previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


10. preces pro Peccirocina

Phoebe, gemellipara sate diva patre Tonante,
Huc ades intonsis, inclyte Phoebe, comis,
Huc ades et medicis, Iove nate, potentibus herbis
Huc celer assueta qua potes arte veni.
5Cynthie, tam graves morbos expelle iacentis,
Subdita quam gelide febris adusta terit.
Obrupta sub terras semel est Latonia Phoebe,
Huius ubi exagitat languida membra calor.
Efficito ut solitae redeant in corpore vires
10Et redeat placido qui prius ore color.
Si iustis flecti precibus dignabere, venti
Nostra nec Aeolii per freta vota ferent,
Serta tuis templis suspendam, at tura cremabo
Mascula, mox calidis rite litabo focis,
15Maximus ante aras fulva tibi fronte iuvencus
Et grege de toto pinguior agna cadet.
Phoebe, canam Daphnes primos ego gratus amores,
Cum cithara pharetram, laurigerasque comas,
Clamantem et totiens Amphiona - pone sagittas,
20Parce his, et . . . . cuspide fige precor,
Delphos ut et Tenedos Patareaque regia soli
Serviat atque adytis terra superba Claros -
Admetique boves fetaeque Coronidis ignes,
Inque arcus odium telaque prompta nimis,
25Teque Iovis meritas modulatum pectine laudes,
E regnis pulso iam patre caelitibus.
Traiectum innumeris referam Pythona sagittis,
Qui tumido tantam ventre premebat humum,
Ante nisi in capreas cervosque in cornua celsos
30Et tantum in dammas qui prius usus eras;
Sacratosque canam vario certamine ludos
Et quid in his faciat pes, rota, sive manus.
Efficito ut primas capiant sua pectora vires,
Surgat et in roseo qui prius ore color.
35Haec et plura canam graviori, Phoebe, cothurno
Et pede quo claudi fortia bella solent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: