Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

"Impia Tartarei residens in sede profundi
Thesiphone, sontum tristis regina sororum,
Pronuba que thalami misero cum nupta marito
Accessit matrona Pharos, variata colubris,
5Proripiens dextra pinum flagrante vapore
Portasti, Stigiumque simul fumare dedisti
Virus et anguiferum solvisti vertice crinem,
Tuque, o crudelis furvi Proserpina mundi
Exingens regina, fero sponsata tiranno;
10Flava Ceres Siculis nata conquesta sub arvis,
Cerbere liventis custos inamabilis Orci,
Nauta senex, piceo qui fers Flegetonta liburno,
Confusumque Chaos et numina operta baratri,
Suscipite hanc umbram, mando quam nuper Averno,
15Hanc umbram quam mando meam. Funesta profani
Condite supplicia; infande punite sorores,
Quando quidem mereor; sonti fera Tartara pande,
Pessime regnator; tuque, o preclara Canopis
Gentibus amissum Nilo que plangis Osirim,
20Isis et Ogigios puer acclamate per agros,
Vosque, dei Superi, Latialis cura triumphi,
Infelicem animam rerum discrimine pulsam
Rumpite iam dudum, curas removete nefastas
Et nostris ventate malis; finite supremum
25Etherea cum luce diem, damnate sub umbris
Hoc caput invisum. O vivam, quo preda Latinis
Provehar elatis gens et ludibria mundi
Rideat Hesperie Pelusia! Mortis acerbum
Horreo sic casum? Sic me mea Fata tenebunt
30Implicitam curis? Ego non cum sorte malorum
Hanc animam fundo? Quid servor pompa tropheis
Ausoniis? Latiosque colam captiva Penates?
Heu heu, quam melius letum, Fortuna, dedisses,
Tempore civili sparsus quo sanguine Cesar
35Affuit Egipto! Quantum miseranda iacerem
Letior et patrio complecterer ossa sepulcro!
Non hec cura deis, non sic fera sidera celi
Invisi tribuere michi. Quid seva superbo
Antonio mea vincla dedi? Quid leta iugali
40Astabam gavisa thoro duxique maritum
Infelix, bellum quid ego civile coegi?
Causa nefas Cleopatra fuit, que sorte triumphi
Armenii Parthique virum conduxit ovantem
In Latios sevo certamine stringere ferrum,
45Insontemque dedit vitam fedare sub armis".
Dixit et, in mentem nimio surgente dolore,
Concidit undanti lacrimis tellure profusis.
Iam Noctu veniente polo stetit immemor amens
Crinibus aspersis per candida colla, per armos.
50Tum miseranda quies, somnis succumbere cogens,
Heu, tulit horrende mortis simulacra future.
Nam tum pallenti vultu genitoris imago
Affuit illacrimans et vocibus ora resolvit:
"Nata, senis specta defuncti pectora patris.
55Ipse pater Lagus venio mandatus Averno,
Heu, venio compulsus adhuc. Quid, nata, retardas,
Cuntaris quid velle mori? Miseranda, sereni
Heu lucem dirumpe poli, dirumpe! Quid heres?
Ad me sub tenebras Herebi iam nocte venito
60Ista liventi; possessa relinque tirannis
Cesaribus male sceptra feris et regna veneno
Sparsa truci, Phariumque solum miserabile semper
Ominibus divum". Post hec, profectus in auras
Vanuit algentes. Nec talia membra tenenti
65Vesana sub nocte quidem gelidisque tenebris
Suffecere fero leti discrimine crudi
Augurio, tetris sed tum germanus ab umbris
Advenit, equorea rorans aspergine totus,
Et sic exanimem compellat voce sororem:
70"Si licet, ingentem tua per connubia laudem
Provehis et fratrem cara pietate tulisti,
Illicito mentem dum tu sommittis amori,
Crimen et Egipti regno moliris acerbum:
Hei michi quam sevo turbasti vulnere Fatum
75Flebile, cruda soror, Latio dum nupta tiranno
Inducis thalamis obscena piacula fratris!
Nunc, age, crudelis genus accipe triste future
Mortis et obscuras propera venisse cavernas
Tartarei Ditis, regnumque, miserrima, sontum
80Iam dudum tibi posce malum. Tibi rector Averni
Supplicium crudele parat; funesta subibis
Funera: iam vidi. Venias, germana, sub umbras".
Hec dedit, et, sevo quatiens moribunda flagello
Pectora, terribili fugit stridore tenebris.
85Iam luctante die pelagus fugisse profundum
Et terris duxisse iubar, stellisque fugatis,
Undique Phebea venienti lampade mundo,
Territa surrexit misero regina sopore,
Aspexitque plagas celi pallere propinquo
90Lumine. Tum quatiens roseo candore nivale
Pectus "Et, o" dixit "genitor, tua nota figuris
Ora tuli; tenuit patris me dulcis imago.
Quam sacer ille Sopor, quam gaudia grata per umbras
Sustinui miseranda michi! Tua iussa notavi;
95Prosequar imperium, veniam livente baratro
Sedibus e superis; nunquam servabor iniquis
Cesaribus vaga pompa, pater. Sed perfida fratris
Ora queror vidisse feri. Quid somnia meste
Dulcia turbavit? Cur non tractare parentem
100Alloquio permisit atrox, qui crimine mundi
Me pepulit sevi, credit dum dicta Photini,
Dum sibi consultum querit crudelis Achillam?"
Hec furiosa querens mortisque agitata furore,
Liventes accensa genas aciesque protervo
105Fulgure, clam thalamo gressum rapiebat opaco
Seque tenus Latio crudeli vulnere functo
Addidit Antonio, qui tristia languidus ora
Servabat miserandus humo capulumque tenebat
Pectore transfixo rigidum, largumque cruorem
110Spumanti vulnus leva moriente tegebat.
Hic, ubi funereum prospexit corpus amati,
Pectora ter planxit, ter candida membra sonare
Impulit, et tandem: "Me me, dulcissime coniunx,
Neu comitem spernare necis; nos una tenebit
115Hora quidem. Neu carpe viam Flegetontis iniqui,
Nec Stigios tranare lacus sine coniuge dudum.
Ibimus heu pariter, pariter superabimus amnem
Ignibus ardentem Manesque videbimus Orci".
Hec effata furens, cristato vertice binas
120Aspidas aspexit sinuantes corpore giros
Sidereos virusque truci sub fauce tumentes,
Et cava flamifera gestantes lumina fronte.
Has regina tuens oculo livente tenebra
Mortis inaudite, nudatis pectore mammis
125- femina inexpertum quid linquit adacta furore? -
Ausa manu trepidante, minus miserabile dictu
Et magis horrendum visu, prosumere nodos
Ceruleos atrum serpentum, seva virago;
Uberibus raptos niveis affigere - proh mors! -
130Sustinuit, scelerata, suis. Tum sibila sevi
Terna dedere simul linguamque tulere triformim,
Torseruntque acies et guctura plena veneno,
Indeque terribiles villosum crine profano
Erexere caput, geminas carpsere mamillas
135Infandi tristemque luem vomuere per album
Heu, pectus, roseumque parant sorbere cruorem.
Tum regina Pharos moribunda attollit in astra
Lumina stellato toto lucentia celo
Ethereasque plagas vidit, doluitque videre;
140Post quoque, purpureum spectans livere veneno
Corpus et in mortem pulcerrima membra labare:
"Heu, heu!" ter dixit, ter tum furiosa lacertos
Planxit et, ore sonans, ululabat voce luporum,
Bachatur thalamis, oculos convolvit in orbes,
145Penituit fecisse nefas frustraque movere
Luttatur pestem populantem tabe medullas.
Nam illi ceruleos nodos per colla ligarant
Et tepido virus mandarant flebile cordi.
Illicet, auricomum vellet dum rumpere crinem
150Vertice purpureo, cecidit moritura gelato
Corpore quippe tenus Latialis gente mariti
Amplexusque ferens: "Ambo moriemur amantes"
Inquit, "et una quidem nos urna tenebit Averno".
Dixit, et indignans liquit miseranda polorum
155Lumen et umbrosos eterno carcere Manes
Advolat, et Stigio se contulit amne severo.
Interea, plangore fero correpta, clientum
Turba per ingentes cursat vesana penates
Irrumpitque secreta domus, spectatque iacentem
160Reginam tellure, feras supraque cerastes
Lambentes tumido repletas gucture fauces.
Obstupuere procul visu gressumque retrorsum
Corripuere simul; sed et ille corpore recto
Erexere iubas et sibila seva dedere,
165Cum rubeis tumuere genis nigroque veneno.
Nuntius horrendi Pharios perlabitur agros
Facti multa ferens, veluti matrona Canopi
Anguibus oppeteret, veluti miseranda triumphos
Fugerit Hesperios; sortem finisse malorum
170Crudeli cum morte refert. Latialis ad aures
Protinus Augusti devenit Fama volucris,
Qui simul horrentem concepit in atra furorem
Funera regine, casum fortissimus heros
Damnavit stupuitque simul, terramque scelestam
175Ut facinus princeps iam detestatur acerbum.
Carbasa per pelagus tandem ducentibus Haustris,
Ceruleum sulcavit iter magnaque phalange
Curva ducis Macedum sumpsit navalia classe,
Irrumpitque tuos tunc, Alexandria, muros.
180Hanc pater armipotens statuit versare ruinis
Et turres equare solo, fastigia pinnis
Solvere marmoreis et magna palacia tectis.
Nanque fuit belli procursibus ausa protervis
In Latios armare viros et castra tenentem
185Insultare ducem victricia: tanta movebat
Hos rabies pugnare ferox, haurire cruorem
Hesperium, sumptis iterum concurrere telis.
Ergo ubi prelati tenuit dux menia valli
Urbis et ingentis valido certamine turmas
190Vicit, in astantes sic compellare cohortes
Incipit et predis animos inducere opimis:
"Si dedit Ausoniis tantos Fortuna triumphos
Et Latio tam leta redit, mercede, Quiritis,
Utere iam merita, capias tibi digna laboris
195Premia. Sit pretium campis fudisse cruorem
Et Rome pugnasse tue, pelagique procellas
Surgentes validis iam iam superasse carinis.
Rumpite per totam, socii, discursibus urbem,
Gentis et Eoe prelatas orbe sub omni
200Exuvias gazasque, viri, captate, superbi;
Barbareum spoliate genus largisque ruinis
Sternite iam mundum, dites haurite Penates".
Vix ea fatus erat, subito cum turbine rumpunt
In spolia Ausonii monstrataque regna rapinis
205Diripiunt, fremituque ruunt, urbemque pererrant
Attonitam passim. Proh, que munimina valli,
Que teneant castella viros, tellusque fretumque
Fluctibus exundans non in bona tanta subire!
Iam velut, absenti pecora inter multa magistro,
210Ad predas ivere lupi, stimulante profana
Natorum rabie; tunc, cunta per arva vagantes,
Infandis, heu, mite genus laniatibus urgent
Diripiuntque feri diversaque vellera morsu
Eiactant, faucesque rigant manante cruore.
215Quisnam conspicuas referat modo carmine predas
Exuviasque virum? Rapitur servata per annos
Gaza quidem multos et quam longeva vetustas
Parsit et antiqui duxerunt secula patres.
Quicquid ab extremis vexerunt partibus Indi,
220Quicquid gemmarum portarunt equore Rubro,
Quid quoque Patholus, noto quid margine Tagus
Attulit Egipto tenui sub luce nocenti
Carpitur in predam. Nec non regalia luxu
Tecta suo prisco cupidam sensere rapinam,
225Omnia Maurusi magnis penetralibus auri;
Tollitur antiqui congestis massa metallis
Cambesis validique simul sacra gaza Dioris;
Partitus Eois totoque Oriente subacto
Quidquid Alexander summus conduxit ad urbem,
230Quodve Ptholomeus clara de stirpe deorum
Possedit Phariis rapitur regionibus aurum,
Census quem quondam parsit reverentia Lagi
Maxima funereis tanto discrimine natis.
Illinc Romani paupertas nominis atra
235Prima perit spoliisque fuit ditata sub istis.
Non tantum Perses, non tantum Pirrhus in orbe
Attulit Ausonia ferro cogente metalli
Nec fera Cartago, non longo Marte Iugurta,
Non tantum Siculis Romam Siracusa triumphis
240Auxerit armipotens cruda in certamina Martis.
Interea, veniente polo iam nocte tenebris,
Inclitus Augustus sacra cum voce poetam
Tamaron alloquitur: "Dic, o doctissime vates
Et Phebo dilecte deo - si scire cupido
245Me vocat atque prope has leti considimus oras
Indorum populi - que sint ea rura quibusque
Indica marginibus tellus includitur omnis,
Et mores et sacra doce, stellasque vagantes".
Hic quoque, cui sanctus conspirat pectus Apollo:
250"Alta moves," inquit "Latii fortissime ductor,
Moribus Ausoniis nimis absona gesta requiris;
Sed quantum audivisse sinit me longa vetustas
Prosequar, et mores alioque micantia motu
Sidera describam. Tulero novitate locorum
255Multa tibi totoque canam miracula mundo.
Principio pelagus diffuso margine cingit
Indica rura, pater, Gangis qua flumen ad Hymon
Hyolidasque fluens ad concava litora Cudi
Iungitur ingentem non aspernatus Hydaspen,
260Qua duplici Thanum sibi vendicat amne marinam.
Eminet hic Taurus sublato in nubila celi
Vertice, dumosus, versus porrectus adustos
Flagrantes Libie populos Maurumque calentem.
Hanc rigat, immenso prolabens gurgite, terram
265Indus et assumpsit telluris nomen amate.
Inde, per ardentes discurrens margine saltus
Intrat in aurate spumantia litora Chyse
Argireque solum, veteres argentea quondam
Quod vada dixerunt pontum cernentia Rubrum
270Nomine quem prisco vates cecinere thalassan.
Mirifer, equoree gestans in fluctibus unde
Monstra per Oceani totum non cognita girum,
Vergit in auricomos uno cum litore Persas,
Verticis humani formas in gurgite servans.
275Hinc Arabum levus circundat et alveus oras;
Inde, per incursum varia vertigine labens,
Intrat in Egiptum testantem nomina regis,
Cassyon extremo tangat dum margine montem.
Hoc quoque Carmani tosto cum corpore naute,
280Pectore Cedrosi totoque in vertice calvi
Nave legunt pelagus. Finem conterminat oris
Hic tum Caldeis, celeri qua turbine Tigris
Vadit ad Eufratem spatioso fonte tumentem,
Qui, veniens Partha generatus origine, primum
285It pigro stagnante vado multasque paludes
Dat torpere diu magnoque sedere profundo.
Inde Capadociam generosaque rura peragrans
Nobilis Armenie, nostras penetraret ad undas,
Ni teneant Tauri convexa levata fluentem,
290Sed petit occasum calidi per pascua Mauri.
Pascua nubifere cogunt et odora Sabei
Haustrali prospecta plage, sed versus Athlanta
Stant dites Arabes ramis stillantis amomi.
Intimus ingentes conservat et angulus urbes
295Gadanan, et Charras, Araban cum +Vernice Pachim+.
Arrige, mira canam, rerum fortissime Cesar,
Et novitate situs animos mulcebo locorum.
Mandere serpentes cristataque corpora villis
Dipsidis horrende tetrumque haurire venenum
300Sensimus, et tali ieiunia solvere Pachos
Peste feros, et acerba suis inducere mensis
Talia tirsigero iam pocula sacra Lieo.
Hic lacus est ingens, mira virtute profecto,
Cuius tattus aque piceos auferre colores
305Dicitur, et mersis argentea ducere membra,
Unica grata quies tibi, formosissima Fenix.
Dextera flagranti retinent confinia Phebo
Ethiopes, ultraque ferunt habitare Pegasos
Pemonas et toto nudatos corpore tragas.
310Extitit ambiguum longinquo tempore adustum
Ultra si pelagus valeat consistere terram,
Trans Arabes Hannon donec scrutator adiret
Et pater Eudoxus, Latami cum fata tiranni
Diffugeret, nobisque loci portenta tulissent.
315Vera canit veterum certe sententia patrum,
Maxime regnator. Tellurem credimus esse
Fecundamque viris; sed quis comprendere mores
Diversos hominumque simul narrare figuras?
Hi sine voce viri vivunt, nutuque fruuntur.
320Iuxta quippe genus, dictu mirabile, Cesar,
Femineum sexu nullo tangente virili
Quod parit, et gemini retinens confinia nigri
Ethiopis, summi discurrit gramina fontis,
Unde caput retrahis dignum, si creditur esse,
325Maxime Nile, tuum; prisco sed fabula seclo
Hec fuit et dubium cuntis mortalibus extat.
Quis tibi cunta loci referat portenta calentis,
O tandem Hesperie regnator maxime gentis?"
Interea sevo Germania tota tumultu
330Rupit in Hesperios passimque tulere furores
Devicti per bella prius, mundumque rebellem
Iam Parthi movere feri bellumque profanum;
Multa dabant animos populis concurrere sevis
Et tantum conferre nefas, totumque cruentum
335In facinus revocare solum. Nam bruma rigenti
Frigore iam saltus, aditus et pervia primo
Clauserat, et gelidos artarat turbine montes,
Ripheasque nives rapidis Aquilonibus omnes
Compulerat torpere gelu et canere pruinis.
340Adde quod Illirii, Noricus cum gente Panona,
Dacus et horrendi strage Misique feroces
Coniurare simul Latios invadere ferro,
Et Pacori mortem validis ulciscier armis.
Hec ubi lata duci, Parthum consurgere mundum
345Rursus in Ausonios et bella movere nefanda,
Eligit audacem Martis per prelia Drusum
Parthorum populos subita convolvere clade
Et validis gentem turmis pacare rebellem.
Illicet armato Drusus pulcerrimus armis
350Milite stipanti Phariam dimisit arenam
Germanosque ferox festinat adire recessus,
Et se cum Dacis flagrat certare nivosis.
At non ignari iuvenis properantis in oras
Vindelici Brenuique truces, sed calle reperto,
355Undique confestim per frigida prata nivales
Collegere manus et cana cacumina montum
Ascendere feri gelidasque in vertice fauces,
Transitus unde viro prona legione patebat.
Ut Romanus iter superavit in Alpibus heros,
360Ausonia sociante manu, fera turba repente
E latebris prodivit agens per lustra tumultum
Ingentem, magnoque virum stridore cruentum
Mavortis cepere nefas et tela venenis
Illita per flantes effundere viribus auras;
365Et totos ceca convolvere strage Latinos
Luctantur, frustra. Drusus nam providus auctor
Iverat armatus super arva rigentia nimbis,
Ordine densatis in prelia cunta catervis.
Qui simul aspexit furioso Marte ruentes,
370Immanem validis direxit viribus hastam
Et: "Mecum, Latialis eques," proclamat "in hostes
Carpe viam; belloque, viri, confundite mundum,
Infandum superate genus, populumque fugacem
Vertite congressu diffusis cedibus arvo;
375Ferte neces, nullusque ruat sine sanguine fuso".
Ast manus hostilis, nondum certamine cepto,
Ut videre viros tali descendere motu,
Clangentesque tubas et cornua rauca sonare,
Non audens nudo contra concurrere ferro,
380Funestam de more fugam simulavit ab alto
Vertice convallem; sequitur Romana retrorsum
Turba per acclivos ingenti +punice+ saltus
Et pigri spineta loci dumosque nocentes.
Postquam magna vadis tranarunt stagna profundis
385Gurgitibus vastis, precelsum robore pontem
Arthoi solvere fero et vicinia montis
Corripuere truces mox ardua lustra nivalis,
Seque putant, tali fulcris munimine circum,
Hesperiam gentem posse insultare ruinis.
390Sed, simul armipotens Drusus devenit ad amnen
Undantem tumidis per pascua lata procellis,
Quamquam robustum plaga crus saucius esset,
Incipit: "Indecores, nichil hec fiducia valli
Montani prodesse potest, nil ponte dirempto
395Annocet Ausoniis; rapidi quin gurgitis undam
Transeat et viles convolvat stragibus artus
Turba potens bello nulli cessura periclo.
Edidit, et raptim tabulata ingentia ferri
Et iubet et longis trabibus conducere pontem,
400Et rudibus superesse modis, molemque per undam
Invehere astantem. Iam iam mora nulla. Profundum
Concertant transire vadum; nat miles in amne
Impiger ingenti; currunt per stagna carine
Mole nova. Latiosque ferunt, ultraque reponunt.
405Ast non degeneres potuere resistere Parthi
Cladibus alternis et tanto turbine Marti,
Sed pacem petiere duci, pacemque precantes
Audaces posuere minas rabiemque scelestam.
Tu quoque pacato duxisti castra deorum
410Numine Panoniis bello, preclare Vibine,
Flumine qui duplici totidem, qui, saltibus acti,
Vesanos animos sevas inferre ruinas
Tollebant Latio. Sed leta sorte triumphum
Advehis in patriam nomenque mereris in Urbe.
415Tu meliore patris, iuvenum pulcerrime, Crasse,
Omine congressum ducis cum gente feroci,
Postquam lata fuit vocis sententia sacre
Et cecidit fatalis equus, Manesque parentis
Sanguine pacasti largo per plana profuso.
420Cesaris imperio suscepto, milite forti
Lentulus in Dacos alio de litore sevos
Mittitur armipotens, fluvio qui rege subacto
Danubii gelido concreti frigore passim,
Dacorum populi potuit gaudere tropheis;
425Sauromathasque pari vincis certamine ductor,
Lentule, consul adhuc, Romanaque signa per Arthon
Victor agis totam, Romeque reverteris oris.
Nondum Maurusio preclarus litore Cesar
Moverat accessus, Lagi sed regna tenebat,
430Cum vaga Fama, ferens iterum Germania motu
Rura fero passim crudos revocare tumultus,
Nunciat Hesperios una cecidisse ruina
Partibus Arthois Parthamque fremescere gentem.
Rursus in audacem tanto discrimine mundum
435Ire iubet Drusum; paucis tamen ante monebat
Vocibus Augustus, Latialis gloria regni:
"Druse potens bello, clari Mavortis alumne,
Omnia si memini, quondam fortissimus heros
Trans Rhenum Cesar divino numine sevum
440Ter dedit accessus, alio ter margine flumen
Ebibit et populos omni impietate subegit.
Tu, precor, ingentes revocato in prelia vires,
Et solita feritate ruas per queque nefanda
Crimina Gradivi, nunquam tibi contrahe ferrum,
445Ni gens seva cadat convictaque regna quiescant".
Drusus, ut imperium suscepit Cesaris, ingens
In Boream promovit iter pugnamque futuram
Audaci sub mente tenet, saltusque viasque
Deserit, et tandem venit regionibus Arthos.
450Usipites, contra primi certare Quirites
Audentes, carpsere vias e monte rigenti
Et planum petiere solum, vultusque minaces
Ostentant, bellumque vocant, bellumque fremebant.
Vallis erat tenuis parva rorata palude,
455Circum silva virens frondenti vertice pinus,
Cuius in extremo prestabat margine campus
Florifer et viridi pinguebat gramine totus.
Huc simul armatis pugna venere maniplis
Miles uterque ferox, ex omni parte nefandum
460Incepere nefas et prelia cruda lacessunt.
Tres acies Drusus disponit in ordine promptas,
Tres cuneos preclarus eques stipavit ad omnem
Concursum validos et cunta pericula ferre.
Parthica Romanis concurrunt tela catervis,
465Italie gentes Germana per agmina ferro
Discurrunt stricto; resonant in iactibus arma
Et sonitus tribuere tube, murmurque severum
Tollitur in campis, et saxa cavata resultant,
Evolat hinc truncus, ferit ictibus ensis acerbis
470Hac quoque bellantes, it lancea torta per auras,
Armorum volat omne genus, mortesque nefande
Volvuntur per bella quidem casusque virorum.
Ut Romana manus, valida staurata phalange,
Sevius incaluit, campum liquere patentem
475Cedibus Arthoi, sed non sibi carpere montem
Indecores valuere viri, non invia vallis
Presidio rapuere suo. Nam providus heros
Ingentes stiparat equos nemorumque meatus
Artarat, clausitque vie cum milite fauces
480Impavido. Mediis ergo sub casibus anceps
Barbaries omnis passim truncatur et astu
Non Parthi valuere frui, nec tela venenis
Post humeros infusa malis iecere profani.
Fulgidus auratis iuvenis spectandus ab armis
485Dum per bella ruit sevo stridente tumultu,
Drusus, et hostiles convolvit Marte cohortes,
Obvius occurrit clara de stirpe Vilanus,
Qui sic continuo cepit dissolvere ab imo
Corde preces: "Latia si nos te gente profectum
490Scimus, et antiqua sis nobilitate serenus,
Si neque crudelem veluti Germania mentem
Ducis, et humanam, pectus pietate benignum,
O, victe miserere velis certamine gentis,
Et veniam stratis indulge, maxime ductor".
495Drusus, ut Hesperiis videt adventasse triumphis
Gentibus et viles animas in cede natare,
Undique congressum subito revocavit acerbum,
Frigentemque parans ultra seducere Rhenum,
Cheruscos Subeosque feros et Sincrabon una
500Strage domat, populos omni feritate superbos.
Extitit ut toto Germano victor in orbe,
Providet armatis ripas munire catervis
Undique iam Rheni, custodes litore Mose
Condere, et in Surgam castella levare nivosam
505Quinquaginta viris passim munita protervis.
Gesonan ingenti post hoc molimine pontis
Iunxit in Albonam, hircinaque pascua nunquam
Cesaris imperio subiecta reduxit in usum
Pacificum, totamque dedit sub legibus Arthon
510Inclitus Ausoniis. Germania pace quiescit
- quis siquidem credat? - Druso tum consule regnis.
Druse, decus Latii, quo te modo carmine digner?
Unde tuas merito pergam describere laudes?
Scipio tu, Decius tu sis, generose, Camillus
515Armipotensque simul Ventidius alter in Urbe;
Tu Torquatus eris, tu, nomina sacra, Metelli.
Neu te commoveat si te Capitolia cernant
Haud quondam seriem ducentem rite triumphi
Captivamque retro longe prosumere pompam;
520Quo te cunque volent tua Fata iacere sepulcro,
Contentare, precor. Venient solatia morti
Talia, Druse, tue, cum te tua Parthia victa
Orabit, ceu sacra Iovis tibi congeret aras
Fumantesque dabit consurgere thure Sabeo.
525Consulis alterius postquam vesana libido
Arsit in Armenias, flagrans temerare maritas,
Heu quam crudelis Latio sors illa potenti
Extitit et quantum patefecit clade furorem
Invisa Superis! Nam, postquam Drusus ab isto
530Ereptus medio, sumpsit moderamina Varus
Impius Armenie, crudelis causa tumultus,
Qui, sua dum Veneris compolluit ora nefande,
Excitat immites in se concurrere gentes.
Quenam seva lues? Quis te, Germania, tantum
535In Latios sevire dedit? Proh feda relatu!
Nam, simul Armenii crudum fecere tumultum,
Quod genus heu mortis non infudere Latinis!
Primitus astirpant orbes de sede cavata,
Et rigidos oculi convellunt vulnere nervos
540Labraque semiruto truncant pendentia mento,
Et miserum cesas dextras suspendere collo
Non metuere feri, crucibusque affigere raptos.
Quid quod humant vivos et marmora carmine signant
"Imperium sublime voca, Romane, Iovemque
545Hesperium quo ducat opem?" Post ossa iacentis,
Que pietas tenui dederat pausare colosso,
Effudere ducis rapidis fera pabula monstris.
Nuntius occiduo veniens mandatus Hibero,
Attulit Hispanos ceco sevire tumultu
550Et Latium excussisse iugum, gentemque Latinam
Undique funereis stravisse furoribus omnem,
Armaque terribili presumere Marte Britannos,
Montibus e summis et plana petisse ruinis.
Hac ubi concussus Fama, fortissimus heros
555Illicet ingenti bellorum turbine motus
Exarsit rabiemque tulit per pectora Martis.
Tempore sic verno serpens cervice iubata
Erexit letale caput linguamque trimembrim
Protulit in ventos et guctura turgida virus,
560Vidit ut immensum iaculantem pondere saxum
Agricolam: sevo tum sibila misit ab ore,
Stellatosque oculos et sibila tabida rexit,
Cesar ut Augustus, Fama revocatus acerba,
Canduit ex ira mundumque involvere ferro
565Hinc videt occiduum et periuram vertere gentem
Casibus alternis et barbara prata ruinis.
Mittere non libuit populos frenare superbos,
Ipse sed armato progressum milite raptum
Corripit armipotens et, Lagia regna relinquens,
570Iure sub Ausonio cursum molitur Hiberum,
Tales magnanimo dissolvens pectore voces:
"Quid tibi cum tantis, Hispania, cedibus extat?
Unde tibi Martis surgit fiducia sevi?
Ausonios turbare deos et cruda movere
575Provocat armorum scelerata exordia quisnam?
Heu furor! Ista nichil rabies infanda minatur,
Nil geris hoc motu; meritam, gens impia, penam
Persolves dominosque feres invita Latinos".
Hinc iter arripiens rapidus per castra per urbes,
580Accelerat preclarus eques tandemque propinquat
Partibus Hesperiis, subiectaque regna cadenti
Sole videt, longoque notat cum margine Hiberum
Diffluere in campis et prata rigare vicissim.
Spargitur interea subitum super opida nomen
585Cesaris ingenti penitus ventare caterva
Et velle infandis populum inversare ruinis,
Et semel astrictum nunquam dimittere ferrum.
Hos quoque sub primo venientis nomine terror
Occupat exingens, segnis formido per ora
590It stupefacta virum. Sunt qui suscepta furore
Arma prius ceco linquunt pacemque petentes
Affusi petiere ducem, scelerisque profani
Exposcunt veniam. Multi, non turbine Fame
Demersi, fossas et iam munimine vallant
595Circum castra fero, densis fastigia pinnis
Attollunt veteresque novant per menia turres
Audaces tolerare feros in prelia casus.
Vosque, Pyrhenei, non solum monte levato
Contenti vestros defendere Marte Penates,
600Ducitis armatas Hispana per arva catervas
In Latiam gentem, frustraque relinquitis altum
Quippe iugum, frustraque manus inferre paratis
Gentibus Italie. Postquam fortissimus heros
Vidit in adversum populum prodire nefandum
605Ausonios, validis sicut vallatus in armis
Astabat, Fautum sic voce tonabat ad acrem:
"Faute, per ingentes stipato milite fauces
Rumpe viam fluviumque fero discurre vadosum,
Unde manus scelerata ruit, campisque potiri
610Mitte feras acies, nec tu certare parabis,
Sed capias montana loci, celsumque cacumen
Proripe magnanimus, quando, si victa redire
Gens nequeat nostrumque ferat per pectora Martem,
Si non aerium poteris proscandere montem,
615Infanda superante manu, crudelia confer
Prelia conspicuus, veniat dum plena maniplis
Hinc acies audaxque ruat per bella iuventus".
Tum ducis imperio iuvenis mandatus in hostem
Protinus, exigue carpens confinia vallis,
620Advolat et nivibus crescentem more solutis
Trans amnem presumit iter, clivumque rigentem
Turbidus invadit montis sursumque, fatigans
Scandere, sic socios hortatur voce sequentes:
"Ardua montane superate cacumina silve,
625O proceres, mecum, mecum celerate potentes;
Nosne Pyrhenei contra gens impia fraude
Desuper audebit descendere vertice montis?"
Interea, levo festinans tramite, turma
Barbara, collectis in prelia viribus, atra
630Venerat in patulos sevo certamine campos,
Et, nemus omne sonis implens ingentibus, acre
Bellorum discrimen init Martemque cruentum
Provocat, et passim pugne primordia tentat.
Sed ferus Augustus, postquam adventare per agros
635Aspicit immites et tanta mole venire
Terribiles, Latiam iam iam fortissimus hastam
Intorquet cursumque gerens: "Infanda, Quirites,
Bella subite, viri," dixit "pronisque lacertis
Nunc revocate ferum super omnia crimina Martem".
640Inde prius contra Cesar clarissimus armis
Urget equum, sevo venientem turbine Gallum
Discutit armatum, ferro per opaca recepto
Viscera letali; totis mox viribus ensem
Arripit ardentem, ex cuius tum fulgure campis
645Occidit Antifo fluxa cum veste sacerdos.
Iam simul humano solitus pacare cruore
Archada Mercurium sub vertice Athlantis aviti,
Oppetit, albenti religatus tempora crine,
Cantara, dum bellum sacris ferale relittis,
650Heu, geris et niveum gaudens per prata iugalem
Florea constringis largasque immittis habenas.
Utraque congressum mox gens furiosa lacessit
Terribilem radiisque nitent solaribus arma
Aversis. Pariterque ruunt, pariterque recursant
655Undique bellantes et gramina trita refringunt,
Insertantque manus manibus, dant oribus ora
Obvia conspicui, volvunt per inane lacertos,
Et truncos tellure ferunt, revolantque caduntque
Brachia trunca loco, cervix abscissa pependit
660Huius anelantis, confusa per equora mortes
Innumere abscurrunt, et turbida rumpit Erinis
In medias acies et, crimina queque ministrans,
Undique compellit gavisa sonare colubros
Et Stigium spirare nefas turbante tumultu.
665Aspicit armipotens gestantem umbone rigenti
Terga boum septem Cesar tribona superbum
Volventemque viros, Romanaque signa fugantem:
"Non, tibi si centum gestares tergora tauri,
Tutus eris, vesane, quidem; moriere cruento,
670Impie, congressu". Dixit, periterque ferocem
Cornipedem stimulavit agens cum robore ferrum.
Iactus ab ingenti mandatus turbine contra,
Tegmine qua pectus valido ferale resistit,
Comprimitur, postquam qui dividit arma fragore,
675In geminas partes rupto pulmone calenti,
Ultra carpit iter liquitque in corpore mortem.
Occubuit sparsa largo tellure cruore
Infelix moribundus eques vitamque benignam
Misit, et indignans ivit lacrimabilis umbras.
680Nec minus interea Mavors sevissimus ardet
Monte sub aerio, rapida sed cede laborans
Omne nefas restaurat atrox omnemque catervam
Precipitat pugnare ferox, pectusque manusque
Amputat, et ceco discurrit lustra furore.
685Nam fera barbaries validam sub vertice turmam
Struxerat insidiis, ut si dare bella Quirites
Festinent summumque velint sibi carpere montem,
Sit manus armipotens omnem propellere Martem
Montanumque truci defendere cede recessum.
690Ausoniis tandem valido prostrata tumultu
Cessit et in silvas late fugiebat opacas,
Quam sequitur vasto retro cum turbine Fautus
Obtruncans immite genus per saxa per antrum
Omne simul; parilique fuga scelerata per agros
695Altera turba, duci cedens, diversa petebat
Equora, dum toto Latiis victoria campo
Extitit et letis favit Fortuna triumphis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: