next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. Musarum Panagyris ad Albertum Pium

Carmina delectant pueros: en carmina, princeps,
Dant ad te faciles ex Helicone deae.
Nanque tuis etiam resonat Parnasia rupes
Laudibus, et nomen fertur ad astra tuum.
5Prima arguta canit Clio, Cliusque sorores
Alternis recinunt te super ista sonis.
1 O fortunati quam maxima gloria Carpi,
Gloria per nullos emoritura dies,
Dive puer, carae spes et fidissima matris,
10Dive puer, gentis spesque decusque Piae:
Cresce, quia expectant ornent tua tempora lauri,
Quas tibi servatas utraque Pallas habet;
Cresce, tibi quoniam magni debentur honores,
Quos tibi victori parta trophea dabunt.
2 15Cresce tuis populis et carae, Alberte, parenti,
Fortuna heu! semper cui peracerba fuit,
Ex quo dilecti flevit sic fata mariti
Esse ut crudeles diceret illa deos
Crudelesque deos crudeliaque astra vocaret,
20Tam cito delicias quod rapuere suas,
Quodque suam potius voluisset fundere vitam
Cernere quam funus coniugis aegra sui.
3 Cresce: virum populis nam cum te fecerit aetas,
Tutor eris gentis praesidiumque tuae,
25Tu quoque solamen, tu spes, tu gloria solus,
Optimus et princeps. Quare age, cresce, puer,
Optimus heroum, quot sunt quotcunque fuerunt
Et quot venturos fata severa trahent.
Nam tibi recte equidem nascenti, Alberte, recordor
30Sic fore concordes tris cecinisse deas.
4 Ergo tuum nomen cum fama obscura recondet
Atque erit obscurus cum tuus altus honos
Nec tibi perpetuum laudes nec facta manebunt,
Unda dabit segetes, sydera terra feret;
35Omnia tunc retro convertent flumina cursum;
Lucis egens aer, lucis Olympus erit;
Enceladusque iterum supponet Pelion Ossae,
Sed dabitur magnos vincere posse deos.
5 Postquam te talem Parcae cecinere futurum,
40Qui te non coleret, ferreus ille foret:
Ferreus ille quidem; sed qui te odisse valeret,
Esset montanis saevior ille feris
Atque foret multo calcato immanior angue
Necnon vorticibus, dira Charybdi, tuis,
45Stymphalidasque truces et Cerberon ille trifaucem
Saevitia et Stygias vinceret ille canes.
6 Esset et ille idem dignus sine fine renatis
Visceribus Tityi quod satiaret aves,
Sorte vel illius qui se sequiturque fugitque,
50Versatur celeri dum levis orbe rotae,
Quodve, ut tu, esuriens esset tua, Tantale, poma
Atque sitiret aquas nec biberentur aquae,
Cervice aut misera ruiturum, Sisyphe, ferret
Quod petis aut urges irrequietus onus.
7 55Si mulier, miserum natorum digna cruore
Esset crudeles commaculare manus;
Sive quod infando tauri poteretur amore
Altera Minoae machina Pasiphaes.
Si puer, a caro donum exitiale parente
60Ferret, ut insanis obrueretur aquis;
Quodve foret turpis sceleratae flamma novercae,
Cui maris exitium monstra timenda darent.
8 Inclyte, seu posset, princeps, te odisse puella,
Cui staret medio pectore dura silex,
65Digna quidem fato Phryxi foret illa sororis,
Quae Hellespontiacis nomina fecit aquis;
Sive quod irati manes placaret amantis
Mactata, aut caderet quod patris illa manu;
Fataque post urnas iterumque iterumque repletas
70Ferret apud manes Tartareumque Iovem.
9 Qui te amat et qui te posthac, puer inclyte, amabit
Et sanctos mores ingeniumque tuum,
Foelix ille suos vel dextra computet annos,
Mortuus aetereas incolat ille domos.
75At tu qui flava caput accingeris oliva,
Virtute et facies qui tibi ad astra viam,
Sis foelix, volitaque hominum cum laude per hora
Vel caeleste cibus cum tibi nectar erit.

1 Clio

2 Melpomene

3 Polymnia

4 Urania

5 Euterpe

6 Terpsichore

7 Thalia

8 Erato

9 Calliope

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: