previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


8. ad Franciscum Portinareium

Felix est nimium ter io quater ille beatus,
Versat qui proprio rura paterna bove,
Contentus modico qui vivit liber ab omni
Faenore, ceu prisci consuluere senes,
5Bellica cui molles non rumpunt classica somnos
Tympana, seu rigidae voce fremente tubae,
Qui fora, causidicos alternaque iurgia lites
Horret, et externs exagitare choros,
Fulguraque impavido spectatque tonitrua vultu,
10Nec tumidum gravidis puppibus aequor arat,
Qui neque nobilium nec amici principis ambit
Limina sollicito Caesariana pede.
Ergo nova gaudet vestire propagine fagos,
Pressaque mella cavis imposuisse cadis.
15Servat et in viridi pascentes valle iuvencos,
Errantesque haedos prospicit atque greges.
Hinc multo resecat steriles moderamine ramos
Aut caesos pomo fertiliore novat.
Pellit et hirsutas in amoena salicta capellas,
20Seu pingues longo vellere nudat oves.
Cum gravis autumnus cinctum caput extulit undis,
Poma recurvatis carpit ab arboribus.
Primitiasque tibi, pater o Silvane, quotannis
Munera servatis finibus illa gerit.
25Iucunda interdum platani requiescit in umbra
Sub liquidae murmur transilientis aquae.
Si fera saevit hiems ventis nivibusque geluque,
Fulmineos sequitur per iuga montis apros.
Saepe leves cervos, capreas, leporemque fatigat,
30In sua vel pictas retia trudit aves,
Seu fallit visco nemora inter densa minantes
Garrula neglectae proelia Nyctimenes,
Strymoniasque grues laqueo, nunc gurgite pisces
Mentitis unco decipit aere cibis.
35Dic quibus haec curas penitus non demet edaces
Vita per aeternos invidiosa dies.
Turgida siccabit redeuntibus ubera capris,
Seu fetus reddet matribus ille suos.
Hornaque de quarta depromet vina lagena
40Et sibi non emptas afferat iste dapes.
Quas tunc delicias, tacitum quae gaudia pectus
Concipiat, raris cognita dona viris!
Commoda solus habet magni feliciter orbis
Ille vel invitos ad sua vota deos.
45Me sinite in collem vestrum secedere vatem,
Si bona tot possunt praemia culta dare.
Mittite me insana raptim discedere ab urbe;
Praesidium votis sit modo villa meis.
Pone magistratus censusque relinque superbos;
50Praemia rus vati candidiora dabit.
Cede opibus nimio quondam sudore parandis,
Cede supervacuis sollicitudinibus.
Pendeat hinc humeris Berecynthia tibia nostris,
Ter pede quo pubes rustica pulset humum,
55Saltantes Lyda spectem saltante papillas,
Cum fuerit subitis concita Lyda sonis,
Hinc lyra, crinitus qua me donavit Apollo
Duxque Medusei Calliopea chori.
In mea me culti comitentur rura libelli
60O Flaventisque adsit Cloelia culta comas,
Qua sine grata nihil mihi lata rosaria testi,
Quicquid et Eoo litore mittit Arabs.
Est satis haec felix, sed erat felicior aetas
Quam nostri longum posteritasque colit.
65Quam bene Saturni laudarunt saecula vates
Aurea, quo nullus tempore limes erat,
Quo caedes hominum nullae, non bella, nec hostis
Notaque simplicibus nulla rapina viris;
Frenaque non sonipes, nec cymbas senserat aequor;
70Nullus erat recto tramite sulcus agris.
Cerva nec hirsutos secreto in monte leones,
Sola nec immites horruit agna lupos.
Tunc neque livor edax, nec amor sceleratus avari,
Rixa nec insidiae, tunc sine fraude dolus.
75Sancta gravi tellus sine vomere cuncta parabat.
Glans simul et lauri mella fuere cibi.
Pocula iucundi fama referente benigna
Nectaris et nivei pocula lactis erant.
Iustitia atque fides inter mortalia passim
80Corpora perpetuas tunc habuere moras.
Cur bene non licuit nasci mihi rege sub illo
Atque ipso vita sceptra tenente frui.
Sic superis visum, tribus atque sororibus olim,
Sic erat infantis volvere fata nefas.
85Lento igitur curas hominum damnamus inanes,
Dum fugiunt magni noscere iura poli.
Absque metu penitus vel spe quodcumque futurum est
Volvitur, et quicquid debuit esse fuit.
Solliciti frustra modicae data tempora vitae
90Ducimus et rerum caeca cupido trahit.
Mortales, animo vacuas deponite curas
Atque supervacuos solvite corde metus.
Lucida perpetuo variantur sidera cursu,
Arbitrioque regunt inferiora suo.
95Maxima sed parvi faciunt discrimina motus,
Quandoquidem stellae vis sua cuique subest.
Omnibus infuso dependet finis ab ortu;
Ille facit mores amplaque regna capit.
Hinc vitia et clades et vitae commoda surgunt;
100Hinc data paupertas, hinc oriuntur opes.
Fatorum series latum dominatur in orbem
Et circumfusas temperat orbis aquas.
Percipiet nemo fasces munusque negatum,
Fortunam instantem vertere nemo potest.
105Fata nisi leges vitaeque necisque tenerent,
Totane sub cineres Troia redacta foret?
Num pius Aeneas vexisset sacra per undas,
Esset et in Latio Troia novata solo?
Nutrissetve Remum simul et lupa feta Quirinum,
110Liquerat in madida quos Tiberinus humo?
Castrane finitimi penetrasset Mucius hostis
Solveret ut cives obsidione suos,
Solus et opressam salvasset Horatius urbem
Rupissetque fidem Cloelia virgo suam?
115Hannibal ingentem iurarat perdere Romam
Et Capitolini sternere templa Iovis,
Saepe laboravit Fabium delere morantem,
Fregit apud Cannas signa Latina truces.
Quando aliter visum est fatis dominantibus, idem
120Mox dedit in turpem saucia terga fugam.
Aemula Romani tandem Carthago senatus
Dilatum accepit sustinuitque iugum.
Postea cum membris pugnavit Roma suismet,
Movit et horrendus civica bella furor.
125Sulla modo exsultat, Mario modo cedit ovanti,
Et modo Sulla iterum victor in urbe furit.
Nunc Marius consul, nunc exsul, ab exsule consul
Fortunae varium sensit utrumque gradum.
Roma nihil maius Magno tulit aurea quondam
130Saltem disiectas post Mithridatis opes.
Quin etiam caelo Caesar demissus ab alto,
Dictator postquam maximus urbis erat,
Dum regeret parta cives in pace togatos,
Auctorem dirae moverat ante necis.
135Praemonitus totiens verbis totiensque tabellis
Non potuit leti sistere fata sui.
Vulneribus late fossus pater urbis et orbis
Ante senatorum concidit ipse pedes.
Cetera quid memorem? Quae non sunt frontis apertae,
140Ecce dapes obsunt: cocta venena iuvant.
Debilibus longa est, validisque brevissima vita;
Non pudet hunc proavis degenerare suis.
Aptior hic citharae, sinuosis legibus alter;
Alter aquis, Marti deditus alter erit.
145Ille loquax, teneris furabitur alter ab annis;
Unus adulter erit, proditor alter erit.
Haec immaturos potu festinat abortus,
Privignos odit saeva noverca suos.
Pectoribus nostris unde haec discordia, et unde
150Labitur humanum crimen in omne genus?
Non nos causa prior, nec nos male lauta paramus.
Cogimur: astrorum fors violenta rapit.
Fatorum hoc opus est; fatis nam cuncta reguntur.
Sorte decet tacitum vivere quemque sua.
155Scire nefas data sit cur tanta licentia fatis,
Succumbuntque artes et ratione vacant.
Est rata cuique dies rerumque immobilis ordo.
Nil sanus quod iam plura queratur habet.
Victori prudens credit sua carbasa vento
160Nauta per Hadriacos Illiyricosque sinus.
At Saturnus adhuc Latiis latet abditus oris,
Aureaque ulterius saecula non redeunt.
Iuppiter est lati summus regnator Olympi,
Sub quo nunc aetas sanguinolenta viret.
165Aurea prima fuit, post hanc argentea, demum
Aenea successit, ferrea posterior.
Tu mihi Parnasi solitos concede liquores.
Nil mihi cum ferro, rura beata sequar.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: