next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad magnificum Laurentium Tornabonium

O Tornabone salus et honos Tornabone Latini
Nominis et vatum gloria, summe decor,
Huc ades ut tanto relegar sub numine tutus
Tutaque sint titulis carmina nostra tuis.
5Ardua mens opibus negat invigilare parandis,
At suadet votis constituisse modum.
Humano generi quid fasque nefasque piumque,
Quid deceat pariter dedeceatque leges.
Degitur in tenebris penitus centumque periclis,
10Lata soporiferae mortis aperta via est.
Sic ego deliros memini conseuescere, sicque
Nauta procellosas navigat orbus aquas.
Taedia cum pariant causas tribuantque laborum,
Nil profecturae quid cumulantur opes?
15Divitias nigri custos vigil horret Averni,
Cerberus, Eumenides, Eumenidumque chorus,
Et Chaos et Phlegethon Plutoque et tota silentum
Turba paludosis sollicitata vadis.
Tum ratis infernae dux corpora devehit atra
20Per Styga Tartareus non nisi nuda Charon.
Dives apud manes cum paupere saltibus iisdem
Errat et in nullo divite distat inops.
Divitias nemo tardas Acherontis ad undas,
Regna, domos, villas, prata, vel aera tulit.
25Troius exemplum Priamus Priamique propago
Praebeat et Crassus Pygmalionque ferox,
Pompeius, Caesar, Croesus, Nero, Galba, Lucullus,
Postque Remum Augustus Romulus ante Numam.
Testis Alexander victricibus inclytus armis,
30Inferior nulli munere militiae,
Milite qui parvo Gangen superavit Eoum,
Et iuveni noster non satis orbis erat;
Purpureum vel qui stravit mare classibus et non
Aeoliis timuit flamina missa iugis.
35Aut prior Assyriis Ninus est e regibus ausus
Martia finitimis bella movere suis.
Magnanimus terras monstris spoliavit iniquis
Amphitrioniades velivolumque fretum.
Ut vero hauserunt sua viscera virus Echidnae,
40Quod levis in tunica Deianira dedit,
Ab Iove pacata est precibusque minisque noverca;
Namque alii annuerant maxima turba dei.
Attamen aethereum cum scandere vellet Olympum
Iamque deus superos vellet adire deos,
45Vix humeris habuit vellus spoliumque leonis
Inque manus tantum clava trinodis erat.
O fortunati, magni quibus ipsa Tonantis
Paupertas placuit, mitis alumna virum.
Parvula Romani primum haec fundamina iecit
50Imperii, herbiferis iuraque tanta iugis.
Agrippa et claris Valeri celeberrime factis,
Primi huius geritis signa corusca deae.
Non urnis vestri cineres potuere recondi,
Funereas nisi plebs penderet exequias.
55Scaurus et Aemilius caruere libidine habendi
Et Cato Fabricius Attiliique duo.
Vixissent modico tugurii sub culmine quamvis
Tractassentque rudi rustica aratra manu,
Victores bello plures habuere triumphos
60Et dictaturas, munera summa dei.
Saepius emeritas etiam gessere secures
Et peperere sua mille tropaea manu.
Cur ergo humani est tam crassa insania coetus,
Quem video nimia credulitate capi?
65Praecipiti vanas ad opes ita pectore fertur,
Praeter ut has aliud nil sibi dulce putet.
Puppe fretum scandit temerarius ille futurus
Piscibus in medio naufragus esca mari.
Hos non aequa fames tenuat, labor improbus illos.
70Quaerendae tantum procubuere rei.
Usque adeo sensus animique premuntur inanes
Insatiabilibus sollicitudinibus.
Haud aliter patulo sitis arida crescit in ore,
Si cui suffusa turgeat alvus aqua.
75Non hunc Phyllirides Podalirius atque Machaon,
Plurima nec lati fluminis unda levat.
Alter Mavortis sequitur fera bella cruenti,
Caesus Lethaeas mox aditurus aquas.
O genus obtusum, rude, iners, o pectora caeca,
80O vere e saxis cauteque nata rudi!
Tam gravis hic error, tam crassa insania quonam
Prodit et in mentes quo venit illa loco?
Olim praetor oves haud ambitiosus agebat
Sulcabatque suos ipse senator agros.
85Deposito consul fasces capiebat aratro,
Nec fuerat rigidas crimen habere manus.
Me numerosa movent priscorum exempla virorum
Ut tenuem vitam pauperiemque sequar.
Ipse Helicaonidum cuperem tantummodo sacris,
90Si mea fata sinunt, invigilare choris.
Divitias odi, quas me Florentia cogat
Mittere, turbatis surdior aequoribus.
Ante alios miser est qui multa peroptat habendus,
Dives at in toto qui cupit orbe nihil.
95Pegasidum vero qui sollicitatur amore
Hasque animo certis persequitur studiis,
Dum tellure fretum, dum stabit in aere tellus,
Aera dumque super purior ignis erit,
Dumque Lycaonium, frustra licet hauriat alto,
100Aequoreas cupiet tangere sidus aquas,
Spumosum donec repetent vaga flumina pontum,
Dum novus Eoo surget ab axe dies,
Tantum ope Musarum celeberrimus ille perenni
Nequicquam gelida morte peremptus erit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: