previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


9. ad magnificum Laurentium Tornabonium

Improba volvuntur damnandaque saecula duro
Et chalybe et ferro perniciosa magis.
Spes hominum variae turritis urbibus errant,
Cura, laborque gravis, sollicitique metus.
5Perpetuus regum postes colit ille superbos,
Ad fragiles inhiat qualibet alter opes,
Congesto semper victurus pauper in auro,
Pinguibus et laetis inrequietus agris.
Tollitur is plausu tumidus populique favore,
10Sublevat hunc vulgi mobilis aura sui;
Vel rabiosa foro triplici sua iurgia vendens
Artifices iras doctaque verba locat.
Bella placent illis, strepitus clangorque tubarum,
Subque Iove in gelida sternere corpus humo.
15Non timet aequoreas alius dare vela per undas,
Trux nimium atque audax indomitumque genus.
Maius opus superest, sumptis secat aera pennis;
Mentiri Icariae non patiuntur aquae.
Vix sua iam superis caelestia sidera restant;
20Sunt quoque vix summo sceptra relicta Iovi.
Difficile insanis nihil est mortalibus usquam,
Gens humana levis rumpit in omne nefas.
O scelus indignum! Contra sua quisque resurgit
Commoda; victuros deperiisse iuvat.
25Nec videt occasum, primos nec respicit ortus,
Cum premat obtusum saeva Megaera caput.
Iucundam video raros novisse quietem,
Quos bene felices Iuppiter aequus amat.
Labentis memores alis pernicibus aevi
30Tempora mente deum non reditura tenent.
Vera nimis sunt haec; patulas quid clauditis aures?
Vivite securi, dum pia fata sinunt.
Immanes peragunt subito data pensa sorores
Et coeptum nulli Parca revolvit opus.
35Festinat cursu rapidissima vita citato,
Nescia momento frena tenere brevi.
Obvia sed rapidis mortales pectora fatis
Sponte ferunt, dirum nec Phlegethonta timent.
Marmorei supra nemo sua culmina tecti
40Suspicit, aut quibus est vita tuenda modis.
Efferat hunc terras victoria laeta per omnes,
Illum astris reddat garrula fama parem.
Caesareaque alius resupinus in urbe vehatur
Conterat et validis fortia colla Syris.
45Fortunatus erit paucis tamen inde diebus,
Fiet adhuc turbae fabula longa suae.
Pinus enim Zephyris agitatur saepius ingens;
Fulgoribus montes et iuga summa micant.
Impulsu celsae turres graviore recumbunt,
50Quassantur nullis arbuta tuta N otis.
Me mea secreto tellus lare conterat imo,
Naturae modicis sit satis et minimis.
Frigora ne timeam, pluvias, ventosque nivesque,
Ut solem et fures submoveamque lupos.
55Tunc mihi paupertas requiem sine labe perennem
Praebeat et somnos det sine lite graves.
Vertite propositum, rapidae ne occurrite morti;
Maxima prae oculis mortis imago sedet.
Novi ego qui verbis mea dicta probavit apertis,
60Navigat Hadriacas dum semivivus aquas,
Cumque procellosis luctantes fluctibus Euros
Sensit et in caeco turbine vela daret.
Utile consilium est coeptum revocare tenorem,
Aurea si vobis grata futura quies.
65Nemo diu tute potuit se offerre periclis;
Haec qui saepe fugit, repperit illa semel.
Non tamen edico fore nocte dieque timendum,
Verum quod medium est inter utrumque velim.
Iuppiter omnipotens ex alto ridet Olympo,
70Si plus quam satis est quem trepidare videt.
Dum fas est, longum praestet modo vivere; magnum est
Vita decus, summum vivere posse bonum.
Fingite vos caeli terras de parte serena
Cernere suppositas, flumina, prata, lacus,
75Europamque simul Libyamque Asiamque potentem,
Et circumfusum qualibet Oceanum:
Protinus esse nihil referetis clamque palamque.
Cur ergo in praeceps tenditis exitium?
Tollite nunc mentem; furor est sperare caducis
80Floribus hoc ipsum . . . . . . . .
Vivendum recte solo virtutis amore
Turpibus eiectis corde cupidinibus.
Haec immortales, nos haec facit una beatos,
Aeternis eadem persimilesque deis.
85Pallida mors aequo passim pede regia pulsat
Atria, plebeias ruricolasque domos.
Socraticis debent ornari pectora curis
Et sana vitam ducere lege decet.
Ad Styga vel tenebras numquam ruit inclyta virtus
90Alta petens, humili nescia stare loco.
Magnanimi, revocate animos et vivite fortes,
Sic vos Lethaeas effugietis aquas,
Et cum fatalis fulgebit Lucifer horae,
Pervigil ad superos gloria pandet iter.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: