previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Nox erat, et summo radiabant sidera coelo,
Divorumque hominumque genus sopor altus habebat;
Cum pater ipse deum per noctem plurima volvens
Iupiter arcano versabat pectore curas,
5Qua pereant Danai et magnum venerentur Achillem.
Optima cui tandem sedit sententia cordi,
Magnanimum ad regem fallacem mittere Somnum,
Quem sic alloquitur paucis ac talia mandat:
Vade, age, rumpe moras, divum placidissime somne,
10Argivumque ducem, quem nunc fulgentia signis
Castra tenent molli resolutum membra sopore,
Alloquere, et celeres defer mea dicta per auras:
Aeratas armari acies castrisque moveri
Laetus in arma paret, bellumque in Pergama vertat;
15Nunc etenim excindet neptunia moenia victor.
Sic placitum superis. Et iam tumor omnis et irae
Concessere deum, cunctos saturnia Iuno
Iam flexit; Teucris incumbunt tristia fata.
Dixerat. Ille patris magni parere parabat
20Imperio; et nullos strepitus facientibus alis
Per tenebras, intraque morae breve tempus, ad ipsum
Tantalidae accessit thalamum, pennasque resolvit,
Induiturque senis pylii faciemque coloremque
Et verba et cultum, talique est voce locutus:
25Atride, inachiae gentis rex inclyte, dormis?
Turpe duci totam somno consumere noctem,
Cui sceptra in reges tribuit Saturnius, et qui
Tot regna et tantas populorum tractat habenas.
Ipse deum tibi me claro demittit olympo
30Regnator, qui te caelo miseratur ab alto;
Ipse haec ferre iubet celeres mandata per auras:
Aeratas armari acies castrisque moveri
Laetus in arma para, bellumque in Pergama verte;
Nunc etenim excindes neptunia moenia victor.
35Sic placitum superis. Et iam tumor omnis et irae
Concessere deum, cunctos saturnia Iuno
Iam flexit; Teucris molitur tristia fata
Iupiter. Ergo imo sub pectore nostra reconde
Iussa memor; nec longa tuos oblivia sensus
40Corripiant, dulcis fugiet quam pectore somnus.
Sic fatus, paribus liquidum petit aethera pennis.
Ille autem curas animo versabat inanes;
Iamque urbem Priami bello superare cruento
Fidebat, primaque illam prosternere luce:
45Nec norat quae sit sumni sententia patris
Demens, et quantos dura inter bella dolores
Argivum populi excipient ac dardana pubes.
Ut somno excitus, facies per somina visa
Funditur ante oculos. Is strato corpora tollens
50Protinus assurgit, tunicaque incingitur artus
Interiore suos, tum magno involvit amictu.
Inde pedum nitidis circumdat vincula plantis,
Et lateri atque humeris rutilum mox subligat ensem.
Passibus hinc rapidis, sceptro venerandus avito.
55Ad Danaum classem contendit maximus heros.
Aurora interea magnum conscendit olympum.
Caelicolum generi surgentis nuntia lucis.
Attonitus visis, iubet a praecone vocari
Magnanimos Danaum proceres populumque potentem;
60Longaevique senes pylii ad tentoria regis
Conveniunt primum, quos sic affatur Atrides:
O socii comitesque, meae pars maxima curae,
Per noctem obscuram Somnus Iove missus ab ipso,
Nestoream indutus faciem vocemque coloremque
65Et verba et cultum, celeres mandata per auras
Detulit, haec ad me placido sermone locutus:
Atride, inachiae gentis rex inclyte, dormis?
Turpi duci totam somno consumere noctem,
Cui sceptra in reges tribuit Saturnius, et qui
70Tot regna et tantas populorum tractat habenas.
Ipse deum tibi me claro demittit olympo
Regnator, qui te caelo miseratur ab alto.
Ipse haec ferre iubet celeres mandata per auras:
Aeratas armari acies, portisque moveri
75Laetus in arma para, bellumque in Pergama verte;
Nunc etenim excindes neptunia moenia victor.
Sic placitum Superis. Et iam tumor omnis et irae
Concessere deum; cunctos saturnia Iuno
Iam flexit, Teneris incumbunt tristia fata.
80Dixerat; extemplo me nox sumnusque reliquit.
Nunc adeo, quae sit nostrae sententia menti,
Expediam: primum rapidas advertere puppes
In patriam, turpique fuga dare terba iubebo;
At vos in pugnam fugientes vertite Achivos,
85O socii, et dulcem Martis revocate furorem.
Sic ait. At placido Neleius excipit ore:
Hoc alius quisquam si fors vidisset Achivum,
O proceres, fictum vanum falsumque putarem.
Sed quia Tantalidae sunt a Iove somnia missa,
90Eia age, armigeram pubem educamus in arma.
Talia dicta dedit senior; primusque solutum
Concilium egreditur properans: mox fortia bello
Pectora succedunt reges. Tum cetera pubes
Irruit; et magno coeunt strepitante tumultu.
95Quales, vere novo, vacui circum ostia saxi
Cum gentes glomerantur apum, semperque recentes
Fundunt se in numerum portis, instarque racemi
Addensant per inane globos, et florea rura
Pervolitant, illa huc pennas haec dirigit illuc;
100Haud aliter puppes Danai et tentoria linquunt:
Litora complentur; stimulos coeuntibus addit
Nuntia fama Iovis, populumque hortatur ovantem.
Pulveream glomerant nubem, calcataque mugit
Terra viris; coguntque novem magnum aere canoro
105Praecones populum: vix ingens curia turbam
Explicat innumeram; tunc facta silentia castris.
Surgit ab his sceptrum gestans pelopeius heros,
Sceptrum auro clavisque nitens, quod Mulciber ipse
Struxerat atque Iovi, torquet qui sidera mundi,
110Tradidit; ille autem vigilem qui occiderat Argum
Esse dei voluit; Pelopi cyllenia proles
Mox tribuit; post quem insignis gestaverat Atreus;
Ille Thyestae, atra premitur dum morte, reliquit;
Contigit hinc magnum tractare Agamemnona regem.
115Cui tunc innixus, vocem haec in verba resolvit:
O socii, heroes danai, quis munera Martis
Corde sedent, tristi divum pater atque hominum rex
Me fato implicuit; quem nostro moenia bello
Dardanidum vertenda dare excindendaque flammis
120Pergama pollicitum, varia hinc sententia vertit:
Nam postquam argolico saturata est sanguine tellus,
Ad patrias cogor remeare inglorius urbes.
Scilicet, alme Tonans, rerum cui summa potestas,
Haec tibi sunt animo, quem propter fortia bello
125Oppida et antiquae pereunt cum moenibus urbes.
Dedecus heu longo numquam hoc abolebitur aevo,
Hunc populum frustra tantosque ad dardana bella
Convenisse duces Danaum, fractosque labore
Laomedonteae nunc linquere moenia Troiae.
130Nam si nostrorum coeant in foedera dextrae
Atque Phrygum, et numero placeat comprendere cunctos,
Assaraci populum multa vincetis Achivi
Belligerum turba. Sed enim mea coepta retardant
Auxilia externis accita e moenibus urbi.
135Iam novies Titan, obliquo limite currens
Aeternos peragensque obitus, lustravit olympum;
Et iam senta situ putridae sunt membra carinae,
Carbasaque et veteres senio cecidere rudentes.
Quin etiam sponsae et dulcissima pignora nati
140Nos mesti expectant. Sed enim conamina pugnae
Francta iacent; nostro rapidis victoria pennis
Diffugit campo, et rhoetea per agmina fertur.
Quare agite, o socii, curvo de litore celsas
Ducamus naves, graiaeque ad litora terrae
145Vertamus profugos tranquilla per aequora cursus.
Sic ait; et cunctis extemplo incussit amorem
Natalis patriae: turbam migrare videres
Innumeram, et prono deferri ad litora passu.
Qualis ubi icarios fluctus eurusque notusque
150Perturbant, imoque cient spumantia fundo
Aequora, et insanas affligunt cautibus undas;
Aut ubi frugiferae genitabilis aura favoni
Incubuit segeti gravidasque invasit aristas,
Declives nutant concusso vertice culmi;
155Talis erat populi raptim fugientis imago.
Dat tellus gemitum, et nigra caligine coelum
Volvitur, insurgit glomerato pulvere nubes.
Pro se quisque ruunt, exhortanturque vicissim
Tardantes; classemque manu contingere gaudent,
160Certatim annixi tranquillum pellere in aequor
Limite purgato: ferit aurea sidera clamor.
Et certe hac patrios repetissent luce penates;
Sed Iuno tali compellans voce Minervam,
Effundensque imo tristes e pectore voces:
165Ergo sic fugient, inquit, tritonia Pallas,
Argivi, turpi relegentes coerula cursu?
Tyndaris heu Priamo atque invisis gloria Teucris
Linquetur, misero quam propter funere turba
Maxima Graiorum vitam exhalavit in armis?
170Verum age, nunc propere ad populum te confer Achivum,
Et compesce fugam, verbisque averte furentes,
Neve sinas celeres descendere in aequora pinus.
Haec ubi dicta dedit, graviter commota supremi
Nata Iovis, summo virides e vertice olympi
175Desilit in terras, tenditque ad dorica castra.
Mox Ithacum saevo turbatum pectora motu
Conspicit; haud illi cura est contingere classem;
Quem placidis subito invadit Tritonia dictis:
Dux laertiade, solerti pectore Ulysses,
180Sic ergo in patriam fugitis charosque penates,
Horrida converso relegentes coerula cursu?
Tyndaris heu Priamo atque invisis gloria Teucris
Linquetur, misero quam propter funere turba
Maxima Graiorum vitam exhalavit in armis?
185Verum age, nunc propere ad populum te confer Achivium,
Et compesce fugam, verbisque averte furentes,
Neve sinas celeres descendere in aequora pinus.
Sic ait. Extemplo sacrae praecepta Minervae
Exsequitur iuvenis, solvensque a pectore laenam
190Deturbat terrae; ast ithacae telluris alumnus
Extulit Eurybates tubicen. Volat acer Ulysses
Admisso per plana gradu, atque Agamemnone coram
Assistit; sceptrumque olim quod gesserat Atreus
Continuo excipiens, Danaum ad navalia fertur.
195Tum siquem bello egregium regemve ducemve
Offendit, tali cohibet sermone ruentem:
Turpe est degeneri sic te pallere timore;
Siste fugam, siste, et populi compesce furores.
Magnanimi Atridae quae sit sententia, nescis:
200Tentantur, mox errantes plectentur Achivi.
Non cuncti arcano fuerit quae verba locutus
Concilio scimus: metuo ne concitus ira
Supplicio affligat Danaos; nam vivida regis
Est animo virtus, amat et Saturnius illum.
205Sin autem patulo clamantem offendat hiatu
Obscura de plebe virum, tum verbere duri
Illidens sceptri et verbis compescit inertem:
Siste fugam, miser; haud aliis parere recusa
Qui virtute micant;nullo tu robore praestat,
210Consiliumque tuum non pugna aut curia poscit.
Non hic Argolici certe regnabimus omnes:
Non plures domini expediunt; rex omnibus unus,
Et princeps unus, tribuit cui iura supremus
Iupiter et sceptrum ut populi moderetur habenas.
215Ordine sic certo populum cohibebat Ulysses.
Illi iterum nigram classem et tentoria linquunt,
Atque in concilium coeunt; it calmor ad auras:
Qualis ubi aequorei franguntur litore fluctus,
Fit sonus, et duris luctantur cautibus undae.
220Consedere alii subito, sedesque replerunt.
Verum Thersites clamans ingentia coepta
Turbabat solus, fuerant cui turpia semper
Verba animo, atque ausus reges incessere dictis
Saepe fuit multis; tollebant undique risum
225Argolici, quando in medium consulta ferebat.
Non illo ad Troiam venit deformior alter.
Claudus erat, transversa tuens, ad pectora curvos
Compressosque humeros, rara lanugine acutum
Aspersus caput: ante alios, invisus Achilli
230Atque Ithaco; nam saepe illos sermone protervo
Carpserat insanus: tunc et convicia voce
Diffundens gracili, insignem vexabat Atriden.
Verum animo ardentes indignabantur Achivi.
Is vocem extollens ventoso haec protulit ore:
235Quidnam iterum quereris, magnorum ductor Achivum?
Quid poscis? Multo radiant tua tecta metallo,
Innumeraeque adsunt forma praestante puellae.
Quas tibi nos dedimus cum magnas vertimus urbes.
Nunc etiamne aurum expectas quod perferet hostis
240Iliacus, captiva sibi cum vincla resolvet,
Cuius ego aut alii impedient mox colla catenis?
An famulam vultu insignem, mollissima tecum
Gaudia quae iungat? Turpe est suprema tenentem
Sceptra manu, populum exemplo corrumpere tali.
245O molles Graiae, vero nec nomine Grai,
Tendamus vela in patriam; solusque relictus
Hic Troiam obsideat, magnoque fruatur honore:
Ut si quem bello praestamus noverit usum,
Qui nunc se longe meliorem affecit Achillem
250Dedecore, et praemium pugnae mox abstulit illi.
Sed nimium tardam Aeacides quia surgit in iram,
Non meritas tanto exegit pro crimine poenas.
Sic ait, in magnum fundens convicia regem,
Thersites. Bonus extemplo consurgit Ulysses,
255Atque illum torvo defigens lumine fatur:
Thersita, absistas reges incessere dictis,
Dulcisonas licet effundas e pectore voces.
Nan te non alius ventosa per aequora Troiam
Deterior petiit geminos comitatus Atridas.
260Non igitur reges petulanti scindere lingua
Te decet, et populo turpes suadere recursus.
Qualis erit nobis reditus mox litora terrae
Ad patriae, cuncti nempe ignoramus Achivi,
Obiicis argolico pro quo nunc crimina regi,
265Et morsu laceras quem Graecia cuncta veretur.
Sed mea nunc imo sub pectore dicta reconde:
Si te bacchantem atque iterum vesana furentem
Ut nuper cernam, caput hoc cervice cruenta
Ex humeris cedat nostris, nec deinde vocetur
270Telemachi genitor fato iam functus Ulysses;
Ni te comprendens, charas e corpore vestes
Et laenam et tunicam eripiam et quae turpia celant
Membra tibi, et flentem Danaum ad tentoria pellam,
Verberaque incutiam lacerum scindentia corpus.
275Sic fatus, sceptro assurgens percussit eburno
Qua collum attingunt humeri: tunc ille reflexus
Ingemit, et largis humectat fletibus ora,
Exoriturque humeris nigranti sanguine livor
Perfusus. Sed enim ingenti maerore resedit
280Thersites, manibus lacrimantia lumina siccans.
Tum quamquam Argivos iam maeror ceperat omnes,
Ingentem effusi tollebant undique risum,
Atque aliquis tali invasit sermone propinquum:
Proh quantum Argivis Ithacus iam praestit usum!
285Consulit Danais, pugnaeque incussit amorem.
Verum hoc in primis gessit, nam fraena procaci
Iniecit linguae, et mordacia verba repressit
Thersitae; neque enim posthac fera crimina magnis
Regibus obiiciet, conviciaque improba fundet.
290Dixerat haec. Sed enim Troiae expugnator Ulysses
Surgit sceptra tenens. Aderat tritonia Pallas
Praeconis faciem induta, et silentia iussit,
Ut cuncti exciperent Ithaci consulta superbi.
Tunc ille incipiens facundo haec protulit ore:
295Aspicis, Atrida, quae sit sententia Graium?
Mortales inter cunctos te reddere certant
Infamem; neque enim dissolvere pacta verentur
Nec peragunt promissa tibi, ne litora terrae
Invisant patriae, ruerint nisi moenia Troiae.
300Utque solent pueri infantes viduaeque puellae,
Inter se repetunt questus, graiosque penates
Exposcunt. Certe durum tolerare laborem
Difficile est; multi thalamo discedere amatae
Coniugis haud possunt, unoque relinquere mense:
305Nos procul a patria iam nonum exegimus annum.
Nec mirum longi taedet si forte laboris;
Sed mansisse diu turpe est, vacuumque redire.
Ferte, viri, et duros animo tolerate labores,
Auguris ut nostri Calchantis fata, queamus
310Scire, ratos ne habeant an vanos pectoris orsus:
Namque tenent omnes portentum mente repostum,
Qui non funestis liquerunt lumina fatis.
Argolicis primum ut vestita est classibus Aulis
Quae Priamo cladem et Troiae pestemque ferebant,
315Nos circum latices gelidos, fumantibus aris,
Aurigeris divum placantes numina tauris,
Sub platano umbrifera, fons lucidus unde fluebat,
Vidimus immanem tergoque rubente draconem
Terribili Iovis ut lapsu penetrarat ab ara.
320Quin platani in ramo foliorum tegmine septos
Corripuit pullos: quos cum consumeret octo,
Nona super rabido genitrix serpente volabat,
Cui ferus immani laniavit viscera morsu.
Hunc, ubi tam teneros volucres matremque peremit.
325Qui luci ediderat, genitor Saturnius, idem
Abdidit et duro formavit tegmine saxi.
Nos autem timidi stantes mirabile monstrum
Vidimus in mediis divum versarier aris.
Tum Calchas haec est fidenti voce locutus:
330Quid nam torpentes subito obstupuistis, Achivi?
Haec nobis portenta deum dedit ipse creator
Tarda et sera, ait, sed fama ac laude perenni.
Nam quot aves tetro mactatas dente videtis,
Tot nos ad Troiam belli exanclabimus annos;
335Quae decimo cadet, et poena satiabit Achivos.
Edidit haec Calchas; quae iam matura videtis.
Quare agite, o Danai, sacrae prope moenia Troiae
Sistamus, dum fatalem expugnabimus urbem.
Dixerat haec. Magno Danai clamore fremebant,
340Tollentes Ithaci sermonem ad sidera magni;
Inque cavis ratibus vocis resonabat imago.
Protinus haec Nestor sapienti est voce locutus:
Proh di! Quam similes pueris e pectore voces
Fudistis, quibus haud curae sunt munera Martis!
345Quem finem pacta accipient, iurataque vobis
Numina? Num flammis recident consulta virorum,
Libatumque merum, commissaque dextera dextrae
Omnibus? Heu vanis contendimus undique verbis.
Et quamquam multos bellando exegimus annos,
350Nescimus tanto finem invenisse labori.
Atrida, semper tibi sit suprema potestas
In Danaum populos, dum fortia proelia miscent.
Hos sine dispereant paucos, qui vana seorsum
Consilia invadunt (neque enim timidissima vota
355Explebunt), donec patrias tendemus ad urbes,
Atque exacta Iovis fuerint promissa supremi.
Nam quando explicitis sulcabant aequora velis
Argivi, et Priamo cladem Troiaeque ferebant,
Lucenti medium disrupit fulgure caelum
360Iupiter, et dextro concussit pectora signo.
Nemo igitur patriae dulcissima litora terrae
Flagitet, iliacis Veneris dum gaudia iungat
Coniugibus, pulchramque Paris rapuisse lacaenam
Iam doleat, fumentque argivis Pergama flammis.
365Quod si quis, reditum cupiens, attingere classem
Audeat et rapidis committere lintea ventis,
Argivum ante oculos vitam exhalabit in auras.
Tu vero, argolicae rector fidissime gentis,
Consule nunc populo, atque aliorum dicta facesse;
370Nec spernenda quidem fuerint quae pectore promam:
In variasque tribus varias et cernere gentes
Argolicos propera, queat ut sibi quaeque favere.
Namque hoc si facies, dabitur tibi visere tandem
Frigidus astiterit cui circum pectora pallor,
375Et qui dardanio perfundet sanguine campos.
Cognosces si fata deum tua coepta retardant,
Argolicaeve manus bellique ignara iuventus.
Dixerat. Haec contra placido rex edidit ore:
Certe omnes superas facundo pectore, Nestor.
380Alme Tonans, utinam, Pallas atque augur Apollo,
Nunc mihi contingat bis quinque assistere tanta
Praestantes virtute viros! Iam moenia Phoebi
Diruta, iam Priami sublimia regna iacerent.
Sed mea terribili perfudit corda dolore
385Iupiter, impellens rapidis incessere dictis
Aeaciden caramque illi extorquere puellam;
Nam si cunctorum vires in bella coirent.
Iamdudum inachiae popularent Pergama flammae.
Sed nunc ite, viri, dapibusque accumbite laetis;
390Promite mox clypeos, et cote incendite ferrum,
Cornipedesque epulis largis satiate fugaces,
Fortia tum celeres aptate in proelia currus.
Nam dum se occiduo perfuderit aequore Titan,
Dum tenebrae insurgent, nos tristia bella geremus;
395Manabit cunctis ardenti pectore sudor,
Omnibus hasta dabit magnum concussa laborem,
In media lassi fundabunt caede iugales.
Quod si aliquem aspiciam crudeli absistere pugna
Sponte sua ad naves residentem, non satis illi
400Mox erit effugisse canes avidasque volucres.
Talibus Atrides. Cuncti simul ore fremebant
Argolici assensu magno; velut aequoris undas
Turbine quum rauco incumbens diverberat auster,
Et scopulo infligit qui ventos usque sonantes
405Qui pelagi fluctus et nigros excipit imbres.
Dispersi ad naves tendunt: iam castra sereno
Igne micant; epulis accumbit graia iuventus.
Et varios orat divos, ut vulnera belli
Effugere et mortem liceat vitare cruentam.
410Ipse Iovi taurum mactat pelopeius heros,
Qui nullum eximius lustro coniunxerat annum.
Magnanimos vocat inde senes, et splendida Graium
Corpora: iam Nestor primus, iam proximus illi
Idomeneus adest, Aiax succedit uterque,
415Tydidesque ferox armis, et divus Ulisses;
Tum minor extemplo bello subit acer Atrides,
Vidit ut ingentes fratrem versare labores.
Continuoque molam tollunt, stant sacraque cirucum,
Effuditque preces imo de pectore Atrides:
420Iupiter omnipotens, magnum qui volvis olympum,
Non prius hesperium declinet Phoebus in aequor,
Quam manibus Danaum Priami fulgentia tecta
Procumbant, nostraeque exurant ostia flammae.
Et meus hectoreo iam sanguine ferveat ensis,
425Quem circum pereat sociorum maxima turba
Et terram praeceps moribundo vertice pulset.
Talibus oranti surdas obstruxerat aures
Iupiter, et Danais tristissima fata parabat.
At postquam sparsere molam superosque rogarunt,
430Conversum iugulant taurum: mox viscera nudant,
Crura in frusta secant laeto nidore tegentes,
Tergaque cruda super ponunt atque ignibus urunt:
Exta alii retinent, veribusque trementia figunt;
Crura vorant flammae, Danai lustralibus extis
435Vescuntur, reliquum caedunt et cuspide figunt:
Subiiciunt alii prunas, dehinc tosta reducunt:
Et tandem accumbunt epulis mensaque fruuntur.
Postquam exempta fames et amor compressus edendi,
Talia dicta dedit sapienti pectore Nestor:
440Rex hominum Atrida, iam finem imponere verbis
Tempus adest; rumpenda mora, invadendaque pugna.
Ergo age, continuo populum ad tentoria cogant
Praecones, celeri cursu nos castra petamus,
Aeratasque acies Graium educamus in arma.
445Dixerat. Extemplo surgens parebat Atrides.
Tum iussi incipiunt sonitu succendere dulci
Praecones populum, Danaosque in proelia cogunt.
Magnanimum Atriden cingebant undique reges,
Argivasque acies in fortia bella parabant.
450At vero in mediis quassabat glauca Minerva
Terrificam expertem leti immunemque senectae
Aegida, quam circum fulvo spectabilis auro
Tortilibus spiris pendebat fimbria centum,
Quaeque boves pretio referebat singula centum:
455Hac illa irradians acies lustrabat Achivum,
Omnibus incutiens duri Mavortis amorem.
Inde animum fessis validasque in proelia vires
Subiicit, et subito pugnas miscere cruentas
Dulce putant, avido stat cunctis pectore bellum.
460Utque olim aerei sublimi in vertice montis
Cum virides ardent silvae, procul inde micantes
Apparent flammae radiosque ad sidera tollunt;
Sic Danai splendent armis coelumque serenant.
Utque gruum gentes celerum, seu plurimus anser.
465Carmine seu placido qui mulcent flumina cycni,
Asia cum laeti pennis circum arva volantes
Dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri,
Nunc huc nunc illuc placido clamore feruntur;
Sic horum innumerum vulgus tentoria linquens
470Castra petit, phrygii complentur prata Scamandri.
Extemplo resonat pedibus conterrita tellus
Cornipedum; steterant campis iamque agmina Graium
Millia, quot foliis quot floribus incipit annus.
Ac veluti innumerae pleno cum lactis ovili
475Muscarum gentes incumbunt vere sereno,
Et volitant mulctras ingenti murmure circum;
Tot Danaum stabant acies campumque tenebant,
Ardentes animis pugnas miscere cruentas.
Utque solent capras facili secernere virga
480Pastores, cum se laeta inter pabula miscent,
Sic illos vario distinguunt agmine reges
Atque in bella cient; quos inter stabat Atrides
Os oculosque Iovi similis, fulgentia Marti
Arma, neque insigni Neptuno pectore dispar.
485Ceu quondam praestans armenti gloria taurus
Conspicitur, toto cui surgunt cornua gyro,
Sic illa Atridae Saturnius ipse decorem
Luce dedit, Danaos ut forma vinceret omnes.
Nunc mihi, olympiades Musae, aspirate canenti:
490Estis namque Deae, vos omnia mente tenetis;
Ad nos vix tenuis famae perlabitur aura,
Nec danaum scimus sublimia nomina regum.
Verum ego nec numero memorem nec nomine cunctos,
Non si forte decem linguae et totidem ora sonarent,
495Si vox indomita atque animos mihi ferreus esset,
Ni vos, caelicolae, proles Iovis inclyta, Musae,
Pandatis, quicumque gradus ad Pergama vertit.
Iamque duces referam et rapidis data lintea ventis.
Ibat in arma ferox boeotis primus ab oris
500Peneleus, comes acer erat tum Leitus illi,
Archesilausque et Prothoenor mox Cloniusque;
Quique Hyriem populus constratamque Aulida saxis,
Qui Schoenum et Scolon tenuit, magnamque Eteonam,
Thespiam, et Gream, Mycalessumque feracem;
505Hesium quicumque habuit, quique Harma et Erythras,
Quique Eleona almam, quique Hylen, et Peteona,
Ocaleamque, et Medeona insignem moenibus urbem,
Copas, Eutresimque, et Thisbes grata columbis
Tecta; Coronea, atque ingentia prata Haliarti,
510Quos misit; qui Glissantam, fortemque Plataeam,
Thebanaeque urbis qui moenia celsa reliquit;
Quos dedit Onchestus Neptuni splendida luco;
Vitiferam quicumque Arnem, quicumque Mideam,
Qui Nisam coluit sacram, atque Anthedona summam:
515Quinquaginta omnes solverunt litore naves,
Singula bis denos iuvenes centumque ferebat.
Inde sequebatur quos Orchomenus minyeus
Aspledonque dedit pulchro insudare labori:
Illos Ascalaphus et Ialmenus inclyta Martis
520Ducebat soboles, quos virgo in luminis oras
Edidit Astyoche egregio de sanguine nata
Actoris azidae; celsi prope culmina tecti,
Mixta Deo mulier geminam dedit aurea prolem:
Hi triginta altum sulcabant puppibus aequor.
525Phocenses duxit Schediusque et Epistropuhus ingens,
Naubolidae Iphiti magno de semine creti;
Qui Cyparissam urbem, duram quicumque colebat
Pythona, et Crissam, qui Daulida, vel Panopea,
Quique Anemoream, quicumque Hyampolin altam,
530Qui ripas Cephisse tuas, pulchramque Lilaeam:
Et bis vicenis scindebant aequora proris.
Hi prope Boeotos a laeva, pectora duro
Cingebant ferro viresque in bella parabant.
Tum Locros Aiax in martem duxit oileus,
535Non tamen assurgens quantus telamonius Aiax,
Sed minor: huic lini deductus stamine thorax
Munibat pectus, sed erat metuendus in hasta
Hellenas inter proceres atque inter Achivos:
Qui Cinon coluere, Opoentaque, Calliarumque,
540Qui Bessam et Scarphen tenuit placidasque Augeas,
Tarphenque et Thronium gelidi laticesque Boagri:
Hic bis vicenas oneravit milite pinus
Locrorum, Euboeae quos miserat obvia tellus.
Euboici magno linquebant turbine Abantes
545Chalcidaque, Eretriamque, et vitiferam Histiaeam,
Cerinthonque mari vicinam, vertice montis
Surgentem Dionque, Styramque, altamque Caryston:
In freta quos duxit bello praestans Elephenor
Chalcodontiades, magnorum ductor Abantum:
550Illum cingebant cristata casside fulcti,
Ardentesque animis duro contendere Marte,
Et cupidi armatos ferro prosternere Troas:
Hic bis vicenas implevit remige puppes.
Inde sequebatur quicumque habitabat Athenas
555Fortis Erechthei populum, quem maxima Pallas
Nutrivit quondam et vitalis terra creavit
Inque suo posuit iuvenem Tritonia templo.
Hic ubi Cecropidae divam redeuntibus annis
Agnorum caede et taurino sanguine placant:
560Filius hos Petei clara de stirpe Menestheus
Egit in arma ferox, quo non praestantior alter
Belligeros ornabat equos aciesque virorum;
Cui tamen annoso certabat pectore Nestor:
Isque rates decies quinas in bella trahebat.
565Quem prope, bis senis trabibus salaminius Aiax
Diffidens pontum tortas urtgebat in undas.
Tum quoscumque Argos dederat, Tirynthia quisque
Moenia deseruit miles; quos miserat ingens
Asine, Hermionesque sinus, praeclaraque Troezen;
570Tum quos Eione, laetusque Epidaurus Iaccho
Fundebat; quique Aeginam et Maseta reliquit;
Hos bello instuxit dextra clarus Diomedes,
Et Sthenelus bello insignis capaneia proles,
Euryalusque ferox divis caelestibus aequus
575Quem talaonides Mecisteus edidit ingens:
Verum omnes duxit Tydei pulcherrima proles,
Octoginta levi committens carbasa vento.
Quique myceneae linquebant moenia terrae.
Et quos in martem ditissima tecta Corinthi
580Misere, et cela turritae mole Cleonae;
Quisquis et Orneas Araethyreamque colebat,
Et Sicyona olim imperio quam pressit Adrastus;
Quos Hyperesce Gonoessaque miserat alta;
Pellenem quicumque viri, quique Aegion urbem,
585Aegialumque omnem, atque Helices lata arva tenebant;
Hos ratibus centum protraxit in arma Agamemnon,
Cingebatque ducem bello spectata iuventus:
Ipse autem rutilo munitos pectora ferro
Fulgebat Danaos inter fortissimus heros,
590Belligeras flammans ruitura in Pergama turmas.
Deseruit validam post haec Lacedaemona miles,
Pharimque, et Spartam, Messen gratamque columbis;
Bryseis cessit populis, laetisque Augeis;
Litoreumque Helos et duras linquebat Amyclas;
595Tum venit quoscumque Laa et quos Oetylus egit:
Hos Menelaus ovans in martem duxit atrides,
Et bis trecenis praetexit aequora proris,
Incendens validas troiana in tecta cohortes;
Dedecus ipse Helenes forti depellere dextra
600Ardebat, moestosque armis abolere dolores.
Mox ibant quoscumque Pylosque Arenaque misit;
Qui Thyron Alpheo vicinum, et montibus Aepy
Ingestum, quisquis Cyparisseenta colebat;
Quos Helos et Pteleon, quos fertilis Amphigenia
605In martem fudit, quos Dorion (hic ubi Musis
Obvius, Oechaliam atque Euryti tecta relinquens,
Threicius Thamyras spoliatus carmine cessit;
Namque Iovis prolem stulta dum voce lacessit
Demens, et cantu vocat in certamina divas,
610Arte miser dulci caruit, citharaeque sonantes
Tendere suffosso est oblitus lumine chordas):
Hos agitans populos solerti pectore Nestor
Cum ter tricenis ratibus surgebat in aequor.
Tum ruit Arcadiam et Cyllenem vomere curvo
615Qui domuit celsam, tumuli qua culmina surgunt
Aepytii ingentes bello qui nutrit alumnos;
Linquebant alii Phenon; pecorosa vacabat
Orchomenus, Rhipe, et Stratie, ventosaque Enispe;
Mantinee validos misit Tegeeque colonos;
620Multos Parrhasia et Stympheleus in arma parabant:
Hos satus Ancaeo duxit praestans Agapenor,
Et ter vicenis pulsavit coerula proris,
Arcadiaeque egit populos ad bella paratos.
His dedit Atrides puppes, ut scindere possent
625Terga maris; neque enim undarum commercia norunt.
Tum qui Buprasion quique Elidos arva tenebant,
Myrsimus et quantum Hyrmine et Alesion ingens
Oleniusque lapis spatioso limite cingit;
Quatuor hos egere duces: et quisque sonantem
630Bis quinis trabibus subigebat Nerea princeps,
Exhortans avidos casura in Pergama Epeos:
Namque hos Amphimachus Cteati fortissima proles,
Illos actoridae Euryti Thalpius ingens
Armabat soboles, amaryncidesque Diores,
635Inde Polyxinus surgebat Agasthene cretus
Qui placido Augeas sceptro regnisque premebat.
Tum qui Dulichium, et sacras habitabat Echinas,
Quae ponto elatae respondent Elidos arvis;
Hosque Meges duxit, fuerant cui proelia cordi,
640Quem genuit Phileus: is quondam, percitus ira,
Dulichium petiit, genitoris tecta relinquens:
Hic quadragenis subigebat navibus aequor.
Inde Cephallenas bonus incendebat Ulysses;
Quos Ithace misit, quos et frondosa tenebat
645Neritos; incoluit quicumque Aegilipa duram,
Quique Zacynthum altam; quos et Crocylea, Samosque,
Et quos Epirus dabat, et contraria tellus:
Hos bello adiunxit solerti pectore Ulysses,
Bis senis vacuo luctans in marmore proris.
650Aetolos dedit inde Thoas Andraemone cretus;
Qui Pleurona habuit, quique Olenon, atque Pylenen,
Chalcidaque, Anchialonque, et saxosam Calydona;
Magnanimus vita quoniam decesserat Oeneus
Cum sobole ingenti, Meleager et ipse iacebat:
655Huic igitur populus rerum concessit habenas,
Qui sexaginta complevit milite pinus.
Idomeneus acer Cretas in bella ciebat;
Quos Cnossos dedit, et Gortynae moenia celsae,
Miletos, Lictosque ingens, atque arva Lycasti;
660Qui Phaeston Rhytionque habuit; tandemque ruebat
Centena insignis Crete quos protulit urbe:
Idomeneus ovans forti metuendus in hasta,
Merionesque egit magno par robore Marti;
Atque octogenas rapuere in bella carinas.
665Tlepolemus rapidis torquebat Nerea tonsis,
Commisitque novem Rhodiorum carbasa ponto;
Exhausitque urbes quas sustinet insula ternas,
Lindon Ielisonque argillosamque Camirum;
Sed rutila ante alios rex ipse micabat in hasta,
670Quem forti Alcidae pulchra edidit Astyochea.
Illam Ephyrae quondam placidis extorsit ab oris
Postquam expugnavit validas Tirynthius urbes.
Sed iam Tlepolemi surgens adoleverat aetas,
Confectum senio iuvenis cum forte Lycimnum
675Maternum prostravit avum; navesque paravit
Continuo, et populum ingentem per coerula traxit,
Namque alios timuit natos durique nepotes
Herculis: at postquam innumeros superare labores
Contigit, ad rhodiae pervenit littora terrae;
680Et subito ternas opulentis moenibus urbes.
Implerunt, coluitque pater Saturnius illos,
Ante omnes augens populos, opibusque beavit.
Nireus ex Syma dedit hinc tria carbasa ventis,
Nireus Aglaiae et Charopi pulcherrima proles,
685Nireus quo Danaos inter formosior alter
Non fuit, excepto pelidae corpore Achillis;
Sed rarum imbellis populum raptabat in arma.
Tum qui Nisyrum incoluit, Crapathumque, Thasumque,
Eurypylique urbem Choon, madidasque Calydnas,
690His animum incendit Phidippus et Antiphus acer;
Thessalus hos genuit pulchro satus Hectore ductor:
Hi triginta altum fundebant vela per aequor.
Hinc radiabat ovans, Argos quicumque pelasgum,
Quique Alon, atque Alopem, et celsam Trachina colebat,
695Quos Phthia et nitidis dedit Hellas culta puellis;
Myrmidonum Hellenumque acies et achiva iuventus
Haec erat: hic magno populus comes ibat Achilli;
Is decies quinis ratibus praetexerat undas.
Sed nunc armatas non ducit in arma cohortes
700Inclytus Aeacides; magna namque aestuat ira,
Et dolet absentis fervore Briseidos ardens:
Quam rapuit postquam Lyrnessia moenia belo
Et Thebam prostravit humi, fortemque Mycetem
Atque illi comitem transfixit Epistrophon hasta,
705Lepidae Eveni claro de sanguine natos.
Sed cito magnanimos Danaum consurget in hostes.
Tum quos armabat Phylace, quos florea misit
Pyrrhasus, atque ovium quos mater fertilis Iton,
Et qui gramineam Pteleum atque Antrona colebat,
710Bellicus hos rapuit dux Protesilaus in arma,
Vitales carpens auras; sed morte iacebat
Tum niger obscura, miseramque reliquerat altos
Uxorem questus rumpentem atque unguibus ora
Foedantem indignis, imperfectosque penates:
715Namque illum, ante omnes danaos, fortissimus Hector
Saltantem navi ferro transfixit acuto.
Non tamen hae valido carebant principe turmae.
Namque ferox illas agitabat in arma Podarces
Phylacidae Iphicli soboles clarissima bello,
720Et frater magni fuerat qui Protesilai
Surgentique aetate minor: sed fortior ingens
Protesilaus erat; tamen hoc se rege tuentur
Aemoniae turbae, nec iam ductoris egebant.
Is quadraginta diffudit vela per aequor.
725Mox aderat quicumque Pheras, Boebeida circum,
Qui Boebem, et Glaphyras, pulchramque habitabat Iolcon:
Hos undena levi committens lintea vento
Admeti Eumelus soboles in proelia traxit;
Filia quem Peliae, nitido celeberrima vultu,
730Edidit Alcestis dias in luminis oras.
Tum quos Thaumaciae, quos et Methona ciebat,
Quos Meliboea dedit, quosque aspera misit Olizon;
His doctus celeres arcu intendisse sagittas
Castra Philoctetes suasit, qui navibus undas
735Versabat septem, iuvenes at singula habebat
Quinquaginta gravi miscentes bella pharetra.
Illum autem duros tolerantem corde dolores
Nunc bona Lemnos habet: gelidi nam vulnere laesum
Serpentis iuvenem populus dimisit Achivum:
740Sed cito magnanimum revocabunt agmina regem.
Non tamen hae valido carebant principe turmae,
Namque Medon nothus insigni generatus Oileo
Aptabat Marti, peperit quem candida Rhene.
Quos dedit hinc Tricce, quosque aspera misit Ithome,
745Venit et Eurythi Oechaliam quicumque reliquit:
Hos medici armarunt Podalirius atque Machaon,
Quos genuit Phoebo nymphaque Coronide natus.
Tum subiere viri quos fons Hyperea tenebat,
Et quos Orchomenus, Titani quos culmina celsi,
750Qui rura Asterii valido suspendit aratro:
Hos bonus Eurypylus, praeclaro Evenore cretus,
Cum bis vicenis trabibus raptavit in arma.
Mox qui Gyrtonem, Argissamque, Orthemque colebat,
Quique reliquerunt Elonam et Olossona canam,
755His animum incendit bellum cupiens Polyoetes,
Pirithoi soboles quem Iupiter ipse creavit:
Verum hunc Pirithoo pulchra edidit Hppodamia,
Tempore quo rapidos devicit marte bimembres
Et penes Aethycios pyliis detrusit ab arvis.
760Illi autem socius fortis Geleonteus ibat,
Caenidae magni proles divina Coroni.
Hi quadraginta versarunt navibus undas.
Et bis undenas duxit per coerula puppes
Ex Cypho Guneus, Enienes atque Peraebos
765In martem exagitans, qui Dodonamque colebant,
Et quorum Imertus lambit titaresius arva;
Qui nitidas mittit Peneo argenteus undas
Nec se confundit fluvio, sed vertice summo
Innatat, et liquidum currens imitatur olivum;
770Nam caput a stygiae protraxit fonte paludis.
Magnetas duxit Prothous Tenthredone cretus,
Peneum quicumque bibit, qui Pelion altis
Frondibus umbrosum duro versabat aratro:
Et quadragenis sulcavit coerula proris.
775Hi Danaum reges Troiam petiere ducesque.
Sed virtute prior qui fulsit, Musa, referre
Incipe tu nobis et equos memorare fugaces.
Cornipedes inter longe venere supremae
Quas pheretiades Eumelus agebat in arma,
780Alitibus curso similes, paribusque tegentes
Ardua colla iubis aequali aetate decoras,
Et plano insignes tergo; quas flavus Apollo
Pieriis olim pastor nutrivit in arvis;
Ambas femino sexu atque in bella paratas.
785Sed Danaum longe primus telamonius Aiax
Emicuit, rapida Aeacides dum fluctuat ira.
Ille etenim cunctos valido superabat Achivos
Robore, et insignes rapiebat in arma iugales:
Sed nunc, Atridae iratus, tentoria circum
790Stat ferus. Undisono populus se litore duris
Exercet iaculis, et condit in aethera discos,
Spiculaque intorquet prope currus; inde volucres
Cornipedes loton carpunt apiumque palustre,
Et cohibent celeres tentoria magna quadrigas:
795Illi in bella ducem cupiunt, perque agmina Graium
Nunc huc nunc illuc tendunt, nec proelia miscent.
Ast alii properant, veluti si terra micanti
Igne ruat, pulsuque pedum sonat incita tellus.
Ut cum terribili ferit altus fulmine celsam
800Iupiter Inarimem, quae lecto est clara Typhoei,
Sic pedibus Danaum tellus concussa sonabat;
Et rapido campi secuerunt aequora passu.
Tum volucrem coelo misit Saturnius Irim
Iliacum ad populum, moestissima dicta ferentem.
805Illi autem cuncti Priami intra limina regis
Constiterant, atque in medium consulta ferebant.
Hic Iris placido sermonem protulit ore;
Effinxitque sonum priamei diva Politae,
Qui stabat pedibus fidens speculator in alto
810Tunc Aesyetae tumulo, dum castra reliquant
Argolici aeratasque acies in Pergama cogant.
Huius habens vocem, roseo sic ore locuta est:
Usque tibi, senior, verborum est copia menti
Ut cum pace vires; sed nunc ingentia surgunt
815Bella tibi: certe rapidi certamina Martis
Multa ego iam petii, nec tanti visere turmas
Contigerat populi; longo namque ordine campis,
Arboreas frondes numerumque imitantur arenae.
Iamque petent bello surgentia moenia Troiae.
820Tu vero ante alios, Hector, mea perfice dicta.
Adsunt auxilia excelsis in moenibus urbis
Plurima, sed cunctis diversa est lingua maniplis:
Quisque suos igitur populos convertat in arma,
Et reges aptent socias in bella cohortes.
825Dixerat. Ille deae surgens tum iussa facessit;
Concilium solvit, populumque impellit ad arma.
Panduntur portae; ruit inflammata iuventus
Effera Teucrorum, magno surgente tumultu.
Est in conspectu, qua latum maxima Troia
830Explicuit campum, celsas porrecta sub auras
Alta columna caput; Batieam nomine dicunt
Mortales, superi velocis busta Myrinae:
Hic sese auxilia et pubes troiana diremit.
Teucrorumque acies, cristata casside tectus,
835Priamides Hector duxit: radiantia cunctis
Tegmina cingebant humeros hastaeque micabant.
Verum Dardanios Anchisae maxima proles
Aeneas acuit bello, quem candida luci
Edidit alma Venus nemorosae in vallibus Idae:
840Atque aderant illi comites Antenore nati
Archilochusque Acamasque, ardentis fulmina belli.
Inde subibat ovans laetam quicumque Zeleam
Incoluit populus celsae in radicibus Idae,
Aesepique bibit latices: hos traxit in arma
845Egregia fulgens virtute, Lycaone cretus,
Pandarus; huic arcum donavit Cynthius ipse.
Quique Adresteam populumque colebat Apaesi,
Quos Pityea dedit, Tereaeque ardua celsae
Culmina, duxerunt Adrastus et Amphius illos;
850Lineus huic thorax armatum pectus obibat:
Atque utrumque Merops genuit percosius, alto
Maximus augurio, nec prolem in bella sinebat
Tendere; sed nati genitoris cedere dictis
Contempsere sui, miserandaque fata petebant.
855Tum quos Percote effudit, quos moenia Practi,
Sestos, Abydeique sinus, quos misit Arisbe;
Hos duro hyrtacides bello dedit Asius ingens,
Asius hyrtacides, cuius nutrivit Arisbe
Cornipedes validos ad flumina Selleentis.
860Egit et Hippothous fortes in bella Pelasgos,
Quos habuit Larissa ferax; hos Marte Pylaeus
Hippothousque valens in proelia dura coegit,
Teutamides claro genuit quos sanguine Lethus.
Threicios Acamas et Pirous egit in hostes,
865Quos hellespontus rapida compescuit unda.
Hinc Ciconum populos Euphemus in arma ciebat,
Quem ceades tulerat vitae Troezenus in oras.
Inde pharetratos Pyraechmes Paeonas egit,
Quos dederat nitidis amydonius Axius undis,
870Axius egregio perfundens flumine terram.
Paphlagonum ductor ruit inde Pylaemenes ingens
Ex Enetis, genus est mulis silvestribus unde;
Adiunxitque acies quas Sesamus, atque Cythorus,
Et quas Parthenius misit liquidissimus amnis,
875Quas Cromna Aegialusque habuit, celsique Erithini.
Quem prope, Alizonum populos in bella ciebant,
Ex Alybes tectis, Odiusque et Epistrophus acer,
Cuius inest foetis argenti copia terris.
Protinus inde Chromis Mysos ducebat aruspex;
880At non thessalicae medicari cuspidis ictum
Augurio valuit, namque illum stravit Achilles
Cum flavium rubro maculavit sanguine Troum.
Sed Phrygas Ascanius Phorcysque in proelia traxit,
Tunc ex Ascania cupidos incendere martem.
885Antiphus et Mesthles mox inde, Pylaemene creti,
Quos peperit Gygaea palus, praeclara movebant
Agmina Maeonios Tmoli sub culmine natos.
Tum Cares duxit validus certamine Nastes;
Qui Miletum habuit, Phthiri qui culmina celsi,
890Quos Mycalae caput et Maeandri miserat unda;
Illos Amphimachusque, Nomionis inclyta proles,
Qui fulgens auro lascivae more puellae
Castra adiit demens, neque enim propellere mortem
Aurati potuere sinus, cum magnus Achilles
895In fluvio stravit pugnantem atque abstulit aurum.
Sarpedon rapuit Lycios et Glaucus in arma,
Tum procul a Lycia et velocis gurgite Xanthi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: