previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


6. ad Caesarem sodalem suum

Haec tua Pierriis oravit epistula verbis,
Artibus ut doceam te quibus erudias.
Flagranti studium quod mente capessere fas est,
Accipe; sic paucis consuluisse velim.
5Aevum iucundis neu vatum contere nugis,
Otia nec longis obrue in historiis.
Laude et honore carent hac tempestate, soluto
Qui pede vel versu splendida gesta ligant.
Non nunc Maecenas, non Scipio, Lentulus alter,
10Non Cotta, aut Fabius, Sullave largus adest.
Praetereo leges nodosaque iuta Quiritum;
Nam minus haec pretii plusque laboris habent.
Esurit historicus cum vatibus atque togatis,
Haec data sunt adeo tempora avaritiae.
15Neve velis medicas etiam sectarier artes,
Rara quibus dantur praemia, rarus honor.
Plura quid heu prodest novisse Coronide nato?
Caesar enim tandem re sine nullus eris.
Rerum igitur potius mens sit cibi noscere causas,
20Unde solo veniat fulgor et unde tremor;
Cur gelidas minuat, cur Thetis adaugeat undas,
Aut quare iratus Iuppiter ipse tonet;
Fontis in aestivo cur tempore frigeat unda,
Rursus brumali cur tepet illa die;
25De caelo quare labatur stella sereno,
Imbrifer aut subitas cur ferat Arctus aquas;
Cur meliora diu sectis genitalibus exstent
Bruta, sed eunuchum summa libido iuvet,
Omnibus invideat, et cunctis detrahat, idem
30Mollis in obscenis moribus usque natet;
Cur gruibus solis apibusque feracibus unus
Rex datur, et regem fida caterva colat;
Unde rapax potius volucris male concinat ore
Quam cui perpetuo nulla rapina placet.
35Cognosces illic toto cur vertimus aevo
Anteriusque manus posteriusque pedes;
Anterius vertant elephasque leoque priores,
Sic secus in reliquis, Caesar amice, feris;
Vivaces quare permutent cornua cervi,
40Et cur non cervam cornua ferre vides;
Cur liquidis aliquae volucres venentur in undis
Piscis et in solas pabula quaerat aquas;
Quoque modo fulvi si concutis ossa leonis,
Ardentes flammas haec simul apta dabunt;
45Unde avibus pillei nullis varientur ab annis,
Sitque aliter iuvenum canaque barba senum;
Albescant dentes in equis, duro longior illos
Post multas hiemes tarda senecta vehit;
Curve minus soleant volucres potare rapaces,
50In turba quaedam qua ratione volant;
Unde pedem citius dextrum praeponis eundo,
Posterior quare, si tuearis, erit;
Pectore cur servent elephasque leoque papillas,
Ventre sed in molli cetera turba gerat;
55Et simul unde canes coeuntes saepe ligentur,
Nullaque cur pictis virga sit alitibus;
Cum hominum facies vitam moresque futuros
Praeferat et laevae conscia signa manus;
Ut duo sunt nobis data lumina sorte pedesque,
60Cur duo non splenes, nec iecur est geminum;
Unde Molorchaei si fregeris ossa leonis,
Experiare precor, nulla medulla latet;
Quare oculis lepores requiescant semper apertis,
Cur coitum praegnans appetat ipsa magis.
65Denique percipies muti cur nascimur, et non
Surdi, cur sermo noster ab arte detur;
Brutaque cur prono gradiantur pectore, curque
Dumtaxat spectant astra deosque viri;
Nil stabile aut firmum, duce ni sapientia, habebis;
70Promptior illius iam monumenta lege.
Nata boni cunctis mortalibus una cupido est,
In quo meta datur sollicitudinibus.
Hinc gravibus curis solacia magna rependes
Atque animum poteris nobilitare tuum.
75Hinc tibi venturae felicia tempora vitae,
Hinc decus aeternum formaque semper erit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: