Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1 Puellam subraptam Athenis, spectatores,
Pessimus emit leno, quam dives admodum
Adolescens deamat, quem deperit vetula
Insana, ac vendere vult, modo magnum
5Si possit faciat lucrum.
Amans vetula nummos suffundit, puellus dolo
Mulierem a lenone emit.
Libera cognoscitur puella, lenonem
Interea triste agunt, fiunt nuptiae.
10Adolescens puella potitur, leno mulierem
Et pecuniam cum vetula simul amittit.

2 Meme adsum, spectatores. Heus tu, praeco,
Ut omnes sedeant facito, ne regnum
Inopiae petat histrio, qui huc lepidam affert fabellam.
15Sed quid miramini? An quia has puellas
Ductitem? Quasi non deceat senem puerascere,
Adolescenturire tamen! At nervus pedamentis
Eget, apage istas testudines, quae turres volunt
Scandere! Sed illud feci ut hoc vos scilicet
20Donarem munere, his puellis, inquam,
Quae vestrum semper tueantur imperium.
Advortite: dum huc venio lubens,
Hasce tres puellas offendo solas. "Ecquid hic rerum?"
Aio ego, at illae: "Adriacam dum petimus sedem,
25Expulsae Italia, qui nobis commonstret iter
Quaerimus". Quibus ego: "Sequimini, rectum
Enim commonstrabo iter". Nam illaec via tortuosa,
At illa subdola, istaec vero virulenta,
Hac eamus igitur, nam viam huiusmodi
30Manibus suis fecit Iuppiter. Veritatis enim
Est illi nomen, qua scandunt mortales caelum;
Haec nempe Iustitiae soror est Aequanimitas,
Quae se cum his aliis vobis donat, spectatores, sic
Vocitantur. Quin propinatis igitur mihi, malum,
35Meri cantharum pro munere huiusmodi?
An quia quid huc venerim non dixerim?
Dicam igitur, at vos interibi hasce adservate
Et colite haud secus quam aurum.
Athenis, inquam, atticis mercator quidam dives
40Admodum fuit Alithologus, unicam habens filiam,
Qui nostrae urbis summum noverat mercatorem
Polychrysum, ut fieri solet, qui solum filium
Itidem habet adolescentem, formosum et summis
Quidem natum in divitiis. Huius autem, quem
45Modo dixi Alithologi, surripitur filia, quae, hanc
Cum raptore petens civitatem, apud lenonem
Inscia venditur. Illic vero qui eam vendit,
Dum pedibus studet apud Neptunum dormiens,
Se illic reliquit. Hanc igitur puellam, ut
50Mos iuvenum prorsus est omnium, huius qui
Hic in proximo habitat Polychrysi filius
Amat efflictim amaturque ab ea, qui amor
Est suavissimus. Puellam autem leno minus
Trecentis aureis minis dare denegat.
55Astu vero servi Sphaleri insana
Vetula illum amans adolescentem
Operam praestat argentariam. Cognoscitur puella,
Libera asseritur; ubi eam puello leno
Vendidit, male mulctatur leno
60Unaque opera vetula nummos, leno
Mulierem et pecuniam amittunt planissime.
Adolescens igitur puellam multa dote
In uxorem ducit et qui prius amici,
Affines fiunt nuptiis. Hoc igitur est
65Quod apud vos et risu et ioco fiet,
Spectatores, hodie negotium. Sed heus tu,
Caveam obcludito sis, malum, pessulis
Et repagulis, ne barbara
Irruat turba. Sedete iam, sultis, spectatores,
70Atque huic rei animum advortite. At qui risum
Continere nequit, rideat (nam non est
Quod ob ib pignus velim capi) modo ne stando
Rem interturbet. Sed aperiuntur fores,
Eccum qui vobis rem omnem aperient.
75At ego, sicut suadet lassitudo, tabernam
Petam aleatoriam. Illic enim me
Invitavit Bacchus albano, cretico et falerno.


3
4 Homines qui cum iuvenescunt, senectutem exoptant,
Si, quam perniciosam exquirunt rem, noscerent,
80Illud nec magis optarent quam id quod omnibus displicet.
Sic nempe fit ut saepe quae noceant optare studeant.
At me quoque istuc fecisse memini, verum istaec
Senectus adeo molesta est ut nil ferme
Molestius siet. Vide, obsecro: posteaquam senectutis
85Legionem auxi, caligant oculi, genua labant,
Cum baculo eundum est. Vah, quid est opus
Verbis? Vix credas nec satis commode
Incedo, nam lapillus exhibet molestiam.
At postea id accidit incommodi, nam uxor fundum
90Vult ut infodiam suum, quod sane tam facile
Factu mihi est quam cervos cursu superare.
Sed miror quid illud siet quod uxor mea
Tam tempestiva domo exierit.
Vicinam fortasse adiit quam parituram
95Mihi dixerat heri, sed certum est videre.
Vicinam an templum Veneris petierit,
Nam quae iuvenes senibus in matrimonium
Locantur, ubi agros suos incultos cernunt,
Crebro templa revisere simulant,
100Aiunt sibi res divinas curae esse, at
Malas consuunt trichas. Nam ibi aut
Nutant aut nictant aut annuunt,
Quo possint amatores conducere
Sicque nos hircos male mulctant. Id volo
105Observare, nam me id aetatis hominem
Hircinam vestem induere pudet.
Incedam formicino tamen gradu,
Os enim meum sublinirier nolo.
5 Mulieres quae, dum iuvenescunt, senibus se
110In matrimonium collocant, nec magis sapiunt
Quam qui desipiunt, nam nesciunt quid negotii
Siet senem maritum habere. Id experta
Probe scio. Sudem enim ubi in lecto cubo,
Videor habere socium non virum.
115Ubi conqueror me nuptam tali viro,
"Ha! vix credas, inquit, vix me commovere possum,
Caput dolet, vide ut subsultat cor, tange
Venas!". Id negotii nobis mulieribus non placet,
Vestes enim nostras crebro excuti cupimus,
120At ego insulsa mulieribus aliis istaec mihi
Insusurrantibus non credebam. Eccum flagitium
Maximum: furcillis centum arrigendus est nervus
Ubi astis et clipeo pugnandum est! Sed videon
Meum maritum? Immo exitium dicere volui!
6 125Ecce meam, si velis nunc intueri, uxorem,
Quae me, nec secus ac tineae facere solent, corrodit!
7 Nunc Veneri votum vovi ut quamprimum maritum
Meum offendam mortuum, quem nec magis amo
Quam daemonem. Sed eccum ornamentum capulare!
130Adhuc vivit! Nequiter successit votum.
Ut me excruciat illic incessus testudineus!
Vide, obsecro, ut illi oculi lipitudine scintillant!
Silicernum putidum!
8 Profecto illaec ea est
Bestia nequissima, quae me vult et noctu
135Et interdiu equitare nec cogitat quid
Negotii siet equos huiusmodi domare.
Sed festinabo ut illi valentulus aliquantulum
Videar. Hem, paene cecidi.
9 Eccum paene
Terram osculatus est, quod utinam
140Magnus permisisset Iuppiter, os enim contrivisset
Pulchre. At illaec non sua, sed mea esset
Aegritudo, nam aegrotantes minus languent
Quam illi qui eis serviunt. Contollam gradum,
Eum enim alloqui gestio, quando
145Hoc mihi sic habendum et ferendum est tandem.
10 Me petit uxor, compellabo blanditer. Mea uxor,
Quid te tam tempestive domo exiisse dixerim?
Poteras etiam quiescere. Illud dico ut salva sies
Ut volo, mea uxor.
11 Salvus itidem et tu
150Sies, mi vir, at illud "ut volo" non mihi placet.
Nam meam salutem tuo arbitratu nihil moror.
12 Qui istuc?
13 Quoniam dixisses velim: "Ut vis, salva
Sies", nam qui salva esse possum, mi vir,
Ubi meum sentiam fundum dietim silvescere?
14 155At istuc dicere minime possum, mea uxor.
15 Et cur non?
16 Quoniam est quod rem huiusmodi
Prohibeat.
17 Quid illud est, obsecro?
18 Quoniam
Mulierem quandam vos omnes feminae haud magis
Vultis cognoscere quam rem quam vidistis nunquam ...
19 160Quid illud est? Quam, obsecro, nunc mihi nominas
Mulierem? Nomen si dixeris, fortasse cognoscam.
20 Illi Saturitatis est nomem.
21 Ha, nugas agis!
22 Nugas
Ago? Immo nihil est aeque verum.
23 Audi, mi vir,
Volo scire an nostras admittis rationes
165Et si me vis loqui.
24 Immo tuo loquere
Arbitratu, auscultabo.
25 Audi.
26 Audio.
27 Qui uxorem ducunt, non secius
Faciunt ac rustici, qui agros conducunt. Illi enim
Eos plantis et arboribus vestiunt et poliunt,
170Fimo fovent et saturos efficiunt. Tum arant,
Seminant, occant, irrigant, metunt, incendunt.
Hoc nempe est quod iucundos, beatos et fertiles
Efficit agros. Qui uxores conducunt, itidem facere
Debent: vestire scilicet sumptu regio, ut venustiores
175Sient, pascere laute et opipare, ut pinguescentes
Osseam non prae se ferant imaginem, agrum postea
Uxorium infodere, colere, sulcare, arare,
Subvolvere, et hoc crebro, ut laetiores, hilariores
Et placidiores se suis maritis praestent. Hoc est
180Maritis mutilare cornua, hoc est hircinam
Secare barbam, hoc est hircinam vestem fugere.
Quod cum negligitis vos viri, qui nos feminas
Floccipenditis, tunc hirci amittunt cornua,
Nam illa vos geritis.
28 Lucrum quod feci
185Cum te duxi, mea uxor, nec tribus venderem
Tuberibus!
29 Qui istuc?
30 Quoniam pulchre
Hominem docuisti et quomodo possit domum
Funditus suam subvertere et lumbifragium perpeti.
Profecto nulla est quae te sapientior femina
190Vivat.
31 Sic sum sapiens, ut vides!
32 Si te, ut de re huiusmodi altercarem, conventam
Voluissem, tibi nunc responderem, at non est quod
Ob id nunc te velim.
33 Scio probe: in re etenim
Cuius mea interest, meum nec magis consilium
195Postulas quam hominis ab hinc triennio mortui.
34 Ha, istuc ne dicas obsecro, mea
Uxor! Nam nulla est quam aeque amaverim
Feminam.
35 Scio hoc dictis potius
Quam abs te factis factum fuisse et fieri. Sed quid
200Igitur est quod me conventam velis?
36 Audi.
37 Audio, quid est?
38 Tua
Nunc mihi sententia ut palam fiat volo.
39 Meum est, mi vir, tibi parere in rebus
Omnibus, ut uxorem, quae frugi est, facere decet.
40 205Dicas velim, nudum adolescentem si vincire
Velles, ne transvorsum truderet, quod vinculum
Sumeres utendum tibi?
41 Illud "nudum" non
Intelligo.
42 Illud dico "nudum adolescentem",
Qui nullis adhuc amatoriis detinetur retinaculis.
43 210Hoc nempe dicis?
44 Rem tenes, dic igitur.
45 Vinculo uxorio.
46 Rem recte elocuta
Es.
47 At qui istuc nunc dicas, id scire
Volo.
48 Dicam. Scis me esse decrepitum
Senem.
49 Scio et experta sum.
50 Mitte
215Nunc ridicularia atque audi.
51 Audio.
52 Nec te iuvenem.
53 Scio etiam hoc.
54 Filium,
Iam senescentes, unicum Mononyum habemus
Et summis quidem natum in divitiis.
55 Ita est.
56 Salutares ei nuptias futuras existimo, quandoquidem nunc
220Animum liberum habeat suum ab omni amore
Foedo, cuius sententiae paucos admodum invenias
Adolescentes.
57 Vera autumas.
58 Nec magnas
Illas dotes magnifacio, nam quid confert magna
Dos cum scorto caenoso. Velim nempe nostro puellam
225Adiungere filio, quam optimi mores et virtutes
Laudent.
59 Ita censeo, summam enim
Et pulchritatem et dotem in femina existimo
Deorum metum, existimationem pudoris, affinium
Benivolentiam, concordiam, pacem. Haec sunt
230Quae amplam mulieribus dotem praestant.
60 Ita est.
61 At illud prius censeo faciundum.
62 Quid?
63 Scin Sphalerum nostrum semper una
Nostro esse cum filio?
64 Scio, quid tum?
65 Dicam ut prius scias, docte ut scis, quasi
235De alia re loquaris, an filius claudicet,
Ne quampiam scilicet amet, clanculum
Te, meretricem. Nam in rebus huiusmodi servi
Sunt ministri quo apud eros cariores
Sient filiorum verbis. Hoc enim
240Ex Sphalero nostro tibi fiet palam.
66 Immo recte
Dicis, ita est. Curabo etiam istuc conveniamque
Sphalerum ac perterebrabo hominem.
67 Observato
Etiam illud.
68 Quid?
69 Ne illic te decipiat,
Nam astutus admodum est Sphalerus enim.
70 245Astutus astutiorem quaerit, non tu scis?
71 Scio.
72 Ibo igitur hac, tu ito domum ac vasa ut
Apparata sient facito, ut auspicatiores filii
Nuptiae fiant,
73 Auspicatae erunt satis.
Modo bona veniat uxor, sed istuc curabo
250Ut omnia cum veneris intus parata sient.

74
75 Profecto quanto magis cogito tanto magis
Miseram divitum esse vitam existimo. Nam
Habent agros, domos, pecunias, grandem familiam
Ut meus istic erus Polychrysus, pedisequas,
255Servos, villicos, vasa argentea, equos, mulas,
Currus aureos, quae omnia adeo sunt multa ut vix ea
Oculeus custodiret Argus, cui observandam
Io Iunonem tradidisse ferunt. Nunc enim est
Necessum ut agros circumspiciant, nunc domos reconcinnent,
260Nunc pecunias adservent, gubernent familiam,
Danda quoque est reipublicae pars mulsi; quae omnia
Efficiunt ut illos numquam hilares videas, numquam
Laetos. Si filii ducunt uxores, hi divites de dote
Sollicitiores sunt quam de nuru; pellem petunt,
265Carnem negligunt: hos, inquam, foeda stimulat avaritia,
Sic fit. Apage homines huismodi, quos nullus
Dies laetos videt! Nos servi pulchrius et liberius
Vitam ducimus. Nam cum dormio, ut de me dicam,
Fures nec magis timeo quam rem quam viderim
270Numquam. Tamen vivo, numquam fleo, semper rideo
Ubi illud comminiscor fures scilicet nihil
Apud me habere quod furentur praeter operas aranearum.
Hoc fit quoniam quod mihi harpagent habeo aliud nihil.
Ubi ego satur sum, nec uxor nec filii plorant.
275Hoc est, inquam, beate vivere. Nam aliquid praeter
Modum appetere et nimiis divitiis exenterarier
Aut insulsi aut dementis aut delirantis
Esse hominis censeo. Vide, obsecro, isti, inquam, divites:
Centum habent claves quibus aurum adservent
280Suum, scrinia ferrea, at ego, qui nihil habeo,
Illud nihil numquam observo, nam me numquam vellicat.
Claves et scrinia habeo nulla, quibus mihi illud
Adservem nihil. Vivo, numquam deest at nihil superest.
Minus sollicitus igitur. Istaec vestis pellit frigus, aureas
285Illas et argenteas nihil moror. Ecce crevit
Luxuria, aurum in foenus sumunt ut fiant
Torques quibus foedam suam ostentent stultitiam.
Hoc est illud postea quod homines in foedam
Pauperiem trudit. Sed ego stultior qui huiusmodi mores
290Corrigendos mihi sumam. Pirus et pecuniae
Medium tenent loci: vulpes subdolae subtrahere
Gestiunt, at pecuniae hactenus fecerunt viaticum.
Altera namque vulpes detonsam caudam gerit, altera
Versutior admodum ... Sed, hoe, iam satis, quid
295Haec enim ad me attinent? Nihil, inquam, at si
Comminiscor probe, iam diu est quod domo discessi.
Potuit interim erus inclamare planissime,
Revisam igitur an domo discesserit erus.
76 Ut incessus huiusmodi huic aetati molestus est,
300Vah, vix credas! Pedes enim vix satis
Possum movere commode. Ita fit cum senescimus.
Sed quis illic est?
77 Si oculi non caligant mei,
Illic noster est senex.
78 Nequeo etiam discernere,
Apage senectutem huiusmodi!
79 Properabo ut
305Ero auxilio siem quousque incedere voluerit.
80 Nunc in bivio sum et qua eundum siet
Ut Sphalerum conveniam, ignoro planissime.
81 Me quaerit, ut videor audire, sed me non videt.
82 At quid igitur nunc faciundum scio, inclamabo:
310Quis illic est? Non me audit. Hoe! Heus!
Quis illic?
83 Ho, ere, ecce me, adsum!
84 Quis tu es?
85 Ego.
86 Quis ille ego?
87 Sphalerus tuus.
88 Sphalere!
89 Mi patrone,
Quid est?
90 Ut te mihi opportune offers.
91 315Ita facere soleo. Opportunitatis enim omnia
Habeo itinera.
92 Itane?
93 Ita me amabit
Iuppiter.
94 Gaudeo et mihi est volupe.
Sed est quod te velim de re mea consulere.
95 Tu me?
96 Ita.
97 Abi.
98 Quo?
99 320Tace.
100 Quid taceam?
101 Quia servos
Eris consulere aequum esse minime censeo.
Nam quid prodest cum servile consilium
Vos eri negligitis?
102 Face quod volo
Nec meum nunc obtundas caput, nam
325Nunc nugis opus minime est.
103 A tuo nunc
Impera arbitratu, ut volueris fiet, quid illud est?
104 Audi.
105 Audio, quid est?
106 Heo dic, sodes,
Domum nostram quot sunt anni quod uteris?
107 Tot ut vix comminiscar. Hoc unum memini,
330Te me in Sardinia emisse ab hinc annis
Triginta, parvulus tunc admodum eram.
108 Ego vero et uxor mea quales erga te fuerimus,
Comminiscerisne?
109 Planissime.
110 Dic igitur.
111 Non pro servo, sed pro filio habitus sum semper
335Apud vos et magnam habeo gratiam. Verum
Si quid tibi non satis ex sententia feci,
Id inscitia me fecisse paenitet, non quod
Ex industria non studuerim quo tibi satisfacerem.
Sed quid istuc nunc pergis scrutarier?
112 340Dicam. At quoniam te ea facere quae servum frugi
Facere oportet videbam, sedulo curavi ut te
Non pro servo sed filio educarem et tibi
Mononyum non patronum sed socium addidi,
Filium meum unicum, ut scis.
113 Scio.
114 345Quod fecissem minime, si te aliovorsum tendere
Existimassem quam hominem probum facere decet.
115 Ita censeo at nec secus illum observavi quam si
Gnatus fuisset meus et puer, quoniam te me
Amare plurimum videbat, meis sic obtemperabat
350Praeceptis, ut me alterum patrem censeret,
Quod sane etiam nunc facit. Obsecro, quid est
In teneris assuescere! Semper me sequitur, audit,
Observat.
116 Gaudeo et mihi est voluptas
Maxima, quod talem habeam filium.
117 Res ita est
355Et, si me audires, quod hucusque infectum est,
Ut fieret sedulo curares.
118 Quid illud est,
Dicas obsecro, mi Sphalere.
119 Dicam, audi,
Ere mi, hoc quod tibi dicturus iam diu est,
Quod tibi palam fecissem, nisi fuisset illud
360Quod nos servi semper vobis eris sumus odiosi.
Censebam: si dixero, me spernet. At quoniam in hunc
Incidimus sermonem, quod sentio exacte dicam,
Nullos adhibebo interpretes, tu audi.
120 Audio,
Quid est?
121 Omnes patres qui suos frugi filios
365Esse cupiunt, iniquos esse decet, nec etiam istuc dicere voui.
122 123 Ita hercle,
Sed quorsum istuc, dicam.
124 O Iuppiter, quorsum haec?
125 Quid tu tecum?
126 Nihil, de filio sollicitus sum.
127 Istam mittas faxo sollicitudinem, si me audieris.
128 Sequere.
129 Audi. Filium unicum habes, Mononyum,
370Quem centies tantillum manibus gestavi meis,
Et mea quidem sententia ita probum ut alter
Eo probior non facile inveniri queat.
130 Felix sum, si hoc ita est. Nos patres semper
Timemus ubi filios habemus frugi, ne se flagitiis
375Inquinent veremur. Si malos, tute existimato
Qualis illaec nostra siet anxitudo: noctes insomnes
Ducimus, semper cum illis sumus, semper sumus
Adanxii ne aliquod faciant flagitium.
131 Quid, malum, hoc est negotii? Ubi malum habes filium
380Anxius es, ubi bonum te sollicitudo stimulat.
Quid facias igitur?
132 Nec bonos nec malos
Velim, si possiem.
133 Ecce modo, quas, malum,
Nugas blactis? Non tu scis nec bonos malos
Nec malos bonos esse? Vide, obsecro, ut
385Senes delirant egregie!
134 Cave malam rem.
135 Non te, sed alios delirare dico.
136 Immo recte
Dixisti.
137 De Mononyo tuo quid censes?
138 Egon?
139 Ita.
140 Filium esse frugi et optimum
adolescentem.
141 Sic patres faciunt,
390Semper suos bonos esse filios censent, at multi
Sunt qui non minus sunt falsi quam fallacia.
142 Filium meum unum ex paucis esse semper
Sum arbitratus. Obsecro, mi Sphalere,
Face certior siem an perversam habeam sententiam.
143 395Cedo manum.
144 Eccam.
145 Per hanc tibi
Manum iuro, mi patrone, quod sicut pulcher
Et dives filius est tuus, ita prudens est,
Probus, bonus, mitis, benignus et ut paucos
Admodum his dotibus praeditus adolescentes.
400Videas, obsecro, ut vitia aversatur omnia.
146 Itane?
147 Velim videres.
148 Dii immortales illunc
Mihi adservate!
149 Meo hoc studio, diligentia
Et opera factum censeto.
150 Immo maximas
Tibi gratias habeo.
151 Sed illud vereor.
152 Hem, quid?
153 405Ne dum aliorum sibi societates et contubernia quaerit
Ut fieri solet in hoc nunc tempore. Pulcher
Est, formosus, at iuventus huiusmodi pessimos habet
Mores. Quid scio, huiusmodi societates adolescentes
Ducunt praecipites. Tute ipse corum mores examussim
410Nosti. Illud dico ne me fortasse lapideum censeas.
154 Sphalere, ita est, semper hoc timui, quorsum
Evadas intelligo probe.
155 Sed scin quid censerem
Agendum?
156 Immo enarra.
157 Nolo, nam nunc
Non es docendus, quasi tibi dare legem velim, minime.
158 415Obsecro, mi Sphalere, tuum nunc quaero consilium,
Age, eloquere.
159 Audi quando lubet, sed me ne censeas
Aliorsum dicere quam par est.
160 Dementes hoc faciunt.
161 Ut me adservent cupio.
162 Tibi dii dent quod cupis.
163 420Et talem qualem raro haec civitas viderit.
164 Iuppiter!
165 Quid est?
166 Nihil, prae laetitia
Mihi subsultat cor in pectore.
167 Ita me
Amabit Iuppiter, ut istuc magis tibi credo
Quam dicas, at redeamus ad rem.
168 425Sequere.
169 Et pulchrum admodum.
170 Ita est.
171 Ne interpella! Et divitem.
172 Nihil est hoc vero verius.
173 Quando tempus,
Aetas et opportunitas suadet, ut uxorem
Duceret, suaderem. Hoc enim hominem
430Retinaculo vincies, postmodum omnem
Cispellito tristitudinem.
174 Etsi servilia istaec
Sint consilia, saluberrima sunt tamen.
175 Nescio, rem omnem
Tibi edisertavi.
176 Hoc, Sphalere, diu est
Quod fecissem, sed veritus sum ...
177 Quid?
178 435Ne filius aliquam clam me adamaret meretricem.
Istuc dico, nam probe scio quid puelli
Isti facere consueverunt.
179 Tace,
Tace.
180 Quid est?
181 Tace, malum!
182 Immo tu, malum, dic cur!
183 Heo, dic sodes,
440Filium tuum cur mihi adservandum dedisti?
184 Ne se scilicet in aliquod sine custode truderet
Flagitium.
185 Censen igitur me tui filii
Observatorem ita dementem, ut illum meretriciis
Vinculis illaqueari permitterem?
186 Minime.
187 445Despue igitur.
188 Quid despuam?
189 Id quod modo
Dixisti.
190 Quomodo vis me verba despuere, belua?
191 Istuc non dico.
192 Quid igitur?
193 Ut in ea quae
Dudum dixisti verba, spues.
194 Vin ita faciam?
195 450Ho! Ita nempe, nam dixisti id quod adolescens nec magis
Cogitat quam id quod numquam suis vidit oculis.
Ita me amabit sancta Libertas!
196 Nunc me
Servatum vult summus Iuppiter.
197 Festina, mi ere,
Ut filius uxorem ducat. Face modo quod servus
455Imperat, immo tibi suadet, dicere volui.
198 Ita faciam
Et ob istuc tecum verba huiusmodi feci, ut scirem
Scilicet an filius liberum animum haberet suum.
199 Omnia intellexisti, face iam ut lubet.
200 Quaeritabo,
Hercle, si quam possim puellam quae illi placeat invenire.
460Meam etiam uxorem gymnasio huiusmodi
Alligabo.
201 Etiam ego, si vis, perscrutabor.
202 Immo, iubeo.
203 Nunc me facere quid vis?
204 Nostrum facito
Convenias villicum eique dicas ut agnum pinguem
Huc secum deferat. Hunc enim hilarem cum
465Uxore diem habere volo.
205 Ei noctem gratiorem
Censerem, si fieri possit.
206 Vide, Sphalere, meam
Uxorem pulchre vestio, laute et centuriatim pasco,
Venere autem exhilarare nequeo.
207 Cur?
208 Quoniam iam
Annis decem Venus me suo expulit regno.
209 470Quid ita?
210 Vah! Cum lectum inscendo,
Sum fessus.
211 Ha, ha, he!
212 Abi, festina,
Ne mihi in mora sies, ero domi.
213 Ito quando lubet;
Villicum offendam, faxo ut agnum
Afferat properiter.
214 Pinguem dico.
215 475Intellexi.
216 Ito igitur, festina, malum!

217
218 Quindecim hos dies, quibus cenavi domi, totos
Ferales habui: illaec enim esculenta paene me interfecerunt.
Vide, obsecro, ut corpus intumuit meum.
Medicus mihi petendus est, ut quid hoc siet
480Sciam. At, ut existimo, istaec adventavit
Aegritudo, quoniam de meo cenavi et quasdam
Escas, quae parasitos necare student, quas
Illi nec magis amant quam venenum. Heus, tu, uxor,
Dato illam matulam cum lotio mihi, ut
485Medicus videat an istaec tumefactio prandium
Velit. Sed tu hasce occludito fores, oppessulatae
Volo ut sient. Sed eccum medicum in illoc viculo.

219
220 Mulieres quibus amationes displicent, se nunc suspendant
Omnes, nam tunc odio omnes habent illecebras.
490Vide, obsecro, quale nam deliquium faciunt.
Ubi Cupido non est, nullae ibi munditiae,
Nullus sapor, nulla dulcedo. Vah! Quid est opus
Verbis? Omnia insipida sunt! Illaec enim stultae
Sua illa ineptitudine sic senescunt
495Et tunc amissis ovibus caulas obcludere student.
Ha, ha, he! Id caveo, aliena mihi sumo exempla.
Nolo enim mihi ut dicatur postea vetula
Insana, nunc, quando est occasio, luxari gestio.
Ecce ut lepide incedo! Nec miror si iuvenes,
500Ubi me intuentur, delirant. Contra etiam ego desipio,
Ut mutuus amor suavior siet, sed omnes
Irrideo praeter unicum Mononyum meum.
Illic profecto est qui me solo interficit intuitu
Cui Ganimedes nec quidem condignus esset servus.
505Obsecro ut illi oculi splenditant! Ubi enim
Eos intueor, discrucior animi, misera;
Ut illos lubens dissuaviarem! Sed quid
Genas memorem illas eburneas, quid nasum,
Quid os rubicundum, quid caesariem,
510Quid faciem dicam totam, quae in corde
Meo sedem posuit suam? At illuc sis vide
Quam illic potest, si vult, amare mulierem!
Nam ego deorum et maioribus meorum gratia
Ditissima sum, prudens ac formosissima.
515Ita me amabit Iuppiter, ut Veneri
Alexander aureum numquam dedisset pomum,
Si illic fuissem. Sed certum est experiri
Si illum mihi amatorem asciscere possim.
At volo prius pauxillum me ornare, nolo enim
520Meus puellus me sic spectet, si forte huc veniat.
Heus, tu, Thessala, nunc ut hic sies facito!
221 Ecce me, era, quid est quod tuam ancillam evocasti?
222 Afferto mihi nunc cistulam cum pigmentis.
223 Licet.
224 Et ampullas etiam una.
225 Et istuc
525Faciam, quid aliud vis?
226 Ut festines.
227 Ecce nunc hic ero.
228 Audi, audi.
229 Quid est?
230 Vide, obsecro, et si aliquam
In genis videas rugam.
231 Immo totae rugis scatent.
232 Malum quod tibi nunc dii dent! Meas genas
530Tugis refertas? En tibi, quin dicis me puellam
Venustissimam?
233 Id quod est dico, era.
234 Temulenta es. Afferto igitur caudecam complanatoriam.
235 Caudecam complanatoriam nullam quam habeas novi.
236 Cistulam, quae unguenta illaec habet complanatoria,
535Dico, malum, rufam illam, nostin?
237 Novi
Iam quid dicas.
238 Festina igitur, malum.
239 Ecce nunc hic ero.
240 Quod illaec lutuosa
Ancilla meas genas rugis scatere dixerit, non possum
Perpeti. Ulciscar, si vivo, sine modo. Edocebo enim
540Quid pericli siet, eris sic transvorsum respondere.
241 Eccam, era, hic artem pigmentariam.
242 Sed obsecro
Ut oblita sum!
243 Quid?
244 Tibi dicere ut
Tripodem tecum afferres. Curre igitur ut
Sit ubi sedeam.
245 Istuc curabo.
246 545Nulla est quae tales habeat interpollationes mulier,
Has enim suis fecit manibus Circe.
247 Eccum
Tripodem tibi, sede quando lubet.
248 Age
Thessala, totum nunc os mihi his ut interpolles
Pigmentis volo. Hanc cerussam accipe.
249 550Licet, quid postea?
250 Obline, ut scis, nunc
Vultum, ut assueta es.
251 Tuum aut meum
Face sciam.
252 Meum dico, malum!
253 Faciam
Lubens. Sic?
254 Ita nempe.
255 At istaec rugae
555Apparent peius malum.
256 Quas nunc, malum,
Rugas blactis?
257 Quibus tuum os floret.
258 Ecce pergis etiam dementare. Sed quid palpebrae?
259 Vah, malum, ut dependent! Vix, credo,
Eas decem possent furcillae attollere.
260 560Sine ut in speculo me aspiciam modo.
Adde etiam cerussam.
261 En.
262 Sine.
263 Satisne?
264 Nimium, malum, absterge!
265 Ut lubet, en.
266 Adde nunc cerussam
Iterum.
267 En.
268 Sine ut speculum
565Ostendat.
269 Quid nunc?
270 Ho, ho, o!
271 Ut gaudeo, era, cum tibi satisfacio! Sed dic sodes,
Vis tu nunc, quae vetula sies, iuvenescere?
In senio enim pigmenta huiusmodi nec magis prosunt
Quam pharmaca mortuis. Nam si puellas foedant,
570Tute exstimato qualem tibi possint pulchritudinem
Praestare.
272 Hem, quale, triumvenefica,
Nunc verbum te audio effudisse? Men vetulam?
Sine, sine! Immo nulla est alia puella praeter me!
273 Posteaquam sic vis, era, esto etiam infans, ut lubet.
274 575Ne posthac verbum huiusmodi dicas, fac sis cave!
275 Faciam ut lubet.
276 Adde nunc purpurissum.
277 Resupina oculos paululum.
278 En.
279 Nimium.
280 Obfirmato caput meum ut lubet.
281 Ne quoquam te moveas nunc, nam faciam temet, ubi
580In speculo aspexeris, nec magis cognoscas quam
Rem quam vidisti numquam. Vicinae vero
Mulierem an larvam intueantur nescient.
282 Nec istuc volo, meam nunc formam
Mutare nolo, sed cedo speculum.
283 Quid tibi?
284 585Immo recte fecisti, at nunc sumito tibi unguenta
Illaec complanatoria, nam si quae forte sunt rugae,
Unguento huiusmodi complanari volo. Festina iam.
285 Nulla nunc est nympha praeter te. Sic dicam:
Quid hoc, malum, est negotii, si, dum vera loquor,
590Mihi minatur? Aliquo me donabit munere,
Ubi id quod non est, garrire incipiam?
286 Sic est, sed tu, dum Veneris phanum peto,
Ut rite apparatum prandium siet facito.
Sed sequere tu me hac acolutha
595Hancque attolle caudam, ne vicos converrat.

287
288 Patres qui filiis suis tempestive, ubi possunt, uxores danunt,
Ceteros qui id negligunt nec secus quam sani insanos
Excellunt. Nam id efficiunt: si filii
Scilicet molesti aut nequam sunt, illac falce temeritudinem
600Suam subsecant. Vide, obsecro, quid uxoriae
Possint compedes. Id expertus scio, nam omnia
Memini me circuivisse lupanaria, quod sane,
Si uxorem haberem, ut prius, nec magis cogitarem quam moriri.
Erilem igitur nunc laudo sententiam. Nam
605Pueritia mala est, adolescentia peior, iuventus pessima.
Haec enim assuescit, illa vero patitur, istaec autem
Illam ducit praecipitem et aliam illa et ut numquam
Finem queas invenire qui frugi siet. Vah,
Quid est opus verbis? Nullus est qui nunc
610Vivat Daphnio probior aut integrior sive castior,
Omne enim illic exuit virus et venenum,
Virtutum, inquam, ille et probitatis sacrarium est
Merum. Vide etiam, obsecro, quot nunc sint
Lenones, quot lenae, quot parasiti adulescentium
615Qui nihil aliud sunt quam exitium, interitus
Et vastities mera. Sed eris etiam
Utilius, ut censeo, esset, si adolescentes nobis servis
Quandoque audirent. Illud dico, nam, ubi extenduntur nervi,
Aut nos eis parere est necessum
620Aut tergus nostrum cicatricosum habere.
Tunc nos aselli sumus clitellarii, nequimus
Obiurgare, reprehendere minus, verberare
Minime. Hinc illa licentia, ut velint impuberes
Senes praeire, quae illaec malum est impudentia.
625Ho! dives sum, quid si stultus? Pecus inauratum.
Ho! nobilis, heo dic sodes, ianum nosti? Nec Ianum
Nec Ianuarium. Haec est illa insania quae ut
Ianuarium noscas efficiet belua bellissima.
Tunc quis illic Ianus siet probe scies et cum deliquio.
630Sed iam volo domum petere, ut visam scilicet
An noster villicus agnum praemiserit sciscamque
Et quam nam de nuptiis erus noster habeat
Sententiam.
289 Vide, vide ut oblita sum
Manus illac rosacea lavare aqua! Dum
635Festino, hoc nempe feci flagitium.
290 Quae
Si fierent, noster senex iuvenesceret.
Sed quis illic est?
291 Si recte cerno, illic
Mei Mononyi servus est Sphalerus.
292 Quae
Nam illaec est ansata aula?
293 Ipsus est,
640Hercle!
294 Illaec aut larva aut malus
Est daemon, si recte conspicor.
295 Adibo atque
Alloquar.
296 Haec me petit, o Iuppiter! Haec
Nempe vetula est, sed puellascit. Congrediar,
Certum est enim illudere, erile certe sedulo
645Curavi imperium.
297 Obsecro, quid amor potest!
Hunc amo qui illius est servus.
298 O daemon,
Haec nempe Bdelyria est, quam prae senectute
Iam annis decem mortuam censebam!
Eccum malum quod illi dii dent: iuvenescit!
650Hic nunc meus erit risus.
299 Quis hic loquitur?
300 Nullum quis hic qui loquatur novi.
301 Obsecro ut illic est vorsutus!
302 Vel dentes etiam
Excreato.
303 Heo, quis illic est?
304 Si oculos
Habes, nonne vides Sphalerum?
305 Sphalere!?
306 655Em!
307 Salvus sies.
308 Bdelyria et tu
Itidem, sed quonam sic cum ancilla tu quae
Puella sies et quam nullae sient quae pulchritate
Superent? At illuc sis vide ne te rapiat Iuppiter!
309 Nihil est quod verear.
310 Qui istuc?
311 660Quoniam eum suum detinet catamitus.
Nos vero puellas omnes despicit nunc,
Sed, quae frugi esse volunt, verentur
Nihil mulieres, at quas cupidineus furor exagitat,
Centum vix observarent oculi.
312 Ita est, hercle!
313 665Sed phanum petebam Veneris.
314 Qui istuc?
315 Ut illam mihi propitiarem.
316 Estne quo
Egeas?
317 Sic non esset!
318 Quid tibi est?
319 Id quod nollem.
320

.

Haberent, iam ego liber annis triginta essem.
Sed quid rei esse dicam?
321

.

Maximam existimo cum eo quod amo careo.
322 Res ita est et id quia experior probe scio,
Nam nunc me argentaria exagitat aegritudo,
Sed quorsum istuc nec magis intellego
5Quam prius quam te convenirem. At si dixeris tibi
Fortasse aut opere aut verbis iuvabo.
Pecuniis te non egere scio.
323

.

Qui aeque possit mihi in re huiusmodi
Suffragarier.
324

.

Enim est omnibus inservire.
325

.

Frugifaciunt!
326

.

Si quid est quod tibi praestare possim, meam utitor
Operam, fideliorem fortasse invenies quam censes.
327 Si istuc non mihi persuaderem, id enarrarem
Tibi nunc minime.
328

.

Nunc sciam.
329

.

Vidisti puellam?
330

.

331

.

Annos natam censes?
332

.

333

.

334 Dic serio, lustrum vidistine quintumdecimum?
335 Hem, quid blacteras, furcifer?
336

.

Ut erraveram, quintum enim dicere volui.
337 Hui! quintum? Vix tertium!
338 O lepidam puellam! vin te amplecter?
339 Abi in malam rem!
340

.

Habes amatorem?
341

.

Obtundis caput.
342

.

343

.

Quem nosti, quem nec minus quam memet
Ipsam amo. Sua esse cupio, ab illo amarier
Gestio, at huic rei expediendae te commodiorem
Ministrum accommodare nescio. At illic
5Itidem pulcher et dives est.
344

.

Siet iam scio.
345

.

346

.

Me summus amabit Iuppiter.
347 Qualem nunc habes igitur sententiam de re huiusmodi?
348 Dicam: illic quem sic efflictim amas
Meus est erus Mononyus.
349

.

Sagax nasum habes!
350

.

Est admodum itidemque formosus, sed dic
Sodes: si id tibi docte expedio negotii,
Quo me donabis munere?
351

.

Numquam rem huiusmodi fecisse paeniteat.
352 Istanc ut me cudere fabam sinas volo,
Sed pecuniis mihi erit opus.
353

.

Me tuam si id facis.
354

.

Docte complicabo et implicabo, sed amorem
Et pecunias itidem magnifacere est impossibile.
355 Abi, nam aurum omne prae facie illius mihi
Lutum est merum.
356

.

Te doceam.
357

.

Et argentum cum tibi erit opus dabo.
358 Ubi te inveniam, si te mihi erit opus?
359 Domi ero.
360

.

Erilem filium, sed heus, tu Bdelyria ...
361 Hem!
362

.

Fortasse enim illunc mecum huc hodie ducam.
363 Immo pulchriorem efficiam, sed festina, amabo.
364 Dii immortales, quantis nunc me donatis gaudiis!
Hunc enim risu, ioco et pecuniis diem
5Feracem mihi efficere voltis, quod nec magis
Putabam hodie quam me futurum regem; sed nimis
Miror quod risum nunc continuerim. Certum
Est igitur erilem convenire filium, ut hoc
Faciam illi palam siet, aliquam tunc fortasse
10Onerabimus zamiam. Sed festinabo.

365
366 Vos lectos sternite et mensam apparate, iam
Ibo ut obsonem. Sed quae illaec, malum, est ineptitudo?
Quoties edixi ut has aranearum operas deiceretis
Hisce foribus nostris? Nihil facio profecto nisi cum aliquid
15Vobis praecipio, fustem erigo. Sed si cum rediero id offendam,
Ita me amabit Laverna, et praeteritae et futurae negligentiae
Faciam ut vos paeniteat. Quid hoc est negotii?
Heus, Bardodrome! Ho, ho!
367

.

368 Illam cape sportulam et sequere me hac.
369 Age ut lubet, mi ere.
370

.

Est basiliscus, sed festina, malum!
371 Ecce modo semper me vis currere, cursorem melius
Tibi fuisset emere.
372

.

Sed quomodo lucrum magnum facere possim nunc
Cogito. Puellam Rhodostomam emi viginti
Minis, quam intellexisse videor Mononyum
Polychrysi filium efflictim amare. Illaec
5Bona est praeda; ei illam dabo, sed trecentae
Minae ut illi evolent est necessum. Quid
Mea refert? Nisi id esset, nos lenones
Paupertas excruciaret omnes, adolescentium
Haec inscitia nos dites efficit. Integram habui
10Puellam, sic ei dabitur. Effingam me prius illam
Venditurum, quod ubi illic sciet festinabit
Ut abducat. Certum est enim hodie id expedire
Negotium. Sed cesso ire, sequere tu.

373
374 Profecto quo magis cogito eo magis aegre fero fortunam
15Tuam, quam te in aedem detruserit lenoniam,
Mea Rhodostoma. Obsecro ut illaec oratio tua
Cor meum contudit, vix etiam contineo lacrimas.
Sic fit! Ita in mortalium vita est comparatum
Ut semper vos divites sequatur exitium et
20Invidia. Quid fieri vis! Hoc aequo ferendum
Est animo. Pius imbellis est, cedere debuit igitur;
Tyrannus, obsecro, quid potest! At illum
Claudis sequitur pedibus poena, ne timeas.
Sic ludere nobiscum fortuna solet: dominos in servitutem
25Foedam trudit, servos extollit, quando lubet,
Quos subvertit postmodum. Sic vivitur. Bonum igitur
In re mala animum habeas velim,
Mea puella, nam et opibus
Et verbis et opere iuvabo in rebus omnibus. Pudicitiam
30Tuam corrumpi nolo, visam enim et si quem tibi
Possim maritum invenire. Verum si adolescentem
Quendam, qui hic in proximo habitat, divitem
Possim tibi dicare, hoc tam lubens faxim
Quam aliquid lucrari, ubi datur occasio.
375 35Homines, qui dum excelsi stant,
Alios negligunt, spernunt et floccifaciunt, haud
Magis sapiunt quam beluae. Nesciunt enim quid eis in crastinum
Prandii apparatum siet, unde fit ut, cum se
Stare credunt, ruant. Tunc neglectos amplectuntur,
40Exosculantur, contingunt dextras, at illi eos nec magis amant
Quam paupertatem. Eccum me miseram! Habui
Ancillas, servos, domos, rura, pecunias, vehicula
Et alia huiusmodi quae beatos homines efficere
Dicuntur. At nunc vide, obsecro, ut
45Illis, quas tunc negligebam rebus, indigeo egregie!
At hoc astu illius scelerosi factum est
Qui nil est aliud quam vitiorum mera cloaca
Et adolescentium baratrum, quam
Crux quandoque geret volatilibus pabulum.
50At tu Merophila, quoniam id quod probae facere
Consueverunt mulieres, consuesti, te mei miseret.
O sortem adversam! Hoc equidem
Haud magis putabam quam moriri.
376

.

Ne corrumpas oculos, amabo, mea Rhodostoma!
Vide, qui crastinum non curat, crastinam
Floccifacit vitam.
377 Nulla est hoc
Veritas verior.
378 Sed nolim te ob istuc
5Affligas.
379 Quid vis faciam, tibi obtemperabo
Haud secus ac matri, sed est quod meum nunc
Cor vellicet.
380 Quid illud est, loquere
Audacter. Ne fle, malum! Fletus huiusmodi
Rebus sic prostratis nec magis prodest quam mortui
10Bello. Si enim auxilium lacrimis refectum
In adversis aliquid praestaret commodi, lacrimae
Omnes essent venales, vilius igitur esset aurum
Quam fletus. At quoniam hoc aliud nihil est quam nugae,
Alia est inveniunda via, qua tibi dolorem
15Huiusmodi eximam ac te totam gaudio
Expleam. Sed age, mea puella, dice, obsecro,
Quid illud est quod te adeo stimulat.
Nihil est quod nunc verearis, tibimet ipsi
Dixisse putato. Postmodum tibi consulam
20Et fortasse aegritudini huiusmodi medelam
Inveniam, quae conferat. Ecce ploras, vah!
Tace, amabo, enarra iam quid illud siet.
381 Fortuna etsi me ex divitiarum culmine
Foedissime deiecerit, mea Merophila, tamen diis
25Gratias habeo quoniam me apud te divertere voluerint,
Quae haud secus me diligas quam si tuo in ventre
Gestaveris lacteque alueris teque ob istuc
Nec minus vereor aut diligo quam matrem meam.
382 Vide, Rhodostoma, fateor maritum meum
30Et me artem exercere lenoniam, verum
Ego et bonum et malum animum
Habeo cum volo. Illic te emit ut scilicet
Te venalem dietim faciens, magnum lucrum
Sibi compararet. Istuc ego vetui, at quoniam illic
35Mihi numquam advorsatur, te integram vendere studet.
Quod ut fiat itidem nolo, sed gestio quo tibi
Maritum inveniam, qui dives siet,
Ut bona bonam et faustam ducas vitam.
383 Dii ita faxint, sed quam tibi pro beneficio huiusmodi
40Postmodum gratiam conferam, nescio, misera.
384 Maximum tunc mihi donum datum censeto
Ubi id fecero. Sed age, dice quid illud
Est quod sic animum lancinat tuum.
385 Audi.
386 Audio. Quid est?
387 Si quis fortasse
45Qui te fortiores essent superaret, nonne illic
Te quoque facilius prosterneret?
388 Hui! Quis hoc sanae
Mentis negaret? Sed quid istuc dicas? Nunc si sic
Scirem me vivere (ac scio), an viverem profecto
Nescirem?
389 At faxo ut id tibi luce clarius
50Siet.
390 Sequere.
391 Audi.
392 Audio.
393 Phoebum, Iovem, Neptunum, Martem sive alios deos
Cupidinem puerulum domitasse audisti numquam?
394 Immo crebro, sed quid hoc ad rem nostram?
395 Dicam. Si deos, quid mortales nonne potuit interficere?
396 55Hui!
397 Illic igitur me miseram suis sagittis
Obsecro ut valide percussit! Cor totum meum candet.
398 Quid ego ex te audio?
399 Ne succenseas, obsecro, mea mater!
Deus est et praevalidus admodum.
400 Succenseam
Ego tibi ob istuc? Immo omne quod tibi praestare
60Auxilii potero, dedam lubens. Sed unum est quod velim,
Ut illic scilicet quem amas, te in uxorem
Duceret. Nam fateor, quid meretrice impudentius?
Quid foedius? Quid spurcius? Quid caenosius?
Quid odiosius? Quid detestabilius?
65Contra uxore quae bona siet, quid pulchrius?
Quid mundius? Quid splendidius? Quid amabilius?
Quid excellentius? Quas qui odiunt, aut
Meretricias cloacas sequuntur aut foetenti
Luxuriae inserviunt. Vide, obsecro: ubi
70Vestes, aurum, argentum, servas, servos, pedisequas,
Lautas epulas et alia huiusmodi meretrici donaveris,
Illaec omnia abeunt in maximam malam crucem,
Et litigium et malevolentiam et odium pariunt,
Ac domos et familias radicitus convellunt et eradicant.
75At illae semper petunt, datur at semper indigent,
Quasi illis donaveris nihil. Numquam enim satis datum
Aut donatum illis est, semper etiam aliquid harpagare
Student. At quae uxori facias, amorem, gratiam
Ac pacem generant et concordiam, hinc dulcis
80Prolis propagatio, hinc filiae et filii, hinc nuptiae
Postmodum quibus parentum animi oblectantur
Et multae aliae bonae res, quas ut nunc tibi enarrem
Non est occasio. Haec mea, inquam, est sententia. Sed quis illic est
Cuius gratia te sic Cupido excruciat?
401 Dicam.
85Ubi tuus vir me emit, dum eum sequor,
E navi postquam educta sum, adolescentulum offendo
Ita pulchrum ut prae illius pulchritudine statim
Mei tunc oculi caligarent. Illic autem adeo
Meo impressus est cordi ut viva an mortua siem
90Penitus nesciam. Unum hoc habeas velim,
Tunc me quasi expirasse haud secus quam qui
Catoblepam intuetur aut calcibus anguem pressit,
Quo sane nulla est perniciosior quae siet belua.
Me autem illic perdite amat, nam oculis
95Spectabat me emissiciis quasi illic statua esset fixa.
402 O Iuppiter! Sed eum quot annos natum censes?
403 Sextum decimum, ut censeo, annum nondum vidit.
404 Qua facie?
405 Statura procera, incessu puerili
Ac ut qui praecedentem semper retineat manu,
100Vultu faceto, sed quem lentigo paululum honestet,
Ore rubicundo, oculis caesiis et qui semper
Nictant ut tibi cor vellicent, capillis argenteis.
Verum ubi illum intueris, ridet confestim.
Cuius, inquam, oculis pro solio Venerem, ore autem
105Cupidinem pro arce uti censerem. Sic, inquam, sentio.
406 Eum cum aspexisti, solum vidistine?
407 Non.
408 Quis cum eo igitur?
409 Nescio. Tres, inquam,
Vidi, quorum unum illic verebatur maxime
Illumque audivi dicere ...
410 Quid?
411 110"Sequere, Mononye! Miror quod nunc
Sic spectas meretrices, sequere".
412 Quis istuc dixit?
413 Ille tertius quem tibi modo dixi.
414 Quid ille
Igitur ad hoc tunc?
415 Nihil nisi: "Ut lubet,
Mi ere".
416 Vide, obsecro, quid mores et rectum
115Vivere possint! Velim lubens eorum scire
Nomina.
417 Dicam, nam illic omnes tunc
Compellavit. Erat, inquam, quidam Hiereus
Et nescio quis alius quem illic Daphnium appellabat,
Veste oblonga ac simonaso.
120Tertium verum illum, quem cum modo tibi dixi
Adeo vereri et venerari, ab eo Philaretum
Appellari audivi.
418 Heo dicito, ubi illic
Eum sic revocavit, quid adolescens?
419 "Tace - inquit - nam nunc mortuus sum".
420 125Verum illic adolescentem quonam
Vocavit nomine?
421 Id quod audivi dicam.
Ubi eum vocavit, Mononyum nominare
Audivi. Sed audi.
422 Sequere.
423 Heri postmodum
Is tabellas ad me non misit, sed detulit
130Furtive (nam stator consulum ei nimia erat
Molestus mora), quibus suum mihi amorem
Miseriamque depinxit.
424 Ubi illaec
Tabellae sunt?
425 Domi.
426 O summe
Iuppiter!
427 Quid tibi est?
428 Mononyum
135Amas?
429 At illic me etiam contra amat.
430 Ho benefactum!
431 At unum est quod te oratam
Nunc velim, mea Merophila. Me. Quid est?
432 Quo illum alloqui possim opportunitatem mihi ut
Des scilicet.
433 Istuc quidem faciam lubens.
140Studebo etiam ut illic tuus maritus siet,
Nam dives admodum est, unicus est.
Huic ego negotio suum alligabo Sphalerum
Servum; volo enim illic seni det verba
Nec sinat ut uxorem filio det.
434 Heo! adolescentem
145Illum nostin?
435 Rogitas? Quippe quae eum
Meo aluerim lacte.
436 Ho, summe Iuppiter!
Rei huiusmodi opportunitas opportunior minime
Te mihi esset, mea mater!
437 Timorem nunc omnem te
Reiicere volo. Nam servus illic aliquam
150Complicabit tricham, qua trecentas
Excudet minas quas illic adolescens meo
Pro te confestim enumerabit viro. Sic
Fient nuptiae, quas etiam illius comprobabit pater
Ubi te noverit. Sed i intro et timorem
155Nunc omnem excute. Visam enim si
Mononyum queam invenire. Sed eccum
Bardodromum servum: sportulam habet,
Redit cum obsonio, ut censeo. Certum est hunc
Alloqui lapidem: sciscam etenim ubi erum
160Reliquerit, postmodum Mononyum conveniam.

438
439 Si homines ut vivant edere et bibere sibi necessum esse
Scirent, multi profecto liberaliores nunc essent quam sunt.
Nam splendide et laute obsonarent, at quoniam id
Nonnulli ignorant planissime, dum pecuniis parcere student
165Aliquid corrodunt tamquam mustelae et sic victitant.
Apage istos homines! Quid enim illac miseria impudentius?
Vide: etiam erus istic meus decies macellum circuivit
Ut obsonaret, eccum bellum obsonium:
Caudam emit bovinam! Iussit enim ut lautum
170Sibi apparetur prandium, splendidum sua
Illud esset sententia. Si tota coqueretur, at iussit
Frustilatim secarier, nam mediam in crastinum sibi
Adservari vult. Panis igitur et alium mihi hodie
Erunt in prandio, si recte conspicor.
175Sed quis illic est?
440 Quidnam garrit illaec
Belua?
441 Si mei non caligant oculi, eram intueor.
442 Bardodrome!
443 Hem, quid vis, era?
444 Quo
Te agis nunc cum istac sportula?
445 Venio emporio
Et in malam rem, nam erus cum illac sua deambulatione
180Talos meos paene confregit omnes, dum parce obsonare
Studet.
446 Unde venias nunc non te interrogo.
447 Quid igitur?
448 Quo te agas, id scire volo.
449 Ecce sportulam, erus obsonavit, domum peto
Ut apparetur prandium.
450 Heo, ubi erus
185Est?
451 Illic.
452 Ubi?
453 In emporio,
Ibi enim eum reliqui.
454 Quid ibi rerum?
455 Nescio. Nonnullos alloquebatur, ut credo,
Mercatores.
456 Quid ita?
457 Nescio nisi quod
Eum audivi dicere.
458 Quid?
459 Trecentas si mihi
190Dabitis minas, illaec erit mulier vestra,
Sin secus mea erit.
460 Quid aliud?
461 Nihil, nam iussit ut domum irem.
462 Abi
Et festina ut apparetur prandium.
463 Abeo.

464
465 Civitatem cum exercitus oppugnat aliquis, omnes
195Tunc milites sunt in gymnasio: nam alii se in
Equos proiciunt, alii sibi aptant arma,
Alii tendunt arcus, alii machinas subvolvunt,
Alii invadunt urbem, alii portas petunt, alii scandunt
Muros adeo ut illaec deditionem faciat necessum siet.
200Ego, inquam, illaec sum civitas quam expugnare Cupido vult:
Exercitum enim instruxit validum, ductricem
Quoque adhibuit puellam scilicet Rhodostomam.
Illaec vero geminos ad me misit exploratores, oculos
Scilicet suos quos ubi conspexi tunc coepi suspicarier,
205At illaec postmodum ingentem duxit exercitum
Venereorum militum: delicias nempe risus,
Iocos, illecebras, voluptatem, lasciviam,
Complexus, oscula, suavia.
Hi, inquam, omnes ipsius sunt armigeri Cupidinis,
210Hi sunt catapultae, hi sunt balistae et arietes.
Obsecro quam valide civitatem arietaverunt meam!
At ubi complexus, oscula et suavia instauraverunt
Bellum, tunc disiecti muri, moenia ruunt,
Implentur fossae, intrant civitatem hostes,
215Arcem deiciunt et me miserum captum
Suaviisque vinctum ductrici Rhodostomae tribuunt.
Capta igitur est civitas quam puella retinet.
Vide, obsecro, si bellum fecit Cupido proelium!
Ita me dii bene amabunt ut me male mulctavit!
220At quomodo meam possim Rhodostomam harpagare,