previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


22. Philippae Blesensis regiae fatuae epitaphium

Hic lassum insudans gressum iam siste viator,
Mollius ut lecto carmine fiat iter.
Illa ego Blesensi generata sub orbe Philippa
Adsum foemineo fama sequenda choro.
5Garrula, si nescis, cessit mihi pica loquaci,
Linguaque mordaces sparsit acuta sales.
Appositam ingluvies mensam rabiosa vorabat,
Raptaque sunt cunno fercla reposta meo.
Haec eadem furtim puero surrepta procaci
10Praebebant dulces tecta per alta iocos.
Trina bibi quavis spumantia dolia luce,
Attonitum undabant micta Falerna solum.
Aequora dixisses latos mergentia campos:
Tanta erat epoti copia fusa meri.
15Ut sitis arderet solitos renovata per usus,
Semper erat cupido salsus in ore sapor,
Ipsa nec assiduo sitis est expleta Lyaeo,
Sed magis ex potu multiplicata meo.
Laxaque tam magno mihi vulva patebat hyatu,
20Ut denus largum mulus haberet iter.
Barbatum ingrediens horrebat mentula cunnum:
Visa est inferni vasta vorago lacus.
Ast ego membrosis nunquam saciata priapis,
Mille una exhausi nocte fututa viros.
25Non cauta ignoto me laena sagatior astu
Duxit ad ardentes furta petita procos.
Tormenta audisses crebris resonantia bombis,
Cum lato podex ore pepedit hyans.
Emisi horrendos imo de pectore ructus
30Perque omnes fluxit merda cacata vias.
Sic pepuli moesto regalem ex pectore curam,
Sic mensa est gratis exhylarata iocis.
Nunc quoque funereo stillanti ex marmore Baccho
Nutrior et bibito viva liquore cubo.
35Huc, huc prostatae date saedula vina sorores
Factaque cum nervis inguina tenta suis.
Ista Philippaeo sunt munera digna sepulchro,
Quae datur ex merito, gratia iusta datur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: