24. eucharisticon ad diuum Fridericum Caesarem | Imperatorem Romanum
Victor ad Eleos quondam sibi debita camposPost uarios cursus praemia tollit equus,
Ductor agit laetos superato ex hoste triumphos,
Agricola emeritos fronde coronat agros;
5Et nautae saluis imponunt serta carinis,
Rusticus et fesso soluit aratra iugo:
Sic et Phoebeas, studiorum praemia, lauros
Accipit et titulos miles, Apollo, tuus,
Sic Caesar quondam lustris non quinque peractis
10Imposuit capiti laurea serta meo.
Ecce iterum serpunt circum mea tempora lauri
Post totidem annorum lustra peracta mihi.
Ergo bis laurum quondam meruisse uidebor,
Caesaris hoc donum est, haec mea nobilitas,
15Hae mihi diuitiae, sunt haec mea regna, per aeuum
Aeternum uiuam: nil mihi maius erat.
Quare uiue, precor, longissima saecula, Caesar,
Atque tuos uincat nulla Sibylla dies.
Et quia non possum meritas tibi reddere grates,
20Olim digna ferent praemia Castalides.
Nam quom Pierius furor incidet, omnia texens
Caesaris in laudem nobile fabor opus,
Nomen ubi aeternos uiuet mihi Caesaris annos
Auferet et laudes nulla futura dies.
25Addere Musa potest spatiis fatalibus aeuum
Et uitae in longos prodere fila dies.
Dilige Castalias, Caesar, si diligis annos
Et cupis a tota posteritate legi.
