previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Numquam sorte sua pastor contentus Iolas
Agresti maiora statu volvebat, et illi
Rusticitas invisa fuit; contraria fata
Res nimis arta dabat. Tandem sub vallibus imis
5Hos secum accenso rupit de pectore questus:
"O sors infelix, o dura et tristis egestas,
An cedes mutata loco? numquamne ligones
Deponam rigidos? sic valle inglorius ista
Vivam ego? sic custos immobilis usque videbo
10Avia pascentes inter dumeta capellas?
Ah potius pecus omne cadat, silvasque recisas
Exustumque nemus spectem quam gnava iuventa
Tam vilem sortita locum contenta quiescat.
Cum lux albescet gallo praedicta canenti,
15Maiores tentabo vias, panesque recentes
Rubraque poma feram; nec pressis turgidus uvis
Cantharus abfuerit, nec magno caseus orbe.
Ut deerunt duplici portata viatica pera,
Silvestres comedam bacas praeduraque corna;
20Puro fonte bibam, donec meliora dabuntur
Pascua. Sed quidnam miseri penuria victus
Magnanimo fortique viro metuenda videtur?
Nondum tinctus erat prima lanugine vultus,
Cum Felsina meas Patavinaque rura Camenas
25Ocnaeique lacus Tiberinaque senserat unda.
Nec satis hoc fuerat; gelidas transcendimus Alpes
Longum iter ingressi, campus qua Belgicus et qua
Celticus apparet, nec non, vesane Garumna,
Pestifero calidi qua flamine tolleris Austri,
30Et Pyrenaei saxosa cacumina montis
Sunt pedibus calcata meis; nec defuit umquam
Fertilis audito partus modulamine victus.
Et nisi liventi Discordia tincta veneno
Inceptas fregisset opes, non viveret alter
35Ditior in Gallis nec fortunatior agris.
Hoste tamen domito solor; quid victa iuvaret
Pectora tam grandis congesti summa peculi?
Strenua paupertas rebus praelata subactis
In pretio maiore venit nec laude minori.
40Infima sunt, fateor, generis natalia nostri,
Sed nullum inveni generoso corde priorem.
Namque alius pastor vel sola mapalia curat
Aut asinum lana venali ducit onustum
Non tacita exclamans emptricem voce per urbem;
45Sarcula, marra, ligo, rastrum, traha, vomer, aratrum,
Aut ovis assiduo seu bos versatur in ore.
Haec animis aliena meis quis crederet umquam,
Inclita quod tenui regnarent stemmata panno?
Hinc freta lata petam vel gurgite mergar in alto
50Vel capiam ingenti spatiosum pondere piscem;
Hic nisi pungentes spinas caenumque palustre
Prendere nil possum. Sed mobilis ipse putabor,
Quod pelle indigner propria. Male providus essem,
Si plebem incertam sequerer; mutabile vulgus
55Fortunam extollit facilem duramque reprendit.
Hoc saltem laudabit iter cui mente profunda
Excellens natura subest; stat pectoris alti
Quaerere fortunam quacumque in parte latentem.
Virtus rara iuvat, fateor, sed maximus ille,
60Ille deus nostras solitus laudare Camenas,
Numina dextra dabit reliquosque in vota ligabit
Nostra deos. Ipsis res est non parva misellis,
Si faveat sanctus caelo vel solus in alto.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: