Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Sumite thesauro de paupere dona, Camene:
In sacra nam carmen affero vestra meum.
Experrecta gravi dudum sopita flagello
Evigilat segnis Musa stilumque capit;
5Iurgia que cupiens hominis sortisque referre
Mesta quidem mestos temptat inire modos.
Principiis assiste meis, altissime doctor,
Vatum lux vati diva faveto rudi.
Concitat infesta fortunam cede furentem
10Verbere pressus homo iudiciumque petit.
Cedentem referit, dum ceditur, iste querelis;
Illa set opposita lite resistit ei.
Convenere duces, rimantes abdita, docti
Pallade, mortales corpore, mente dei.
15Cordibus herentes inhiant audire profundum
Litis: suspendunt lumina, voxque silet.
Discutitur medio conquestio mota gementis,
Utraque pars munit ius racione suum.
Audit at excelsa causam de sede Sophia,
20Audit que cogit reddere iura reos.
Eminet hec reliquis: vatumque astante caterva
Orandi spacium partibus inde datur.
Consurgit prius ipse querens, versatque querele
Faturus tacito pectore verba sue.
25Hic merore trahens suspiria pressus anhela
Ingemit et lacrimans corde stupente stetit:
Nam tumor interni diffunditur ore doloris,
Largo merentes imbre rigante genas.
Defixis oculis, contracta veste per ora,
30Lumina mox tristi comprimit uda manu.
Confugium miseris heu quam miserabile luctus!
Spes etenim, gemitus ultima semper eis.
Tunc humili querulus sic orsus voce profatur:
"Quam subito trivit dira ruina caput!
35Cernite iacturam miserumque attendite vulnus,
Tam gravis excidii damna notate, patres!
Vosque vices deflete meas mecumque dolete:
Iudicii non est equa statera mei!
Fata reum graviora premunt quam noxa meretur
40Et superat facinus pondere pena suum.
Quod sentitur onus grande est iugesque doloris
Accipit eventus spes superata malis.
Doctus ab expertis penis has pandere sermo
Nescit, ad has pauper pieriusque labor.
45Nam dolor oppressit, non parcens virga protervit
Lassaque sub nimio pondere colla tremunt.
Ossibus e celis acerrimus ignis inhesit
Transegitque meum missa sagitta latus,
Flatibus intumuit subitis commota procella
50Et periit medio mersa carina salo.
Proscribuntur opes, heu, rus damnatur avitum
Et patrii magna strage ruere lares!
Progenies odio multo concussa potentum est,
Invidie leto culmine vulsa gelu.
55Natali depulsa solo peregrina vagatur,
Exulat et cari nuda senecta patris.
Torrida, non scelerum merito, germana iuventus
Aret, leticie flore cadente sue:
Huicque negant lumen, donum commune, tyramni;
60Prodigus est aer factus avarus ei.
Dum lyra dulce canens modulamina consona reddit,
Lugubre dat carmen rupta repente fidis.
Heu, radios nubes contexit tetra coruscos,
Velatus tenebris delituitque nitor!
65Heu, mea quam iusta trutinata est culpa statera!
Heu, quanto penas icta rigore luit!
Quot, velut insontes, gaudent impune scelesti
Et pravi libita prosperitate fluunt!
Quo furor est fatis? Non sola luce dolores
70Ingeminant; noctu visa pavenda premunt.
Improba surripiunt grate concessa quieti
Tempora: sevicie non satis ipsa dies.
Vana dies revocant crebro phantasmata letos
Ut renovent vulnus falsa reperta vetus.
75Nunc transacta redit strages somnique quieti
Illudit: redit hec ne mala mente cadant.
Tendat ut erumnas cladis presaga future,
Nunc etiam sensum visio dira subit.
Internos agitat quis sensus seque sopori
80Ingerit? Eterni numinis est an opus?
Spiritus irradiat numquid simulacra supernus?
Aut saltem proprio lumine mentis apex?
Afflatus medie virtutis an organa tangit?
Sideris eventus hec dare signa solent?
85An variant Manum lusus phantasmata, fictus
Acrius ut cruciet vulnera vera timor?
Suggerit an varios terrores passio, pravus
An dominans humor tristia visa parit?
Somnia bella gerunt, strages contrivit: utrimque
90Est labor et misero nulla relicta quies!
Triste canant elegi fatum pangantque querelam:
Materiam grandem flebile carmen habet.
Nescio qua gemitu languores arte fatiscunt,
Pungit et emissus lenius ore dolor.
95Nescio quid querule voci virtutis inheret,
Pressure melius qua grave fertur onus.
Cur mea me peperit genitrix, cur ubera suxi,
Ventre vel haud matris vita sepulta fuit?
Aut artus valida correpti febre tenelli,
100Ocius in cineres non rediere suos?
Lux nimis infelix que me produxit ad ortum,
Assidue grandi flenda dolore dies.
Quam funesta dies funesto condita fato!
Quam vel ab infausto sidere pressa dies!
105Hec quam contexit tantorum turba malorum
Dicta novo melius nomine noctis erit.
Nox infausta nimis que tanta infesta paravit:
Infecunda boni tristia semper habet.
Ista dies lucis digne privatur honore
110Que mala tot peperit, que mala tanta tulit.
Ista dies false tribuit primordia vite,
Ista dies vere mortis origo fuit.
Ista dies, mortis mortales cede perurgens,
Pertrahit in mortis denique cuncta sinum.
115Tolle moras ortus nostri, mors; terminus exstans
Cedere siste truci membra cruenta manu.
Tu siquidem properans vitam succidis amaram,
Grataque fis miseris, que gravis esse soles.
Impia mors misero quociens optata recedens,
120Impigra felici tempora leta rapit.
Sit procul a letis, parcat miserata beatis;
Parcat et afflictis, secula longa negans.
Te iusto fortuna peto sub iudice fallax,
Que placido vultu damna latenter agis.
125Mortales ludens varium traducis in orbem,
Gaudia pretendens clamque dolenda parans.
Est tibi fraudis opus, fraudis tunc uteris arte,
Cum te ridentem quis sine fraude putat.
Prodere docta nimis, dum porrigis oscula pacis,
130Transigis occulta viscera cede furens.
In gladium semper tua pax coniurat iniquum,
Mucro tue pacis sevior ense Ioab:
Ille semel lesit sub amica fraude salutans;
Tu semper cedis quos truculenta linis.
135Post mera fel quociens subito letale propinas,
Quam celeri mutas pocula falsa manu!
More quidem medico sapidis substernis amara;
Artis at infelix hec medicina tue.
Languida corda facis, multo servata vigore,
140Infundens tristi blanda venena dolo.
Moribus iniusta partiris premia lance,
Gaudia perversis, tristia dando bonis.
Divicie reprobos ad grandia culmina tollunt,
Omnino nocuis gloria blanda favet.
145Ius quoque fit solum summis quodcumque placebit
Iussaque vix legis suscipit aula potens.
Subdita iusticie concidis terga piorum;
Virtuti semper parva relicta quies.
Commoda si cervix seiunx lasciva reportat,
150Excuciet tenera vincula dura coma.
Quilibet et leges violabit iura recidens,
Dulcia leticie sumere liba volens.
Si fluitant dubie, nullo custode, vagantes
Res, mens effrenis curret ad omne scelus.
155Condita si solo casus discrimine pendent,
Mortali siquidem fas erit omne nefas.
Heu quam dilabi misera facis alta ruina!
Ardua quam subito precipitata ruunt!
Quid furis invidia, seu cur aliena gemiscis
160Gaudia? Pro dulci nectare virus habes.
Esca tibi fraterna fames propriumque malagma
Vulneris est miseri proxima plaga tui.
In morem (res mira!) rubus tibi mella ministrat;
Dat tibi fellitam mellea cella dapem.
165Livorem pascunt alieni semper edacem
Casus; infelix hos sua lucra facit.
Uritur externis livor successibus usque
Cui vicina solet gratia pena fore.
Emulus usque fugit ceu noctua munera lucis
170Ut colubrum gratus quem quoque ledit odor:
Res horrenda satis livor simulata colubro,
Instar lucifuge nycticoracis habens,
O utinam livens oculus transiret ad omnes
Successus, sceleris damna luendo sui!"
175Hec ait atque sui meroris murmura claudens
Sedit, mox levius vulnera dira ferens.
Tunc Fortuna stetit multis commota querelis
Atque sui fulvo funditur ore furor;
Vesteque contexta vario succinta colore
180Se variis pandit moribus esse levem.
Terque caput quaciens, tandem sic orsa perorat,
Assistens pendet cuius ab ore chorus:
"Iusticie pugiles, famuli, damnate, Sophie,
Docti pro veris falsa relata viri.
185Edita non animos moveat conquestio fusis
Fletibus aut fallant ora rigata probos.
Nobile feminea nescit mitescere pectus
Arte, nec abduci se levitate sinit.
Quot dolus eiecit muliebris luctus ab arce
190Iusti! Delusit picta loquela viros.
Vox, blandum virus, ficto velata colore,
Pectora clam repens provida sepe subit;
Acrius et lacrimis oratio iuncta suadet:
Nam solet ex gemitu maior inesse fides.
195Visceribus descripta sacris sit semper imago
Recti, labe carens, inviolata manens.
Inclita vis veri vigeat, figmenta repellat:
Prudentes meritum corde notate latens.
Res librare solet non sic prudentia voces,
200Iudicium quociens Rethoris arte perit.
Ergo mei causam meroris noscite, vates:
Mens tumet et partum prodere lingua nequit.
Iugiter en crucior multo confecta dolore:
Multa michi misere causa doloris adest.
205Eloquor et cedam ferventi pectore flamme:
Non bene mentis edax clauditur ira sinu.
Ipsos namque deos iniusta calumnia ledit;
Difficile est lingue vulnera dira pati.
Me lacerant omnes, rodunt mea viscera cuncti;
210Nullus et absque meo munere prorsus eget.
Criminor infelix que munera larga refudi,
Criminor obsequio damnificata meo.
Difficilis dolor hic, meritum cum damna sequuntur;
Difficilis propria plaga parata manu.
215Falsa vocor, macula sceleris titulata nefandi;
Falsa vocor, falso dente terenda premor.
Nempe michi soli quasi debita dona petuntur:
Sola vetor donum reddere sponte meum.
Muneribus connexa solet fore gratia semper;
220Ac ubi defuerit gratia, munus abest.
Suntque tributa, magis quam munera, dona coacta;
Nec dici, gratis ni data, dona queunt.
Quid si forte manum libeat michi claudere gratam?
Usque nequit solitus cogere membra tenor.
225Debuit hec saltem munuscula parva referre
Que fuit ingratis prodiga dona ferens.
Quid, si forte fui nunc nubila nuncque serena?
Exigit alternas vita caduca vices.
Sidera nunc nebulis obducunt aera densis;
230Nunc et eas Borea pellere flante solent.
Nunc mare miscetur, placida nunc pace quiescit;
Fetaque nunc tellus, nunc sine prole riget.
Nunc quasi mesta silet suspendens organa laudis,
Letaque nunc placidos dat philomela modos.
235Sic iniusta vocor, quoniam pervertitur ordo
Equior, ut iusti tristia sepe ferant.
Quid michi si virtus teritur pede clara nocenti?
Passa quidem virtus viribus usa nitet.
Cum molita est gratum radix exaltat odorem;
240Aurea scintillat lamina tunsa magis.
Clarior efficitur flabris glacialibus aer;
Illisi scopulis purior amnis aqua.
Palme etiam titulus non robur segne coronat:
Palma petit fortes, ocia palma fugit.
245Denique si superus iudex hoc iudicat equum,
In superum legem non mea iura valent.
Vir bonus equo animo patitur quodcumque flagellum:
Scit se, lege quidem cuncta regente, pati.
Invida quando etiam dicor quia summa reduco
250Infra nec pacior grandia stare diu.
Stare nequit roseus celorum vertice Phebus,
Set citus occasum mersus ad ima petit.
Plenaque non servat dudum sua cornua Phebe,
Splendoris sentit que cito damna sui.
255Sorte igitur stabili num labilis umbra manebit?
Num mea perpetuo iure tenebit homo?
Quid cadit ut folium, stabit cenosa putredo?
Huic est vita brevis, sors sua vermis erit.
Non erit excelsi constans hic culminis heres,
260E vulva cui mors ipsa gemella fuit.
Ipsi vulva dedit vitam mortemque sorores;
Compare set numquam vita relicta sua est.
Mors etenim celeri gressu comitatur eamdem
Germanam cui est usque propinqua comes.
265Sedula viventi non longe distat ab omni,
Iugiter illudens omnibus arte truci.
Insidet hec iuvenis scapulis facieque senili
Heret et accipiunt eius utrique minas.
Utque domos humiles, pede turres concutit altas
270Equo, comminans omnia strage pari.
Cedit ut indoctos communi quosque rigore
Doctos: ipsius vulnera nemo fugit.
Qualis progenies sit vite cernat et actor
Quam cupidus tanta sedulitate petit.
275Diverso parit hec tres cunctis tempore natas,
Quas Plato fatales retulit esse deas.
Cuius pressure vox est presaga future
Flebilis, ingreditur secula Clotho prior;
Infelixque sequens Lachesis, que calle doloris
280Progreditur, mundi perpete mersa salo;
Ultima pauperie festinans Athropos alget
Seque neci iungens tempora finit inops.
Ipsa rotam celeri nostram vertigine volvo,
Atque sibi iunctos ipsa rotata rotat.
285Si placeat, ludum conscendat quisque rotarum;
Ipse tamen nostra lege rotandus erit.
Usque mea proceres violenta lege feruntur:
Culmine nemo suo, me prohibente, stetit.
Magnus erat toto Fredericus in orbe monarcha,
290Magnus erat generis nobilitate sui.
Urbibus, hic opibus stipatus, prole, cliente,
Gyravit multo tempore summa rote.
Orbita set crebro dedit ipsum nostra regyrans
Precipitem ac recidit turpius urbe nova.
295Infelix tanto Victoria victa triumpho,
Innumeris opibus que spoliata fuit.
Regalis periit tandem quasi tota propago;
Tabuit et misero putrida fine caro.
Gallica concuciens Arabes terrore iuventus
300Innumerum populum stravit in arma furens.
Hanc metuunt urbes audito nomine celse:
Hac nimis elata, fortia queque tremunt.
Ethereum solum felici vertice pulsat
Atque mei sedem sistit in auge globi.
305Augis ad oppositum set spera volubulis alta
Orbe quidem celeri gyrat ad ima trahens.
Nobilitas invicta cadit mucrone cruento:
Ceditur et victis saucia terga dedit.
Vis mea tam subito potuit mutare triumphum;
310Tam subito novi sola rotare pilam.
Omine felici est sublimi culmine latus
Moree princeps menia Graia tenens;
Moris et ignarus nostri, confusus ab hoste,
Persensit ludi prompta pericla mei.
315Quid moror? Innumera est veterum quoque copia regum
Arte mea summo precipitata gradu.
Tu me quid laceras graviter, quasi lapsus ab alto?
Non mea te multum vexit ad alta rota.
Nam sibi blanditur correptus verbere leni
320Qui simulat gemitu vulnera magna gravi.
Non dolet immerito solio felice repulsus:
Est humilem casum fingere turpe gravem."
Hec Fortuna loquens; ubi sic est fata resedit,
Iraque convaluit pectoris aucta sui
325Ira nam premitur, modicum qui presserit iram;
Quamque minus cedit, tam magis illa furit.
Gloria semper adest palme sperata furore;
Hunc spes vincendi cunctaque sepe fovet.
Certat ad hec vatum summisso murmure turba;
330Anceps interea fertur utrimque fides.
Nempe minus doctis oratio prima suasit;
Doctior at gnaris visa secunda fuit.
Ad se corda trahens sublimi sede Sophia
Stat, pendens humeros cui coma flava tegit.
335Lumina clara micant, pretendit munera vultus
Textaque subtili stamine vestis erat.
Nulla suam faciem maculat vel ruga decoram
Et species vultus plena pudore sui.
Regia sidereis proles natalibus orta;
340Sola decus clare nobilitatis habet.
Non erit ingenuus sua quem cognatio nescit;
Nisi sit ei Priamus iunctus, Achivus erit.
Celica progenies, gemmato moribus ortu,
In terris mulier non habet ista parem,
345Perplexe litis tandem solventia nodum
Mente satis vigili verba Sophia parat.
Fletibus at primum convertens ora gementis,
Ipsum sic medici faminis arte linit.
"Vulnera vulneribus iunctis mordacius urgent;
350Membra novus gravius sauciat usta dolor.
Nam tua mens mundi iam lesa cupidine vana,
Nunc plus tristicie tela secunda timet.
Vulnere letali cedit dolor atque cupido;
Tollere iudicium mentis utrumque solet.
355Fons nequit effigiem cenosus carpere vultus,
Turbida nec bene mens cernere vera potest.
Quod dolet, iniustum, libitum qui dicat et equum,
Inflectit leges ad sua lucra ratas.
Suspice, missa tibi descendunt spicula celo:
360Hec tibi providit seria fata Deus.
Omnia damna tue non adduxere ruine,
Terricolis vano suspiciosa metu.
Cepta sub infausto tua nec te lesit origo
Sidere: vis etenim non datur ista polo.
365Iudicii consulta tui sententia lege
Prodiit eterna, non ratione vacans.
Iudicis omnipotens te iusti dextra cecidit:
Non furor hostilis, sed pia virga patris.
Non bene correctum est vicium cui pena pepercit.
370Quod mundus blanda prosperitate fovet.
Migmata comminuunt tribule ceu verbera; mentis
Sic nocue maculas ultio diva terit.
Augmentum facilis parit indulgentia culpe
Et magis improbitas semper inulta tumet.
375Reprimit invisi facinus censura rigoris
Et minus in preceps cesa libido ruit.
Non experta iacet virtus si prelia desint:
Nemo potest vires pace videre suas.
Mollescunt quociens fortes torpore lacerti,
380Quorum nutritur sepe labore vigor!
Et stimulata feri succenditur ira leonis;
Acrius et cesus certat agone pugil.
Ad bravii missus cicius festinat honorem
Verberibus celeris sollicitatus equus.
385Quot per amena trahens ad se funesta vorago
Pascua mortales insaciata vorat.
Gaudia presentis vite presencia certum
Perpetis indicium perdicionis habent.
Pascua servantur mactandis bobus opima:
390Sic scelerum risus ultio dira manet,
Aspera cuncta prout ne tramite mella reperta
Forsan ament, celi despiciantque dapes.
Proxima fit domite menti sapientia; nidum
Ut phenix olidum, lubrica corda fugit.
395Noxia terreni tribula ceduntur amoris
Vincula sicque animus liber ad alta volat.
Evigiles igitur, tua mens consurgat in altum:
Dirigat ad superam lumina semper opem.
Transvolet alta poli, mundi compulsa ruinis;
400Infima conculcet, transfuga summa petat.
Ordinis obtutu penetrans occulta superni,
Rimetur iusta condita lege regi.
Ima nociva sibi forti conamine linquat
Atque oculus summa figat in arce pios.
405Qui cupit eternas raciones cernere, mundum
Transcendat cicius, se super ima levet.
Turbine concutitur vario terrena pererrans;
Semper idem sapiens etheris instar habet:
Etheris huic facies vere sine nube serena,
410Usque quieta manens flamina nulla timet.
Ergo merentis sileat sopita querela:
Non gemat et paciens verbera lata ferat.
Utque refundatur cedenti gracia semper,
Quoque terit moles cum mera vina fluant,
415Surrigat aspectum mentis conversio plena
Iugiter et laudis carmina lingua canat.
Cerne quot immerito perverso more fatigat
Ictibus hostilis malleus usque pios!
Quid meruere patres, patrie celestis alumni,
420Inclita progenies celica iura colens?
Nam decus hi mundi, supreme lucis imago,
Ac aditus superi semita recta, duces.
Nos genuere fide; set honeste lacte ducantes
Vite torpentes spe super alta vocant.
425In iustos ac mucro tamen desevit iniquus,
Innocua iniusto vulnere membra secans.
Iob quoque, succinctus tante virtutis amictu,
Innumerum damnum cladis ab hoste tulit:
Dilacerantur opes, orbatur pignore tandem,
430Non capiunt vulnus saucia membra novum.
Hunc sprevit servus, carus contempsit amicus,
Horruit et coniunx comparis ipsa luem.
Non gravior dolor est, quam vilis fabula vulgi
Esse vel ut notos cedere forte videt.
435Insons fraterni sceleris patriarcha reatum
Pertulit exsilii venditus ere Ioseph.
Invadunt iuvenis meretricia stupra pudorem,
In pectus vibrant ignea tela pium;
Palladio iaculum munimine tuta retundunt
440Pectora: non modicum leditur inde pudor.
Truditur horrendo sine crimine carcere iustus
Strinxeruntque pias impia vincla manus.
Victrix obsequitur, contempta libido novercat;
Ut catulis raptis seva leena furit,
445Milite vallatus pauco fugitivus oberrat
Rex, humilis nati tela superba timens;
Suscepit tumidi clemens convicia servi
Verbaque pacifico perpera corde tulit.
Obprobrium surda probitas avertitur aure,
450Probra nec imparibus reddere lesa solet.
Heliam voluit iustum rex perdere dirus:
Agnum sacrilego dente vorare lupus.
Iusticie cultor peregrinus exsulat oris,
Nota nec agricolis devia lustrat inops.
455Circuit abruptos montes habitatque latebris:
Retia vix tandem fugit iniqua ducis.
Proh pudor! En probitas toto propellitur orbe;
Improbitas tuto sistitur alta loco.
An ocius rapti digno privantur honore
460Fasces? Degenerem non bene serta decent.
Quid Iudea tulit, quo solo docta, magistro,
A summo cuius dogmate nulla latent?
Ceditur innocuus, nocuis nec causa nocendi,
Tensa,que sanctificant viscera sancta crucem.
465Angelicis metuenda choris, heu, regia proles
Impetitur populo dilanianda cruci!
O mundi regale decus, vesana nitorem
Nititur immerito plebs maculare tuum!
Virtutem nigrare cupit convicia fundens
470Usque, scelus! Pravis lux odiosa nimis.
Iugiter irrumpit virtutis castra pudendo
Insultu facinus, bella profana movens:
Nititur infandis tenebris obvolvere mundum
Ut pereat sancte sic probitatis honos;
475Dum tamen expugnat, virtuti militat hostis:
Fit, licet ignorans, obsequiosus eques.
Inde parat fructum, fore clades unde putavit;
Lucraque celicolis multiplicata refert.
Gaudia vana secat, dum cedit; at aucta relinquit
480Vera nec hec dirus iam violare potest.
Germina sola valet sua falx resecare nociva;
Queve sathan sevit semina sola metit.
Gaudia non ledit celesti sparsa Satore:
Sacrilego numquam tangere sacra licet.
485Quid tandem quereris? Tristi quid voce gemiscis?
Meroris non est iusta querela tui.
Nil natura dedit pauperpera nilque reservat:
Nuda caro venit nudaque morte redit.
Quod fecit natura tuum, non perpete tutum:
490Mutuat et repetit, quod dedit illa rapit.
Ipsa suis dudum set te nutrivit egentem
Diviciis; grates nullaque dona refers.
Grates munifico nam saltem debet egenus:
Quilibet hocque solet reddere munus inops.
495Gratos precludit sibi mens ingrata meatus
Neve sui pietas sic miserata facit.
Ingratis merito tolluntur dedita gratis,
Duricie referunt damnaque rite sue.
Qui data non novit digne, nec danda meretur:
500Indevota datis gratia corda fugit.
Non modica grates hortantur voce repense
Munificum donum multiplicare suum.
Multa tibi, multis raptis, fortuna reliquit:
Hanc blandam ad libitum nullus habere potest.
505Quem tam felici requie fovet undique fatum
Qui secum ex nulla prelia parte gerat?
Sepius excipiunt invisos carbasa ventos:
Sepius in vetitum nauta laborat iter.
Clavigeri prorsus laudanda pericia tuto
510Remigio timidum docta meare vadum.
Equora cum fervent, laudanda pericia, puppim
Que tunc infesso robore servat aquis,
Non animi tanti placidum sulcare profundum
Ut freta belligera seva domare manu.
515Sic etenim duro virtus agitata flagello
Inclita maiori laude probata nitet.
Tradita fortune lex est ne fixa moretur;
Iure dato fungi ius negat esse nefas:
Non erit et certe sors vero nomine dicta,
520Si steterit, propria sic racione carens.
Huius enim ingenio sublimia mersa premuntur;
Nec sinit instabilis gaudia stare diu.
Vicinam metuat conscendens alta ruinam:
Alta petens casu nam graviore ruit.
525Leticie tante non est excelsa tenere,
Quantus ab excelsis est cecidisse dolor.
Denique iusticia non tanta predita mens est
Que non sit digne mole terenda rote.
Murmurat iniuste quem perculit equa sagitta:
530Non solet insontem diva ferire manus.
Exigit hoc meritum ne sint impune nocentes:
Nam minus hos miseros pena secuta facit.
Hic magis infelix sua quem non vulnera mordent
Quique venena bibens illita melle perit.
535Liberius fluit hic quem nulla flagella cohercent;
Set mala libertas vincula mortis habet.
Sic equus in preceps, tardent nisi frena furentem,
Labitur et liber noxius ipse sibi est.
Fida tibi fortuna parens ac semper amica:
540Aspera seu lenis commoda multa parat.
Non gemit alterius vel emula grandius uber;
Set vicina favens diraque lucra cupit.
Non nisi iusta volet: iusto transmissa superno
Iudice, mortali non nisi iusta venit.
545Hec hilaris facie seu sit rugosa biformi,
Iusticie tamen est usque decore nitens:
Utilis est cunctis, variis qui moribus eius
Constantes norunt subiuga colla dare.
Nunc a terrigenis hec divas elicit odas
550Prospera, nec magis his munera grata deo;
Divicias cumulat mentis nec dives egenis:
Fortune meriti copia crescit ope.
Hec adversa facit sceleris damnare ruinam:
Vulnera nam cesum luxuriare vetant.
555Supplicii solet hec permultum demere: duplex
Non a clementi iudice pena datur.
Pressuris eadem mentem corroborat ictam;
Angitur in proprium mens quoque pressa locum,
Pressa Deum querit quociens, quem leta reliquit:
560Qui non sponte venit verbera sepe trahunt.
Sepe favore ruit virtus non trita flagellis:
Languet enim requie, fota labore, fide".
Hec ait et serie racionis missa parumper
Precisa sedat murmura diva manus.
565Fortunam pariter sic tandem adfatur; et ipsa
Doctrinam cupida suscipit aure sacram.
"Causa quidem non es rerum temeraria: solo
Est hec fortune nomine iuncta tibi.
Ordinis absolvens te nexu, nec bene, turba
570Ceca tibi vatum numina ceca dedit.
Quam male defectum divino nectit honori
Visus, cum cecam te tulit esse deam!
Et virtus animi, racionis iussa repente
Preveniens, falso diceris esse latens.
575Set nec origo tua est celesti sidere ducta:
Stirpe tuum ducis nobiliore genus.
Sacris namque tuus prodit natalibus ortus
Nobilis est etenim mens tibi diva parens.
Indeque progrediens, proles diffusa per orbem,
580Regia nota, diu que latuere, facis:
Artificis summi est per te digesta voluntas,
Propositi series notificata sui.
Forma noys simplex in se est stabilisque thearce,
Tempore disponens queque gerenda suo.
585Hec quoque corporibus primo diffusa supernis
Ducitur in numerum multiplicata polis;
Natura stabili, cui est immissa, manente,
Ut celum, instabiles respuit ipsa vices.
Indeque per motus superos traducta caducis,
590Mutato fatum est nomine dicta magis:
Imis mersa quidem iam fit mutabile fatum
Mixtaque diversis simplicitate cadit.
Ad formas propriosque situs seu tempora certa
Atque suos motus singula fata trahunt.
595Ordine tam pulcro lex qua disponitur orbis
Totus perpetue est non racionis inops.
Causarum miranda nimis connexio pendens
A summo diva cardine ducta manu!
Hec commensurans rectissima regula causis
600Federe concordi principiata suis.
Hanc veluti interpres verax traducis ad ima
Legem, que supero codice scripta latet.
Consilium supere mentis tu fida ministras,
Humanum varia sorte locando genus.
605Omnia fixa manent animo congesta superno,
In se que summe congerit artis apex;
Formis que propriis diffusus digerit ordo,
Suscipiunt varia condita sorte vices.
Hoc illis famulans regina pecunia servit;
610Hoc hos pauperies vivere seva negat.
Succedunt pravis hec prospera, diraque iustis;
Et tamen eterno fit sine iure nichil.
Nunc illos eadem series attollit in altum,
Nunc hos erumne mergit ad ima datos.
615At tamen invitos nescit compellere; cogi
Mens etenim nulla libera lege potest.
Hec igitur series rerum, pulcherrimus ordo;
Tu, ratio, certis legibus ima regis.
Mobilis es siquidem, set non incerta vagaris;
620Mobilis ex rebus, ex duce certa deo.
Ordine vincta, sacro rationis compta decore,
Iusticie fructus non nisi iusta paris.
At tamen occulti nexus mortalibus usque
Perplexi iuris non patuere tui.
625Lumine consulto divo sic cuncta recenses;
Impetit et pocius lata querela Deum.
Reddere damna solet nam dedita quisque nocivus,
Cuius consilium proxima damna dedit.
Auctor enim Deus ipse iubens est tuque iuberis,
630Qui pocius quam tu, velle ferendus erit:
Indeque si quicquam contingat sorte fideli,
Non tibi, set domino complacuisse feret.
Turba tuum vulnus seu donum mentis egena
Hoc ait hincque tibi numen inesse putat;
635Hinc infame tuum michi nomen, at ipsa probata es:
Triste sub hoc virus nomine sepe latet.
Te tamen ex metrica sic lege coacta vocavi:
Dissona vox fidei est, consona nempe metro.
Cur igitur, gladium si celica dextera vibret,
640Putrida que medico vulnere membra secet,
Innocuam discerpit homo te dente protervo,
Iniusto laceram te pede turba premit?
In sacra nam fierent convicia numina lingue,
Excipis infande ni quia tela prior.
645Te lex summa regit, mea te sentencia solvit,
Iniusto cum te murmure cernat agi.
Iudico te nullo maculatam crimine, cause
Cum ratio partem faciat equa tue.
Compescat gemitum, cessent et murmura, nec iam
650Iusticie comitem se fore credat homo,
Qui velut insonti si sors blanditur, adaucti
Criminis aucta feret rite flagella sui.
Non sic angentis meroris pila retundit;
Vulnera non hoc sunt ista medenda modo.
655Non sua sic pocior fit coram iudice causa,
Sic nequeunt molem ponere terga gravem.
Abiecta de te virtute queruntur inermes
Qui victas hosti sponte dedere manus.
Pectora iusticie contecta micantibus armis,
660Integra non gladio confodienda manent.
Improbitas, animum supero munimine tectum
Dum petit, infandum leditur ausa, scelus:
Victa retunduntur scelerati tela furoris
Et tolerant ictus damna priora sui."
665Virtutem alloquitur tunc atque silentia plebem
Continuare gravi voce manuque iubet:
"O virtus delapsa polo mortalibus alto,
Regia despiceris fida labore comes!
Auxilium, veneranda, tuum cui sera tulisti?
670Quisve tua cecidit verbere fultus ope?
Nulla tuos unquam famulos oppressit egestas
Improba; nemo, tuo munere dives, eget.
Thesaurum fortuna tuum contingere numquam
Audet; predo rapax hunc violare nequit.
675Omnia fert secum sapiens sua nilque relinquit
Ab se, nec proprias ni sibi credit opes.
Corpora dilacerant, invadunt rura tyramni:
At numquam probitas hostica preda fuit.
Libera que nulli rapitur possessio virtus
680Nullaque cum mundi federa rebus habens.
Has subitus turbo varias dispergit in oras,
Flamina set stabilis despicit illa manens.
Fortuitis probitas e celis eminet orta,
Humanos casus imperiosa terens.
685Hec nudo contenta viro suspirat in altum
Externasque suis dives abhorret opes.
Non qui plura simul coniungit rura locuples:
Divicias veras, qui minus optat, habet.
Efficit erumnis lassos hec sola beatos;
690Falsaque succidens gaudia, vera parit.
Mens bona meroris numquam letalia sentit
Vulnera, nec grandi pondere pressa ruit:
Gaudia vera fluunt proprio de pectore, vane
Ubera leticie non aliena capit.
695Non querit siciens externi gurgitis undam
Cui fons interior pocula vera parat,
Fercula non falso iustis respersa sapore,
Non nisi ieiunis moribus apta paras.
Non hec sordenti vana dulcedine dantur,
700Deliciis saturi guttura cuius olent.
Usque tuas gustans, peregrinas respuit escas,
Quas siquidem veluti blanda venena putat.
Dux hominum, virtus invicta, aurigaque prudens,
Crimina lima secans, normaque iusta piis!
705Fluctibus in mediis semper tutissima transis:
Tu constans nullo turbine pulsa cadis.
Iugiter aggrederis grandes infessa labores,
Nec crebros ictus inviolata times.
Inspicis assidua fines indagine rerum
710Ut mala submoveas, utiliora petens.
Tu, duce consilio, claros procedis ad actus;
Ad mala tu numquam precipitata ruis.
Blandimenta tuo freno severa coherces;
Non animos vanis luxuriare sinis.
715Quos non tormentis diris fregere tyramni,
Mollicies quociens flexit ad ima viros?
Sunt igitur peramanda tui pia vincla rigoris
Que quoque perpetue dona salutis habent.
Nata aliis, oblita tui magis altera curas
720Commoda tuque minus propria damna times.
Premia pro meritis tu digni reddis honoris,
Das nomen famulis perpetuumque tuis.
Cetera mors perdens hominis delere probati,
Claudere vel tumulis nomina clara nequit.
725Et tua fraude carent commercia: namque laboris
Pro precio largas ipsa refundis opes.
Cor petis atque petit te cor: translatio felix
Iuris in alterutrum, fructus utrimque bonus.
Cui comes efficeris, felix, cui munera confers,
730Quem tua, quam mundi, tutius arma tegunt.
Nam tunc bella silent, cessat pugneque tumultus;
Omnis et infamis passio victa iacet.
Iam non ira furit nec solvitur egra cupido,
Quas tibi subiectas lex racionis habet.
735Infelice michi siquidem racionis aberrat
Tramite, cum motus dirigat ordo suos.
Sensibilem lustrat racio lustrata nitore
Mentis et hec luce irradiata poli.
Magna tuis donas sudanti premia iussis,
740Qui bona felicis contigit alta petens.
Ocia, parta piis longi certaminis usu
Ingeniis, finis sunt preciosa tui.
Est tibi sufficiens quem mentis ducis in arcem,
Visit ut occulti mira fluenta boni.
745Grata deo, speculans acies altissima rerum,
In se supremi luminis instar habens,
Spirituum consors, radio perfunditur alto,
Summi contingens intima sacra boni;
Infima despiciens, perquirit mistica, cuius
750Lux, iucunda nimis, continuata micat:
Eius enim fulgor numquam velatur amictu
Tetro, que radiis funditur usque novis.
Hec haustu fructus infesso carpit amenos,
Rore quidem subiens culmina plena sacro;
755Factaque nobilior iam tunc cognata thearce est,
Ad quam precipue cura superna viget.
Perficiens hominis mentem, quam vita beata!
Felix fons veri lucidus inde fluens.
Felix tantorum congestio pulcra bonorum!
760Felix multimodi meta quieta mali!
Felix hec hominum perfectio cuique cupita,
Ad quam nullus habet ni studiosus iter!
Felix eterne confinis mansio vite,
Que supra legem temporis alta manet!
765Plenior hec siquidem mercedis imago future,
Que fidei est meritis danda corona piis.
Hec quoque sanctorum sorti vicinior umbra,
Que, carnis posita non nisi mole, datur.
Non hec terrestris vanarum copia rerum,
770Que faciunt dominum semper egere suum.
Non est ista quidem Epicuri feda voluptas,
Que non felicem, set pecus esse facit.
Non est Herilli vel sola scientia rerum,
Que nullum proprio fine locare potest.
775Hieronymi non est aut hec absentia pene,
Quam finem vite credidit esse bone.
Non honor hec Stoyci, non Zenonis honestas,
Ipsum qui finem retulit esse viam.
Sensilibus semota nec ista Platonis idea,
780Quam commune tulit omnibus esse bonum.
Supreme virtutis opus perfectius est hec,
Lumen sublimis cognitionis habens:
Philosophi siquidem decus hec et clarior actus,
Eximie studii nobilis hec et opes.
785Tocius hec operis moralis terminus extat
Et fructus, nullis percipienda malis:
Non valet ad culmen quisquam conscendere tanti,
Virtutum turba ni preeunte, boni,
Noxia graminibus purgent que corda nocivis,
790Fructibus ut fiant seminis apta novi.
Hec de felici nostra est sententia fine;
Hanc et Aristotelem nos docuisse liquet.
Ulterius tamen est cultoribus agnita solis
Nobilior fidei vita beata sacre:
795Ethereo latet hec abscondita principe rerum;
Non nisi divinus continet hancque sinus.
Hancque tue magne nequeunt attingere vires,
Tollit ad hanc mentes gracia sola pias;
Tollit ad hanc munus descendens celitus, ad quam
800Dirigit alma fides, spes levat, unit amor:
Celestera vitam celestia munera donant,
Carpere quam proprio nemo labore potest.
Mens, sensu divina tenens invisa suoque
Herens splendori, credita sacra rapit;
805Ardua que sperans celo suspensa, caducis
Spretis, ad superas sedula tendit opes.
In divos rapitur divo succensa calore
Ipsa sinus, cuius est super astra locus.
Alta situ, fecunda bonis, habitatio felix,
810Ierusalem, cuius menia pulchra nimis!
Inter et ipsius cives convictus amenus,
In quibus eterni fulget imago boni.
Inclita celicolas possessio dives in omnes,
Que minui multis participata nequit,
815Est ibi divini diffusio mira saporis,
Inde quidem lactis, mellis et unda fluit.
Invia tartareis o mansio tuta ministris
Ac eterna quies nulla pericla timens!
Alme tuos Genitor digno dotabis honore
820Tunc iamulos, iustis regia serta dabis.
Nate Dei, speculum nitidum, tum cuncta docebis:
Nunc liber implicitus, tunc reseratus eris.
Tunc sacer electis radius Deitatis alumnis,
Tunc quoque iucunda pectora luce replens.
825Spiritus alme Deus, tunc tu pietatis abundans
Rivus perficiens munere corda tuo.
Tu divinus amor tunc transformabis amantes;
In te tunc aliquis nesciet esse sui.
O Deus omnipotens, tu solus in omnibus extans,
830Civibus electis omnia solus eris.
Inde Minerva suam seriem protendit, alumnos
Edoctura rudes dextra silere iubet;
Principiumque sue sumens rationis ab alto
Ac tradens cure dogma peremnis, ait:
835"O quis iudicii capiet secreta superni?
Non est terrigenis hoc bene nosse datum.
Non viciis, luteo, fidei nec luce carenti:
Nescit ad hoc vulgus scandere mentis hebes.
Inspicit hec, cuius mentis caligo dehiscit,
840Mistica, qui supera luce repletus adest.
Causa quidem presens dudum est discussa peritis,
Questio nota satis, non dubitata parum:
Tam varios rerum cursus vis si qua cohercet,
Impigra philosophis querere cura fuit.
845Hanc nichil antiqui sapientes esse putarunt
Omnia fortuito qui docuere regi.
At curare Deum summam, non singula rerum,
Que magis instructa est altera secta docet:
Usque, ferunt, supero est solercia cardine solum
850Celestis, sine qua vilia queque cadunt.
Omnibus his homines adiunxit tercia tantum,
Edocuit diva quos ratione regi;
Bruta set excludens ac inferiora caduca,
Iudicat hec studio non fore digna Dei.
855Quarta sub equali bona seu mala cuncta locavit
Cura, principium fingere pulsa duplex,
Ut bona principium bonitatis sola gubernet
Primaque ficta mali perpera causa regat.
Quinta, videns cure celestis fune ligata
860Omnia, non aliter posse venire putat:
Nil quoque contingens nec libertate potiri
Asserit arbitrium, non ad utrumque potens.
Sexta sub eterna ratione rigentia cura
Brutaque constringit condicione pari:
865Supplicium brutis ac premia, sive reatum
Provisum credens hecque necare nefas,
Mentis inops hominum pecus hoc obtusaque sensu
Et pecudum cedes par scelus esse tulit.
Infecere lares hi nostros dogmate falso
870Errorisque notas imposuere michi:
Hos ego doctrine sincere lacte ducavi
Edoctisque meis fel vomuere scholis.
Ast alios uber nostrum lactavit alumnos
Qui numquam talamos deseruere meos:
875Imbibiti sanam meliori lacte refundunt
Doctrinam: falsi est inviolata lue.
Cuncta ferunt subici supreme condita cure
Cunctaque celesti sub dicione locant.
Diversoque modo sacri partita ducatus
880Dona putant, rerum nobilitate tenus:
Actibus humanis siquidem provisa corona est,
Pascua ruricolis bobus amena data.
Ad bona conspiciens ea diligit auctor et optat
Usque sibi, supero ductaque fonte placent;
885Ordine set solum prescita nefanda recludit,
Non intenta quidem fructificantque Deo.
Nam decor effulsit, punito criminis ausu,
Iusticie mendam proxima culpa capit.
Fine suo numquam pars deficit altior orbis
890Quo pars inferior sepe carere solet;
Dissimilem varia naturam lege gubernat:
Illa manet stabilis, suscipit ista vices.
Movit at instructos etiam confusio quedam;
Hinc malus erigitur qua cadit inde pius:
895Succedunt etenim felicia vota nefandis
Nudaque vix crebro est vita relicta bonis.
Successusque caput leti sublime dederunt
Illis, hi tristi pulvere sepe iacent.
Sepius et probitas rabie calcatur iniqua,
900Immerite cladis vulnera passa gemit.
Hoc secli vates, hoc obstupuere prophete;
Eximio plebes hoc cecidere gradu;
Ordinis hec recti perversio magna putata,
Quondam fortune numina vana dedit.
905Exlegem pariter casum deduxit in orbem,
Causam qui propriam rebus inesse neget.
Hinc quoque nonnullis astrorum lege peritis
Sidereis visum est motibus ima trahi.
Lumine celesti mens raro fungitur egra
910Et confusa putat, si qua videre nequit.
Preventus causa rerum est quarumlibet ortus,
Sicut docta mei musa Platonis ait.
Nil igitur casu toto contingit in orbe,
Causa si casu forsitan acta carent.
915Multa tamen casu vulgaris opinio credit
Facta, mei famuli quod ratione probant.
Quod sine contactu finis contingit in esse,
Huius revera casus origo fuit:
Fenora sic ad opus gradiens repetita reportat,
920Aurum sic reddunt fossa sepulcra latens.
Attamen in causam per se quodcumque recurrit
Fortuitum, alterius munere sedis egens;
Set magis ad causam primam se colligit unde
Venit, qua casus nomine rite caret.
925Nam ratione carent ad Primum cuncta relata
Casus, qui fixo fine carere nequit.
Nature ingenium privatur sive voluntas
Interdum effectu propositoque suo;
Conditor ipse tamen natura celsior omni est,
930Affectus numquam cuius inanis erit:
Non valet obtutus divus velamine falli,
Provisum impediens nilque resistit ei.
Mens humana tamen nulla virtute coacta
Flectitur, ad libitum libera currit opus:
935Non hanc astra trahunt nec diva scientia cogit,
Ipsa sui domina est, imperat ipsa sibi.
Conveniunt animi libertas atque superna
Fixa acies, miro federe iuncta simul.
Sermonis series pelagus cur tendit in altum?
940Hec veneranda forent, discucienda parum
Denique nil fluitat, divina lege ligantur
Omnia, quam casus non violare potest.
Est nec ab hoc animi libertas libera nexu,
Non invita tamen queque cupita petit.
945Huic nec consilium nec virtus ulla resistit:
Presidet hec cunctis, huic quoque cuncta favent.
Provida de summa contemplans arce potestas,
Intuitu penetrat queque caduca suo:
Celesti vigilat cunctorum pectora cura,
950Cuius subsistunt singula fulta manu.
Iugiter ad proprios hec provehit omnia fines
Hacve quieta suo singula fine manent.
Hec seriem rerum recto moderamine ducit:
Numquam diva sinunt res fore lora vagas.
955Nexibus occultis causarum cuncta cohercent;
Lex stabilis firmo fune caduca ligat.
Nil et in anfractus ruptis secedit habenis,
Ordine set sua vis provida queque ligat:
Omnibus hec tribuit proprium diffusa vigorem,
960Ad se que reduci condita mole trahit.
Accipit inde gradum varium distantia rerum,
Una sit ut reliqua nobilitate prior.
Debita partitur meritis hec dona modestis
Discretoque iugo discola colla premit:
965Alternatque vices, nunc iustis damna ferendo,
Munera nunc etiam vilia dando malis.
Cum Deus exstiterit nature conditor omnis
Et pater, haud genitum negligit auctor opus:
Gignitur in partu dilectio prolis amica,
970Anxia qua sobolis fit memor ipsa parens.
Artis opus fabre prodit dulcedine quadam
Mente faber, iugi qua fabrefacta fovet:
Carmen amore suum vates amplectitur, evo
Ne pereat, proprium tradere dogma studens.
975Sic orbem retinens divina potencia totum,
Non prius hunc fecit moxque retraxit opem:
Non sinit exhibita specie producta carere
Quinve suum foveat plasma vacare nequit.
Non loca decurrit, nec sola locata relinquit:
980Nam base semota fabrica tota ruit.
Omnibus hec presens, hec omnibus intima rebus,
Cuncta potens stabilit, que stabilita regit;
Arte quidem mira produxit Conditor orbem,
Arte quidem mira dirigit orbis opus.
985Nil sine consilii productum lumine summi
Perpetuaque Sator facta gubernat ope:
Arbitrio recte racionis prodiit ordo
Rerum seu sacra machina mente latens".
Hec ubi disseruit, paulisper substitit alma,
990Desiit hicque suum texere dogma silens;
Pabula succiso que dum sermone retraxit,
Est nova doctrine sollicitata fames.
Lumina mox placidi subvexit in ethera vultus
Sicque Deo tandem facta Minerva tulit.
995"Iam libet, Altitonans, orbis describere molem
Paucaque virtutis mira referre tue.
Hec etenim norunt speculata fovere gementes;
His intenta minus saucia corda dolent.
Doctior hec etiam fit mens ingressa profunda
1000Doctrineque vacans munera bina refert;
Hec inspecta docent fore cure queque superna
Subdita, precipiti nullaque sorte geri.
Mortales igitur mirentur, Conditor alme,
Artis opus, mira quod ratione nitet.
1005Ethera sublimem celatum sidere tendis,
Ambiat ut superas exsul habere domos;
Institor ut dives, tua sic commercia pandis,
Suspiciens veras ut petat emptor opes.
Sidera tu rapido cursu deducis in orbem,
1010Hec eadem certo singula calle regens;
Consonat armonici concors discordia motus,
Altius in solium dum rapis astra tuum.
Non dubia superos numeras racione recursus.
Nam subicis certis motibus astra suis.
1015Tempore ter deno gressu Saturnus inerti
Lustrat bis seno seiuga clara Iovis;
Sic tua bimatu diu rutilantia Martis
Iugiter, Astripotens, innovat ora manus.
Te duce, perficiunt annali grande labore
1020Ethon, Pyroys, Lampus, Eous iter;
Hocque Venus spacio longos festina meatus
Percurrit, cursor Mercuriusque celer,
Mense quidem renovas lunaria cornua, motus
Principiumque sui biga rotata petit.
1025Terque duodenis circumfers millibus annis
Sublimis spacio sidera fixa poli;
At tamen ipsa tua latum virtute diurno
Tempore circumdat spera rotunda solum.
Diffundis secreta tue virtutis in astra,
1030Sicque tibi melius quam sibi fata damus:
Ex te signa queunt seu motus sive figure
Sive situs stellas fortificare vagas;
At non iura tamen stellarum magna potestas
Nature cogit, non animisque iubet.
1035Unde Senis virtus alvo que clausa parentum
Contactu ledit membra tenella suo:
Pallet enim facies multi presaga doloris,
Partibus est cuius pestis amara gelu;
Hunc soboli compassa sue natura veretur,
1040Omnis cui gelida est tradita zona Seni.
Unde Iovis placidi facies perfusa colore
Claro terrigenis omnia leta parit;
Obvius est ire Martis reprimitque parentis
Seviciam lustrans absidis alta sue:
1045Gaudia fert pacis, compescit prelia, fetus
Ipsius humor alit vivificusque calor.
Undeque flammigeri vel tanta potentia Martis,
Qui solet afflatu bella movere ducum,
Exagitat ventos, emittit fulmina terre;
1050Igneus ipse color signa furoris habet:
Principibus tristes solet hic efflare cometes,
Humida ni lacrimis Cinthia placet eum.
Undeque tantarum fecundat semina rerum,
Gradivum moderans, Solis amica Venus:
1055Dives luce micat, prebet fomentaque rebus
Ipsius ammixtus humiditate calor;
Previa festinum Phebi prenunciat ortum,
Undis submersum prosequiturque comes.
Proximus unde Canis radiis Cillenius undas
1060Nili Titanis solvit in arva comes;
Littora non repetunt, nocti nisi iuncta diei
Pars fuerit, Libre sole petente sinum:
Ipse genus miscet, voces formatque disertas,
Deserit anfractus rectius eius iter.
1065Unde decor noctis Phebe rorisque ministra
Imperat equoreis emula Solis aquis:
Fluxibus alternis eius spiramina miscent
Equora; vim corpus percipit omne suam.
Auget aquas ortu, quas et deflexa reducit;
1070Dat reliquis proprias mobilis ipsa vices:
Humoris fecunda parens rigat ossa medullis,
In se plena quidem cetera plena facit.
Exesamque sue sic lucis munere Phebem
Cuncta dolent, cuius damna repente luunt;
1075Unde novo rutilans predicit Cinthia ventos
Ortu, quod species indicat ipsa rubens:
Corniculo summo pallens prenunciat imbres,
Mensis nimbosum principiumque docet;
Hec eadem medio cornu si forte nigrescat,
1080Tunc quoque Pansilenos tempora clara dabit.
Lucis privatur soli vicina decore,
Cuius in opposito lumine plena micat;
Fonte magis quanto resilit splendoris ab ipso,
Lucis damna sue tam minus ipsa timet;
1085Etatisque sue circa primordia temptat
Claudere Titanis lumina lata sinu.
Lumine dotat eam Phebus; parat ipsa rapinam
In coitu medio Cinthia calle means;
Nudat at hanc tellus Phebeo munere, rectum
1090Solis in opposito si sita pergat iter.
Unde pater rerum Titan et fulgor Olimpi,
Natureque vigor sidereusque decor,
Infima vivificat, lucem communicat astris;
Hic oculus mundi, regula certa poli:
1095Ipse planetarum dominus nunc stare meantes,
Nunc etiam tardos accelerare iubet.
Tramite signiferi medioque preambulat orbis;
Deserit ambages circuitusque vagos.
Quadriiugos medio ducit ne frigora ledant
1100Aut quoque Phetontis concremet error humum.
Hic ubi ab equoreo conscendit littore, nubes
Pestiferas radiis pellit ab orbe suis;
Tunc etiam vires Titan animalibus auget
Cuius descensu debilitata manent.
1105Hic ortu sub nube rubens pronunciat imbres,
Cui si pallor inest, turbinis actor erit;
Si fulgens medio radios emittat ad austrum,
Humida tempestas flamine mixta cadet;
Si pallens Titan in nubes occidat atras,
1110Signat quod ventus tum borealis erit.
Vique tua gelidas Aries transmittit in oras
Arcturi nitidos lumine solis equos;
Ascendens roseo curru qui culmina Cancri,
Florigeros aperit, flante calore, sinus;
1115Imaque mox repetens messes coquit ignibus ustas
Et sucos acidos dulcia vina facit.
Mittit ad australes susceptam Libra quadrigam,
Immenso recipis quam, Capricorne, gelu.
Imbreque fecundo conscendens inde regyrat
1120Ad Pecus et propera sedulitate redit.
Tempora temporibus succedunt, tedia vite
Ut minuant vicibus sic variata suis;
Optime cumque iubes, Opifex, consurgit ab imis
Aurore facies plena decore rubens.
1125Tempora seiungens tenebras hec pellit ab orbe,
Nunciat et Phebi munera grata prior.
Hac qua parte poli vicina minutaque Phebus
Candentem gyrum respicit astra paras;
Est et stelliferi pars orbis densior illa,
1130Hoc adeo melius lumina sparsa tenet.
Vana fides que falsa docet, pars sole quod usta
Talia non paciens candeat illa poli:
Sive quod astrorum medio concurrat et ignis
Lumen cum lucis spera sit ignis inops;
1135Aut quod circumstans sit lumen semita candens,
Partem quam celi lumina solis icunt.
Hoc quoque si verum, Phebi labente quadriga,
Lacteus instabilis circulis orbis erit;
Cui tamen est unus tenor, a Chirone regyrat
1140In geminos tendens versus utrumque polum.
Sic et ab aereo non hic humore reflexum
Lumen continue mobile trames erit.
Axe polos figit set cedit inanibus alter,
Vertice stans nautis preparat alter iter.
1145Unde procellosus turbo, cum scanderit Arctus,
Proximus hanc prohibet longius ire polus.
Iussus et Arctophilax numquam glaciale relinquit
Plaustrum, circuitus explet et ipse breves.
Iste quidem plaustri custos dictusque Bootes:
1150Hec etenim bobus proxima stella micat.
Ipse duodenis signum est spectabile stellis;
Huius et Arcturum ventre micare ferunt.
Iussaque Phenices nautas Cynosura reducit,
Visere non alias ambitiosa plagas;
1155Nam vicina polo parvi contenta laboris
Non iter a stabili distrahit axe suum.
Ensifer unde docet nautas hibernus Orion;
Post se venator pertrahit ipse canem:
Qualiter exagitat ventis mare, densat in nubes
1160Aera, consurgens grandine ledit humum;
Emicat ante Bovis radio vestigia claro,
At tempestatem lux tenebrata notat:
Lucidiorque suis rutilans cum splendet in armis,
Tempora tunc letus leta futura refert.
1165Cum placet, et Pleias consurgit tempore verno
Hibernoque cadit, tempus utrumque docens:
Ante Bovis genua hec radios Atlantis adustos
Roribus ac grato mitigat imbre madens:
Ut roseus Phebum maius suscepit, equorum
1170Strata sub igniferis raptibus atque iacet.
Fronte Bovis profers Hyades, que lumina