quottidie diversa gymnade fiunt,
Spectatum venit huc pietate insignis et armis
60Maximianus et haec placida cum mente videret,
Protinus ecce illi circum praecordia fibrae
Undique prosiliunt animosaque pectora sanguis
Occupat atque ardet sese committere pugnae.
Ut leo latrantes solitus spectare Molossos,
65Si forte invadunt venientem montibus ursum
Terribilemve aprum, nec se certamini eorum
Inserit aut tanti conturbat proelia belli;
Attamen ille sibi discrimina tanta moveri
Exoptat similesque sibi desiderat hostes:
70Sic et Germanae decus indelebile gentis
Maximianus agit; nam tanta per agmina victor
Esse cupit cunctosque suo concedere Marti.
Continuo socios alta sic voce profatur:
Audite o iuvenes, quorum praecordia virtus
75Inclyta non patitur segni torpere veterno,
Sed quibus inventa est per Martia tela, per hostes
Gloria: nunc vestrum si quis concurrere mecum
Audet equo, croceos cum primum crastinus ortus
Extulerit Titan et opima lampade terras
80Sparserit, indutus clypeo galeaque comanti
Pectoreque Actaeae portans thoraca Minervae
Huc gressus animumque ferat: si vicerit, illum
Praemia digna manent; quod si vincetur, honoris
Gloria, virtutis satis est in praemia nobis.
85Dixerat: ecce omnes vario iam murmure secum
Conveniunt quaeruntque diu, quis currere contra
Audeat et Latio sese committere regi,
Cum sit Pellaeo vel Caesare maior in armis,
Scipiades titulis superet belloque Lyaeum
90Et Pallenaeos aequet iam Marte triumphos.
Omnibus haec tandem melior sententia visa est:
Quatuor aequali virtute animoque potentes
Florentes annis et avito sanguine clari
Ausonium regem gladioque hastaque lacessant;
95Quos contra rex ipse tribus comitatus in armis
Occurrat fiatque pari discrimine bellum;
Bellum quod Phrygiis quondam devexit ab oris
Troius Aeneas et adhuc labentibus annis
Nomen habet magnae dictum de nomine Troiae.
100Posterus Eois Phoebus surgebat ab undis
Candidus et nullis suffultus nubibus orbem.
Extemplo induitur nitidis rex maximus armis,
Pectora lorica primum stant fulta trilici,
Fibula deinde super magnum thoraca renectit,
105Tum galea premiturque caput clypeoque lacertus,
A laeva pendet clava et Mavortius ensis,
At solida a dextris stat acutae cuspidis hasta;
Magnanimum tum scandit equum, cui sub pede tellus
Pulsa tremit; non ille feris parere lupatis
110Nec scit stare loco et mandit spumantia frena:
Qualis Threicius sonipes Mavorte superbus
Ingemit et magnis propellit flatibus Hebrum,
Quale Theramnaeus dempto Polluce ferebat
Cyllarus ingenti galeatum Castora dorso.
115Addunt se comites domino regique Quiritum
Primus Anholdensis comes, huic Dissischius heros
Proximus it virtute pari, quem deinde Ioannes
Rheihenburger ouans sequitur clauditque cohortem.
Ecce alia de parte novis Iuaninius armis
120Accelerat iuvenis, solus qui occurrere turmis
Audeat, Alcide veniens in proelia maior.
Raunacher hunc sequitur, totamque pererrat arenam
Egregius forma iuvenis Lamberger, adhaeret
Oberaymer ei: laetos iam Marte futuro
125Omnes campus habet aequos aetate vel armis.
Hic fuit imposito Tritonia pectore monstro
Marsque pater medio iam laetus in agmine turmas
Componitque additque animos praestatque furores.
Nunc mihi Musa refer, quantos in bella furores
130Movit utrimque deus, quis tanti praemia ludi
Detulit aut tanto victus certamine cessit.
Fas audita loqui: nec vinci turpe putetis,
Eximii proceres, si vobis gloria maior
Contendisse fuit quam duri infamia belli.
135Classica terribilem sonitum dant aere canoro.
Emicat acer equs: longam Rex pronus in hastam
Primus bella ciet rumpitque in pectore truncos
Antonii, primus qui sit concurrere contra
Ausus equi primus percussit vertice clunes.
140Insequitur plaususque virum clangorque tubarum.
Raunacher invadit comitem: fit viribus aequis
Impetus ac pinu magnum Disischion urget
Gaspar et amissis fertur furibundus habenis.
Infoelix iuvenis, cui non sub pectore virtus
145Defuit aut animus saevique peritia Martis,
Sed nocuit fortuna viro: nam protinus hasta
Cornipede excussus tergo percussit harenam.
Ecce autem praeceps ruit Oberaymer in arma
Ulturus socium, clypeo cui tectus adunco
150Hinc Rheihemburger parili virtute Ioannes
Occurrit: frangunt hastas, volat aere truncus
Assiduus pulvisque rapit caelumque diemque.
Tum vero ingeminant populi per gymnada voces
Et litui resonant: vagina protinus omnes
155Eripiunt ensem adversosque feruntur in hostes.
Bellona in medio tortis accincta colubris
Agmine bacchatur, atque aequa lance rependens
Hac nec parte magis premit aut consurgit ab illa:
Hi nunc terga fugae vertunt nunc comminus instant
160Infensis similes inimicaque terga fatigant,
Saepe cavent ictus et tota per aequora currunt.
Rex elatus equo te nunc, Iuaninie, in omnes
Insequitur partes, in te rex ipse moratur,
Te petit ense truci per tempora perque lacertos
165Perque amplos humeros, nec respirare facultas.
Tu tamen hunc contra frustra conatus in ensem
Erigeris: resonat crebris tinnitibus aer.
Non secus atque lupo concedit aperque leoni
Si forte inciderit, tandem dare terga coactus
170Cessisti, Antoni, tota depulsus harena.
Non tamen absolvit saevi certamina belli
Caesareus iuvenis: socios in parte remota
Oberaymer agit, te magno Raunacher ense
Exagitat cogitque ipso concedere campo.
175Huc ruit, huc praeceps it Maximianus in arma
Se comitante deo: ueluti cum tigris abactis
Foetibus orbatique ruunt in tela leones
Exoptantque animam pro caris ponere natis,
Sic illos nunc urget equo, nunc pondere clauae,
180Elato nunc ense premit solusque duobus
Sufficit instauratque ipso certamine uires.
Ac ueluti accensos bacchatur fiamma per agros,
Quam manus inuidia uicini aut forte uiator
Apposuit: fit eo maior quo fortius urit
185Excrescitque magis quo plures repperit escas:
Sic tua magnanimo surgens in pectore uirtus,
Maximiane, nouos auget bellando furores,
Donec anhelantes ambo fessique per arma
Terga dedere fugae et tanto discrimine solus
190Constitit inuictis rex Maximianus in armis.


15. C. Pauli Amalthei poetae laureati Epicedium | in obitu Foederici Romanorum Imperatoris | ad Mamillianum Regem Invictissimum Imperatorem Designatum

Unde mihi, Caesar, lugubri in carmine numen
Sollicitem? neque enim Pimpleam impellere rupem
Fas erit, aut molli Bacchum deducere Nysa
Funestum ad plectrum singultantesque querellas
5Vatis Apollineo procul hinc a fonte vagantis.
En qui Corycios pleno gustavimus haustu
Facundos latices, qui tollere carmine laudes
Heroum assueti, Phoebi nunc numine merso
Nescio quae nostram convolvunt nubila mentem
10Et me flere iubent lamentaque fortia tantum
Funesta dictare lyra. iam nosco dolorem
Et cum perpetuo manantia lumina fletu:
Maiestas Romana iacet, quo principe nobis
Tota Theramnaeos spirabant pectora cycnos.
15Ergo mihi aridulae sordescunt fronte corollae
Et male pro lauro, viridi pro fronde corymbi
Sordida Cyrneae serpunt per tempora taxi.
Nec tibi, cui celsas iam sors concessit habenas
Imperii, quem cura duplex, quem pondera rerum
20Iam maiora manent, functi solatia patris
Apta satis meditor: sic me miserabile fatum
Confundit similisque movet turbatio casus;
Nec tibi divellam trepido de corde dolorem
Carmine, si plectrum nobis aut Thracius Orpheus
25Aut Linus ipse daret, quamvis hunc prima dearum,
Illum Pierio generasset Phoebus in antro.
Namque diu Caesar, moesto medicamina vultu
Abnuis odistique lyram: sic orba leaena
Audiat aut catulis saeuissima tigris abactis.
30Non te flere veto. quis enim temerarius ausit
Aut lacrimas prohibere pias aut carmine vultus
Et rebus gestis et maiestate verendos
Ab luctu revocare suo? te flere solute
Nos sinimus lacrimisque novos sedare dolores.
35Sed si tantus amor patris venerabile funus
Flere iubet, nos flere tibi, nos pulla movere
Plectra sinas niveique chelyn ne sperne poetae.
Ipse ego pro latice Aonio Bromiique furore
Fronte tua lacrimas, longo suspiria tractu
40Pectore concipiam, nullius Apollinis aestus
Indigus: his avibus condam miserabile carmen.
Vos aeterni ignes, siquidem mortalia tangunt
Facta deos nec casus inest, sed foedere certo
Astra vices variant atque haec concordia discors
45Rursus idem proprio deducit sidere tempus:
Vos mecum lugete nefas, obducite mecum
Protinus aeternos nigra ferrugine vultus.
Terra tremat fugiantque ferae missusque repente
Per populos humilis pavor ambulet, omnia plorent
50Nostraque supremam formident saecula lucem.
Proh dolor! ille senex crudelibus occubat umbris,
Cui genus et virtus sacrum diadema Quirini
Ferre dedit populosque manu rexisse potentes
Germanos Latiosque simul, quo principe mundus
55Candidus et grata compostus pace quievit
Nostraque belligeri viderunt saecula Iani
Limina clausa iterum. quod si tibi fata dedissent
Longius humanis leges indicere rebus,
Una foret toto similis concordia mundo.
60Non hominis, non ira ferae, non dira leonum
Saeviret rabies: impune per antra ferarum
Armentum et pecudes nullis custodibus irent
Et commune latus cum tigride sterneret agnus.
Perdidit ergo suam magno cum Caesare pacem
65Mundus et aetheream concordia migrat in arcem
Invidiam factura solo. quis lumina fletu
Temperet? en moestos Romana potentia vultus
Induit et nigros Germania sumit amictus.
Nam quamvis tanti pro funere principis omnem
70Flere decet mundum, tamen haec amisit alumnum
Utraque ductorem, patriae Germania natum,
Itala terra patrem, quo non praestantior alter
Iusticiam populis aequata lance rependit.
Terrarum coelique simul mundique latentis
75Perscrutator obit, qui mentis acumine certo
Quadrifidi ex coelo partem collegit honesti,
Quae lapsa annectit praesentibus, ista futuris,
Quae callet ratione animi quaeque optima factu
Deligit indagans, procul aspernanda relinquit.
80Hac penitus Caesar mundum scrutatus et astra
Cernebat ventura procul, rebusque cauere
Callidus imperium summa cum pace regebat.
Ergo mille homines ad magni Caesaris ora
Consilium quaesitum ibant rebusque salutem
85Usque suis, qua Phoebus equos irrorat Eois
Fluctibus, oceani qua stridet mersus in unda
Currus et insufflat nimbis gravis auster aquosis,
Unde furit Boreas flatuque repente sereno
Aethereos aperit moestis mortalibus axes.
90Ut quondam Ortygiae laurus tripodasque loquentes
Delphorum aut adytum Cumis penetrale Sibyllae
Credula gens adiit consultum oracula Phoebi,
Aut veluti Assyriis redolentes nubibus aras
Centum et purpureo spumantes sanguine tauri,
95Cornigero quom sacra Iovi Gaetulica pubes
Diuinis operata facit, vel Achaia querna
Fronde Cytheriacas audit suspensa columbas
Consultans, rebus quae sit fortuna caducis:
Sic Caesar responsa dabat, sic conscia fati
100Mens bona secreti reserabat numina coeli.
Non tamen augurium cantu, non praepete penna
Omina captauit nec apertis credidit extis.
Coelestis rationis opus, coelestia novit
Sidera, coelestis deprehendit mente meatus:
105Mundus ut occiduos rapido pede vergat in axes,
Aurea cui contra Phoebe breuiore recessu
Nititur, utque eadem radiis obnoxia fratris
Nunc penitus toto, medio nunc luceat orbe,
Abdita nunc lateat, rursus nunc cornua sumat.
110Nouit item errones, medius quos Phoebus anhelis
Circumspectat equis et amico temperat astro;
Quid bissena velint obliquae animalia zonae,
Qua se Phoebus agit; qua se pulcherrima Luna
Proripit et reliqui bigas duxere Planetae;
115Quanto intersticii spatio Cyllenius erret
A Phaethonte deus, quanto Titana sequatur,
Hinc quid promittant felicia sidera terris
Et Iouis et Veneris, quantum succensio Martis
Falciferique senis infesto stella recessu
120Officiant. hinc illa venit prudentia magni
Caesaris. haud aliter sententia dia Thaletis,
Graecia quam Clario venerabilis imputat auro,
Decidit e coelo, quamquam mens conscia recti
Nil mortale sonans coelique infusa metallo,
125Iapetionides qualem finxisse Prometheus
Dicitur exiguo commiscens aethera limo,
Talis consiliis inter valet esse deorum.
Namque deum perhibent, qui maximus imperat astris,
Arcanum divis commune minoribus, illos
130Impartire aliis, donec qua lactea candet
Orbita, qua Cancri fervescit nobile sidus,
Unde Platon animas deduxit, nuncius arce
Missus ab aetherea, per stellas transvolus, orbem
Saturni, Iovis et Martis solisque calores
135Lucentesque rotas lunae per corpora transit
Et tandem in solidis ponit vestigia terris.
Non tamen ignavas mentes, non obruta terris
Ingenia et caeca rerum caligine mersa
Haec divum momenta adeunt, verum haec tenet heros
140Munera iusticia insignis, pietate verendus,
Relligione sacer, non lingua aut pectore fictus,
Gratia quem meritis aequat, qui laude decoros
Observare viros didicit, punire nocentes,
Qualis erat Caesar. nam si mihi vera fateri
145Fas sit et haud fictis hunc addere rebus honorem,
Si te, sancte senex, hac maiestate tulissent
Saecula, Dictaea tum quom peperere sub Ida
Tergeminos fratres, inferni iura senatus,
Non te vel Stygiae leges indicere genti,
150Vel quassare nigram deductis sortibus urnam,
Cogere non flabris sontes scelera alta fateri,
Fingeret ulla chelys: per te foret anguibus orbis
Liber et assiduo securum vulture pectus.
Sisyphus ingenti per te iam mole sederet
155Deses inersque sua, nec inani Belides urna;
Tantalus haud poenas sitibundo solveret ore.
Arbitrium coeleste forum divumque tribunal
Iure tuo multa cum maiestate dedisset
Noster Apollo tibi, finxissent mille poetae.
160Per quos et poteras mores imponere coelo,
Tradere iura deis sedesque locare beatas
Pro meritis cuicumque suis, quo posset eadem
Maiestate frui felix; licet astra minori
Sorte beent alios, amor est tamen omnibus idem.
165Discant iusticiam cunctae per saecula gentes
Te monstrante viam, tu clara exempla daturus
Posteritate tua es serisque nepotibus olim,
Quae sancto sint digna viro, quae praemia sonti.
Ergo per te iterum terras Astraea revisit,
170Cui comes alma Fides et terno Gratia vultu
Venit ab Orchomeno et propior Concordia gressu
Atque aliae plures pariter venere sorores.
Ac veluti quondam Saturno principe passim
Agmina virtutum posuere sedilia terris,
175Non belli, non fraudis erat, non dira cupido
Imperii, nullos divisit terminus agros;
In medio quaerebat opes sibi quisque modestas
Simpliciterque omnes communis mundus alebat:
Talia Foedericus cupiebat saecula Caesar,
180Ista volutabat divino pectore semper,
His innixus erat. ergo cum Caesare terras
Sancta cohors recti prisco de more colebat.
Quodsi non rabidum sedavit bella per orbem,
Non vitium rectoris erit, sed temporis error:
185Ut quondam in mediis iactatam fluctibus ornum,
Quam ferus hinc Boreas, hinc turbidus Auster euntem
Vexat agens flatu, non ars non cura magistri
Hanc regit et frustra torquentur robora clavi:
Flatibus adversis colliditur aequore puppis
190In medio et nullus moderantem Nereus audit.
Ipse nec astriferi quondam regnator Olympi
Invida saevorum vitavit bella Gigantum,
Quom ferus Enceladus immensis viribus Ossam
Pelio imposuit, laeva tunc tectus et armis
195Tela trisulca Typhon non uno reppulit ictu
Contendens dextra summi fastigia coeli.
Tum pater omnipotens celsa molitus ab arce
Fulmina disiecit molem, quo turbine mersos
Inarimen alios, quosdam detrusit in Aetnam.
200At cui non notum est, pro relligione tuenda
Te nullas timuisse vices nec vulnera saevi
Martis et ancipitis non ulla pericula vitae?
Tanta tibi pietas et inenarrabilis ardor
Nostratis fidei viguit sub pectore semper,
205Ut tu per Scythicae glacialia frigora brumae
Ire, per ardentes Libyes sitientis harenas,
Qua non ulla hominis calcant vestigia terras,
Si Maleae credenda ratis, si Syrtibus esset,
Si quaecunque vagum discrimina possidet aequor
210Sint adeunda tibi, quaecunque pericula tellus,
Vitasses nullos Christi pro iure labores.
Nec tibi fingo lyra: stat sancti pectoris index
Historia, Aoniis centum stant ora poetis,
Caesar, ut edictum venerandaque iussa per orbem
215Miseris et passim proceres collegeris una,
Qua cadit immodico per saxa sonantia fluctu
Ister Noricii perstringens rura coloni,
Quaque Ratisponae detrectat pondera molis
Tergore tanta suo collectoque agmine magno
220Et nivis et pluviae stantem detrudere pontem
Sperat et Euxinas secum rapere omnia in undas.
At moles immota manet glaciesque nivales
Ferre potens rapidi contemnit murmura fluctus.
Hic Caesar concussa videns labefactaque multum
225Fundamenta fidei magnaque ex parte teneri
Hostibus Europen et iam ter milia centum
Romani de iure soli, de iure potentis
Ecclesiae cessisse feris sine vulnere Turcis,
Proponis quae damna fides Romana tulisset,
230Quae spes sit reliqui, quantae victoria laudi,
Praemia quanta forent, nostris si finibus olim
Pellere Turcarum foedissima iura liceret.
Quare se bello accingant, duce Caesare, bello
Crudelem Europes depellant limite gentem.
235Inde Palaestinam promissaque regna prophetis
Invadant, Asiae qua pars pulcherrima terrae
Solis ab occasu Libyes disiungitur arvis
Et brevior tellus alternis fluctibus obstat,
Ne nostrum invadant Eoa pericula pontum.
240Caesaris hi monitus; sed vos, qui pectore Christum
Concipitis trinumque Deum censetis et unum,
Dicite mortales, quae tanta insania mentem
Praecipitat conferre manus, concurrere saeve
Alter in alterius temerando viscera ferro?
245Barbarus hostis habet pueri cunabula Christi
Sanctaque pollutis calcat vestigia plantis
Pressa deo totaque tenet cum mole sepulchrum,
Quo deus impositus post tertia lumina Phoebi
Vivus ab integro visit mortalia Christus.
250Tu tamen assequeris, tota quod mente petisti
Semper et a superis sexcenta in vota vocasti,
Sancte senex: umbris quod te labente, priusquam
Functe fores omni concessae munere vitae,
Vidisti immensum pacatis gentibus orbem.
255Nulla quidem diro temeranda licentia ferro
Te moriente fuit, nullo Tritonia monstro
Horrida, gaudebat positis Mars impius armis.
Digna quidem merces tam sanctis moribus atque
Ingenio donata tuo. quis comparat aevum
260Praeteritum? a Nino longos quis colligit annos
Tempus adusque tuum, quonam sub principe mundo
Tanta quies fuerit? quando tam prodiga vultu,
Tam bona Pax niveis hilaravit saecula pennis?
Clauserit Augustus vesani limina belli
265Rexerit et laetum patriis virtutibus orbem,
Quom saevus super arma sedens, post terga revinctus
Brachia sanguineo Furor horridus ore fremebat.
Sed Romana quies fuit haec, sed bella per orbem
Altera, sed Tiphys, Minyos sed nobilis Argo
270Vexit et in Phrygios iterum pugnavit Achilles.
Nunc pax alma tenet coeli cum cardine utroque
Solis utramque domum: testes sunt Caesaris ipsae
Austriacae gentes maioraque gentibus astra,
Hanc sibi pollicitum supremo in funere pacem.
275Ergo quid ignavos fingis tibi Caesaris annos
Invide? nec placidae commendas dona quietis?
Num pacem non summa tenent? num sidera coeli
Inter se adverso miscet discordia motu?
Principio nondum fundato quattuor ortu
280Corporibus, nullis gyrantibus aethere celso
Sideribus, quom mole rudi confusaque passim
Materies per inane chaos sine pondere pondus
Iret et incerto traheretur in omnia motu,
Quis mare quis solidam telluris ab aere massam
285Rursus et aeternum clausisset ab aethere mundum,
Ni prius in rebus Concordia facta fuisset?
Haec dea stelliferum vario discrimine coelum
Distinxit rebusque vices et tempora fecit;
Hinc humus et plantis et versicoloribus herbis
290Enituit passim floresque et poma quotannis
Praebuit, hinc valles et opacis fontibus undas
Prostratosque lacus longe silvasque comantes
Montibus excelsis, ubi cum sine legibus ullis
Agrestes homines deserta per antra ferarum
295Errarent vulgo frugi sine munere vitae,
Candida pax illos coetum collegit in unum
Tectaque parietibus iunxit, ne tristior Euri
Impetus aut pluviosae Hyades, ne saevus Orion
Sidere vexaret; demum civilibus illos
300Moribus instituit, patriae caroque parenti
Quantum elargiri deceat, quo frater amore
Et soror et coniunx et natus amandus et hospes.
Tum primum incurvo terram molitus aratro
Fossor et obliquo stringens mucrone racemos
305Collegit fruges et apricis collibus uvas
Edidicitque sibi duro sudore parare,
Quo posset vicisse famem brumaeque rigorem
A membris cohibere suis. non impetus hostis
Armorumve fuit. tamen illo tempore Clotho
310Condebat nostram meliori stamine vitam.
Quod si tantus amor belli nec Caesare dignum
Imperium censes, nisi dira potentia ferri
Saeviat et multo maculentur tela cruore,
Non erit obscurus illato vulnere Caesar.
315Austria erit testis, totiens procul hoste fugato,
Austria barbarico quondam vexata tumultu
Sulphureis qua fumat aquis fons pallidus, unde
Oppidulum dicunt facti de nomine Thermas.
Hic hostes dare terga fugae cum clade coacti
320Senserunt, Latii quam multa potentia regis
Afforet et quantae magno sub Caesare gentes.
Sed quid ego haec autem? longe maiora relinquo,
Inferiora sequor. dicant de Caesare Belgae
Belgarumque ferox dux Carolus, ille potentis
325Martis honos, sub quo veluti sub fulmine belli
Intremuit tellus pavidusque expalluit orbis.
Post tamen insignes clades superataque passim
Oppida et Austriaco populatos milite campos
Candida Caesareis cessit victoria signis.
330Hiccine praeteream lugubri pectine casum,
Maximiane, tuum? si nos in funere patris
Auscultas nostramque tibi sub pectora musam
Ire sinis, fas sit tristes perstringere fraudes
Brugarum populi: si saeva pericula vitae
335Adiuvat et miseros quondam meminisse labores.
Sic rerum series praeconiaque alta parentis
Concita Castalio stimulant mihi pectora motu.
Te pater insidiis et tristi carcere, Caesar,
Te pater eripuit; non illum terruit aetas
340In senium vergens et multo debilis aevo,
Non iter oblongum saevaeque ferocia gentis
Pectora, uti cecinit Clario proiectus in antro
Cimbriacus, quo non ad sacra fluenta Meletis
Aonios latices facundius hausit Homerus.
345I nunc et dubita praeponere Caesaris acta
Scipiadis Paulisque et quos vel Graecia tollit
Africaque immensis Romanaque fama triumphis
Et gens si qua viget rebus per saecula gestis!
Si non terrifico mundum sibi Marte subegit
350Caesar et humano renuit spumare cruore,
Hoc fuit ingenium, non segnis inertia mentis,
Principis haec pietas, non saevi inscitia belli,
Relligio, non terror erat. nam pectore virtus
Stabat et huic comites gravitas, patientia saevae
355Sortis et humani contemptio summa negoci
Claraque magnarum solersque electio rerum.
Adde quod in senium pridem volventibus annis
Iure togae melior: bella