previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


5. ad Rubertum Puccium

Praetereunt anni sensim volitantque fugaces,
Nec morti pietas subtrahit ulla moram.
Nec tercentenis potis est placare iuvencis,
Compescit Stygio qui Geryona vado.
5Umbra sumus. Quid enim nobis blandimur inertes?
Erramus nosmet decipimusque palam.
Maxima velocis quid amamus tempora vitae,
Mortali quando nulla parata quies,
Sitque terenda semel gelidi via pallida leti,
10Seu rex seu praesul sive colonus eris?
Sub medioque die nusquam nusquamque sub Arcto,
Saltibus Eois occiduisque simul,
Pars pelagi nulla est, locus est neque tutus in orbe
Ullus, in exitium terra fretumque subit.
15Mitius est animo fortique aequoque ferendum,
Si quid mutari, docte Ruberte, nequit.
Abstineas frustra bellis et Marte cruento
Et ponti raucis fluctibus atque minis.
Nequicquam effugies autumni tempore ventos
20Et frustra aestivi torrida signa Canis.
Est adeunda brevi tandem Proserpina cursu
Et vigil infernas Cerberus ante fores;
Visendusque Charon, pigrae quoque flumina Lethes,
Et Danai post haec exitiale genus,
25Vultur edax Tityi, mediis quoque Tantalus undis,
Sisyphus, Ixion, perpetuusque labor.
Tum linquenda domus, seges, aera, libellus, et uxor,
Et tibi si qua magis grata fuere prius.
Fallitur haud aliter qui carpit nocte quietem,
30Dum vagus in somno debitor errat inops.
Argentum et gemmas optatumque invenit aurum,
Mox gremium et laxos aggravat ille sinus.
Sollicitusque oculos nunc huc, nunc explicat illuc,
Aureaque effossi iugera signat agri,
35Thesaurumque animo tumidus partitur avaro,
Dum putat aeternos laetus habere dies.
Creditor hanc partem capiet, qui faenerat, illam;
Hanc mea multiplici supprimet arca sera.
Ast ubi secessit vacuas sopor altus in auras,
40Irrita delusae gaudia mentis habet.
Vana soporiferi tunc cernit praemia somni,
Tunc stupet, et stupidum maximus horror agit.
Posthabitis gravibus, mortales, vivite curis;
Mors nimium rapido praevolet ecce gradu.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: