previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


7. ad Naldum poetam

Quid sit amor, docti cecinerunt plurima vates,
Vera minus quamquam consona rebus erant.
Vis tamen ingenii fuerat quibus acrior, illum
Sic tandem numeris explicuere suis.
5Est amor insidiae, pax, bella, dolorque iocique,
Spes, furor, anxietas, gaudia, cura, dolus,
Credulitas, lacrymae, fraudes, suspiria, risus,
Suspicioque gravis, deliciaeque breves,
Nuda salus, tenuisque fides, non tuta voluptas,
10Gratia, blanditiae, perpetuusque timor.
Is puer est, geminos cui candida nectit ocellos
Vitta et fluentes myrtea serta comas.
Arcum laeva tenet, succensas dextra sagittas;
Gaudet atrox pharetra circumeunte latus.
15Corpus ventosis nudatum sustinet alis,
Virgineus niveo spargitur ore rubor.
Quem memorant etiam domitis mortalibus ausum
Fortiter in superos mittere tela deos.
Credidit hoc simplex sub caeco errore vetustas,
20Et nostri credunt tempus ad usque meum.
Quam bene temporibus servati plaudite nostris,
Quaeque canam placidis auribus accipite.
Vera loquor, nec vos errare diutius aequum.
Discite, non vanis fallor imaginibus.
25Est amor effrenis coeundi et summa voluptas,
Criniti quotiens intepuere mares.
Sed furor et rabies idem vehemensque libido est,
Femineum rapido sic calet igne femur.
Sic Phoebus Daphnen, sic te, Lucretia, Sextus,
30Iuppiter Europam, Tyndaridemque Paris,
Didonem Aeneas, Veneremque et Pallada Mavors,
Teque ita bis genitus Gnosida Bacchus amat,
Hermione, Tomyris, Medea, poetica Sappho,
Sic Circe, et Phyllis Demophoonta suum.
35Est amor hic, iuvenes, amor hic, trepidaeque puellae,
Haec est propositi meta suprema sui.
Aligerum penitus si tollere quaeris amorem
Vertereque illius funditus imperium,
Subtrahe flammivomo mulieris ab inguine sulphur,
40Atque Cupidinei sint sine teste viri.
Tunc frustra hunc videas teretes iactare sagittas;
Non puer aut iuvenis, non erit ille senex.
Non gerit in manibus tensum victricibus arcum
Et decus ex humeris decidet omne suis.
45Nec sibi per totas erit ulla potentia terras,
Sed caelo et liquidis ibit inermis aquis.
Multa mihi iuvenum debetur gratia; per me
Hactenus ignotum nomen amoris habent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: