Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1.

Est soror et genetrix eadem mihi, dives egensque,
Mortua viva eadem, quin pater ille et avus,
Filius et frater sum idem, natusque neposque.
Fulmine, nec certe fulmine conficior.
5Mortuus en vivo, vita formosus utraque,
Dulcis Acidaliae cura gravisque dolor.


2. ad Cornelium Frangipanem, | dum Brixiam ire recusaret

Commoda contemnis, claros contemnis honores
Ne pereant miseri, te statuente, rei.
Macte pie hoc facto: sic te fecisse decebat
Qui solitus trepidis consuluisse reis.


3. ad Thomam Coloretanum scabie laborantem

Dum scabiem pellis, quae corpus adederat omne
Ut redeat membris iam suus ille vigor,
Aspice ne peior scabies mentem occupet, algens
Desidia, hinc animi ne cadat ille vigor.


4. de Patriarcha Aquileiensi

Pastores, clausos stabulis educite tauros,
Ducite lanigeros in sua prata greges.
Non dolus invadet saevarum aut ulla ferarum
Vis pecudes campis, laeta Aquileia, tuis.
5Barbarus hinc custos, hinc stat Grimanus, uterque
Vim pellet fortis insidiasque vigil.


5. in obitum Francisci Sauroniani: viator, custos

1 "Quae manus illa virum est quae nigris vestibus urbem
Lustrat et assiduis fletibus ora rigat?"
2 "Iulia gens haec est, patrem quae luget ademptum,
Quae patri tristes solvit et inferias."
3 5"Quisnam erat ille pater?"
4 "Franciscus."
5 "Quo genere ortus?"
6 "Sauroniano stemmate prodierat."
Haec dixisse sat est, memorabunt plurima tanti
Hic passim cuncti nam benefacta viri.


6. in eiusdem obitum

Ne mirere graves iteret quod Patria questus:
Occidit heu Patriae nam pius ille pater!


7. Leonardus Istinianus de recuperata valetudine | patris sui Laurentii ad Phoebum

Quod mihi mortifera confectum tabe parentem
Servasti, medicae Phoebe repertor opis,
Hanc tibi nunc laurum pono: hac ego tectus et arcu,
Et citharam saepe et tot tua dona canam.


8. in laudem nostri Pontis

Pontius e patrio me fonte abduxit in urbem
Iustitiam et canam duxerat ante fidem.
Qui liquidi fontis grato te proluis haustu,
"Pontia perpetuo" dic "bona lympha flue!"
5Qui bibis hos latices, Ponti bona cuncta precare:
Ille dedit medio prosiluisse foro.


9.

Hospes ades puroque sitim restingue liquore,
Aptior haec nulla est unda futura tibi.
Cum bene sedarit fessum te argenteus humor,
"Perpetuum" dices "Pontia lympha flue!"


10.

Surripuit volucri pullos immitis arator
Et subito raptos impius ille necat.
Mater agens soboli quaesita alimenta reportat
At vacuus caro pignore nidus erat.
5Ter circum volitat, ter se tenet aegra tremensque;
Hinc super exstinctos victa dolore cadit.
Quanta bonae volucri pietas! Quam saevus arator!
Ah pudet! Est homine mitius omne genus.


11. ursa praefertur Antaeae

Quanto supremus terra est sublimior orbis
Floribus et quanto sidera clara magis,
Quanto caelitibus maius placuisse beatis,
Quam paucos forma detinuisse viros,
5Antaea tanto, crede, est formosior Ursa,
Ursa polo lucens, Ursa adamata Iovi.


12. de Antaea et ursa

Turrum Antaea bibit, patrium colit Ursa Timavum,
Utraque sueta oculis urere mille procos.
Notus erat late Turrus lateque Timavus;
Sed mage nunc nympha clarus uterque sua.
5Altior at quanto pleni fluit unda Timavi,
Antaea tanto pulchrior Ursa nitet.


13.

Cur Antaea tibi diae praeponitur Ursae?
Bella quidem Antaea est, pulchrior Ursa tamen.
Si mihi non credis, credas vatique Iovique.
Haec torquet vatem torsit et ante Iovem.


14.

Ursa nitet caelo, duris Antaea rubetis.
Illa nulla dies, hanc brevis hora rapit.
Ursa capit superos, homines Antaea. Quid audes
Sideribus fluxas antetulisse rosas?


15.

Antaea lucens flosculus,
Colore ridens aureo,
Odore suavis optimo.
Est Ursa sidus candidum,
5Caelo decus quod tenebras
Suo nitore disicit.
Quae sit prior? Quae pulcrior?
Flos, stella ne omnes iudicent.


16.

Aureos mihi, candide o Ronelle,
Pergis mittere et usque me obligare
Tuis officiis. Quid ipse reddam
Tibi? Caelicolas colens rogabo,
5In dies mage ut auro et ipse abundes,
Auro nec stupeas fruare at auro
Firmo corpore, firmiore mente.


17. in obitum Perinnae Cichinae sororis, | Georgius Cichinus, epitaphium

Templum hodie Christi genetrix de more reviset
Aeque sacra nati pendula menbra cruce.
Surge, soror, tenebris animi cum nocte fugatis,
Post dominam, ad templum sedula carpe viam,
5Neu timeas inde alta poli convexa subire:
Sol tibi, divino lumine, pandet iter.


18. in eiusdem obitum, aliud epitaphium

Alma Venus lucem profert, qua maximus auctor
Christigenum nobis a Patre iussus obit.
En sacra, dilecta soror, cruce brachia pandit
Inque salutiferum te vocat ipse sinum.
5Nosce Deum subito praesenti numine plena
Cum Christo credas, dulce Perinna, mori.


19. in eiusdem obitum epitaphium, | Ioannis Baptistae Florii

Hic posita est quae fida fuit, quae casta marito
Quaeque pudicitiae nomina clara dedit.
Umbra petit Manes, mors nam indignata peremit
Hanc, quae servavit cum pietate fidem.


20.

Pastor avis fetus, mater se perdidit ipsa:
Hinc pietas, illic constitit impietas.


21.

Ut vidit volucris pullos pastore peremptos,
Ah super examines decidit exanimis!


22.

Impius exstinxit volucri sua pignora pastor,
At pia se exstinxit pignoribus genetrix.


23.

Rusticus abstraxit nido sua pignora matri
Et subito immiti perdidit illa manu.
Ecce redit volucris pullisque loquacibus escas
Ingerit, at nusquam garrula turba sonat.
5Mater agens repetit nidum, frondesque locumque
Et sobolem tristi carmine maesta vocat.
Luce bona atque alio volucris dignissima caelo,
Vive diu leto nobilitata tuo.


24.

Dum circum volitat, maerens dum singula lustrat,
Conspicit ah dura pignora rapta manu!
Tunc subito sistit tremulum stupefacta volatum
Seque super sobolem proicit ipsa suam.
5Sponte cadit mater natis frigentibus, ipsa
Sponte comes nigrum per Styga carpit iter.


25. in mortem uxoris

Quid nostri sociam lecti lugetis amici?
Illa deum vivit consociata choris.
Me me lugete exstinctum, quem deserit heu heu,
Cum tribus hic natis, cum gemitu et lacrimis.


26. ad Cornelium Frangipanem

Seu media, in salsis quae surgit fluctibus, urbe
Eloquio mulces concita corda patrum,
Sive per Alpinas rupes praeruptaque saxa
Rhetorum celerans tendis adire duces,
5Sive per apricos colles et amata vireta
Quae patrius liquidis irrigat amnis aquis,
Sive aliud peragis, properas sistisve redisve,
Te sequor, occultus sum tibi mente comes.


27. ad eundem

Hos laetos semper fecundo palmite colles,
Terrarum haec altis edita verticibus,
Has gelidas valles, haec antra virentia musco,
Has liquidas Turrus quas agit almus aquas,
5Haec bene culta arva, haec nemora, haec mollissima prata
Musa colit, dulci carmine, Musa beat.


28. ad eundem

Corneli, occideras nisi opem tibi amica tulissent
Numina, collapsi pondere pressus equi.
Di te servarunt, ne tecum haec cuncta perirent:
Suada, lepos, Charites et chorus Aonidum.


29. in obitum Petri Frangipanis

Hic situs est Petrus Frangi cognomine panis,
Nobilis et proavis, nobilis et sobole.
Quae ruerint artes hominis, qui in pectore sensus
Mille docent animi pignora clara boni.


30. in eiusdem obitum

Abstulerat carum natis mors invida patrem,
Cum soboles miserans rata parentis ait:
"Conemur facinus semper memorabile: nobis
E tenebris studium sit revocare patrem."
5Et subito ex atra Petrum Cornelius urna
Spirantem sacro carmine restituit.
Prosper idem facturus erat, sed solverat unus
Et mortem et noctem, qua tegit illa viros.
Si ferro exsangues redeant in luminis oras,
10Invicto et Fabii viveret ense pater.
Felix prole tua, prolis virtute beate
Qui moriens vivis longius et melius.


31. in eiusdem obitum

Eripuit patrem morti Cornelius ipsi,
Haec pietas nato, haec digna parente luit.


32. aliud

Exstinctus genitor nati virtute revixit;
In patrem natos sic decet esse pios.


33. in obitum Lucretiae Strassoldae

Flet mater natam, uxorem vir, pignora matrem:
Tres miserae flentur, sed tamen una cadit.
Una cadit, sed in una est mater, filia, coniux.
Hic lacrimas miscens vir, soboles, genetrix.
5Et merito miscent lacrimas vir, pignora, mater:
Optima nam coniux, filia, mater obit.


34. in eiusdem obitum

Si modo fas vitam vita pensare, redires
Strassolda interitu casta redempta tui.
Si liceat matri natam revocare sub auras,
Spirares, matris nata reducta nece.
5Sed tua par pietas in utrumque, Lucretia, vivens
Morte tua matrem, morte virum revoces.
Tanta viri et matris pietas soletur ademptam
Et matrem atque virum tam pia virgo tenet.


35. in eiusdem obitum

Dum paris heu subito raperis, Lucretia, fato!
Luce puer fruitur, luce cares, genetrix.
Deseris heu natos, heu matrem deseris aegram
Et moriens maestum deseris ipsa virum!
5"O utinam vitam vita pensare liceret!
Viva fores uxor, filia viva fores",
Sic lacrimans clamat vir, questu e pectore rupto,
Sic iterans clamat flebiliter genetrix.
Tolle graves questus, vir, mater, tolle querelas:
10Viva tibi est coniux, filia viva tibi.
Ornarat terras tot claris dotibus olim,
Caelicolum lucet nunc nova forma choris.


36. in eiusdem obitum

Mater, nata, uxor natos matremque virumque
Deserit et lucem luce carens aperit.
Mater, nata, uxor natis, genetrice viroque
Non eadem est, est eademque simul.
5Tres simul abripuit mors immatura, sed hae tres
Una est; atra tribus mors, tamen una perit.


37.

Est collis fausto Coryleti nomine dictus,
Fertilior cunctis collibus et potior,
Non quod fecunda surgant hic fronde nuceta
Aut nemus omnigenis fetibus eximium,
5Sed quod proveniat seges hic invicta virorum,
Quos iuvat et Musas et fera bella sequi.
Et quod succrescant hic formae dote puellae
Egregiae et sanctae flore pudicitiae,
Ut modo quae fulvo longe formosior auro
10Fulvia Strassoldo rite locata viro est.
Altera quae antiquo Lavinia nomine dicta
Quod mores prisci temporis haec referat.
Ede diu tales, collis dis care, puellas,
Ede diu tales, collis amate, viros.


38.

Restituit prope iam lapsas Abstemius aedes
Saxa humeris gryllus musque tulere suis.


39.

Errarunt profugae longum per devia Musae,
Barbarus ut propriis finibus expulerat,
Cum tandem enectaeque siti fractaeque labore
Incertum subito continuere gradum
5Qua vagus intonsis Turrus de montibus exit
Et properat liquido per loca plana pede,
Hic, captae facieque loci caelique nitore,
"Haec miseram" clamant "finiat hora fugam!"
Tum veteres renovant blando modulamine cantus
10Et reparant error quas lacerarat opes.
Ex illo est sacer ille nemus, sacer ille recessus,
Ex illo solito est clarior ille locus.


40. ad Venerem

Sancta Venus, precibus si quando tangeris ullis,
Accipe nunc facili, quas moveo, aure preces.
Seu mage placaris donis et honore sacelli,
En tibi iam nostra est ara dicata manu.
5Cara mihi ante alias, subito est avulsa Perilla
Atque anima est una pectore vulsa mihi.
Non possum dulci, fateor, procul esse puella
Et meliore simul parte carere mei.
Scis, dea, quam dubiis infelix iacter in undis,
10Redde mihi dominam vel mihi redde animam.


41. ad canem

Delicium dominae atque meum, formose catelle,
Fide diu dominae, fide catelle mihi,
Dum cupide obscurae noctis iam iungitur umbra,
Comprime latratus, eia age, blande tuos!
5Imprudens laedis quorum tibi gaudia totque
Deducis quos tu composuisse velis.
At gemino amplexu vincti cum nexibus arctis
Stringimur atque animas cum bene miscet amor,
Si quos audieris strepitus, tunc vocibus insta,
10Ne quis nos subitis opprimat insidiis.


42. Hieronymi Amalthei

Te moriente, Tryphon, caelo sol decidit et nox
Orbata est astris, te moriente, suis.
Haec cineres tegit urna tuos at Fama superstes
Semper ad Eoos ibit et Hesperios.


43. eiusdem

Mirabar qua Galla rubum sibi velleret arte
Cum, latitans in me, spicula torsit amor
Eque sinu exsiliens quod sentis perdite Damon
Non alio dixit Paeone vulnus eget.


44. eiusdem

Et calathum et molli vibrandos pollice fusos
Quosque tibi invideat caerula Doris, acus
Mane domum referes, si cari in saepta Lyconis
Te referent sero vespere, Galla, pedes.


45. de Bembo

Laetus abit Bembus, cui longum contulit aevum
Vita sed aeternos mors dabit aequa dies.
Res nova, res mira est, post mortem ut mortuus annos
Plures, quam vitae tempora, vivus agat.
5Nil mirum est abeuntem Bembum vivere plus quam
Vivum, nam virtus inclita nulla perit.


46. Beltrami Calderini

Romulidum decus et fulmen Sertorius atro
Indigni heredis vulnere victus obit.
At noster summa virtute insignis et armis
Pro dolor Euganeis praecipitatur aquis.
5Illum Mars fovit, sed primo flore iuventae
Istius invisa est gloria vera Deo.
Ille foris tantum clarus, at noster ubique;
Ille hominis dextra concidit, iste Dei.


47. in Danielem Cichinum extinctum

Tota domus te maesta gemit sine fine peremptum,
Te Patria amissum flebile maesta gemit,
Te quoque longinquae lugent tot milia gentes,
Nam domui et Patriae carus et hospitibus.
5Aucta domus virtute tua est, Patria aucta decore:
Largus opum hospitibus, commodus unus eras.


48.

Pastor ego, mea cura greges et pascua, fagos
Has inter vita liberiore fruor.
Fistula divitiae imparibus mihi iuncta cicutis,
Duritiem hac donacis pauperiemque levo.
5Non tamen hinc spernas iuris servator et aequi
Pastorem, pavit Phoebus et ipse gregem,
Phoebus amor superumque decus, cui Delphica tellus,
Cui Cirrha assultat Thespiadumque chorus,
Tu quoque Iulea es, pater optime, pastor in ora,
10Nos tibi commissi par gregis una sumus.
Faginea haec igitur nostro tornata labore
Pocula sume libens, inferiora animo.


49. in obitum uxoris

Dum paris obtecto sol se tibi subtrahit orbe
Sed nitet in rutilis postmodo purus equis.
Dum cadis infelix uxor mihi deficit idem
At numquam surgit clarus ut ante mihi.
5Tu caelo aeterni nunc hauris lumina solis,
Ipse hic in terris in tenebrisque gemo.


50.

Rex, vates pastorque fui, grege, carmine, sceptro,
Pavi herbas, lusi numina, iura dedi.
Vates carmen, oves pastor, rex agmina duxi,
Fortis avena, fides et tuba iuncta mihi est.
5Quae lituo cecini, pastor arundine, vates
Pollice, nunc Italis perlege picta modis.
Si pensare velis doctum ratione laborem,
Pastor, rex, vates, Istria docta tibi est.


51. de Marchione Avale

Non vivam sine te, mi Brute, exterrita dixit
Porcia et ardentes sorbuit ore faces.
Avale, te exstincto, dixit Victoria, vivam,
Perpetuo maestos sic dolitura dies.
5Utraque Romana est, sed in hoc Victoria maior:
Nulla dolere potest mortua, viva dolet.


52.

Summovi a liquidis malos poetas,
Malos, putidulos, inelegantes,
Bonos excipiens, colo ut meus est mos.
Quod si durius impotentiusque
5Quis fert hendecasyllabos iocosos,
Ipse se illepidum et malum fatetur.
Tacete, o nimium graves poetae,
Tam durum strepitant et infacetum
Vestri murmura carminis, periclum
10Ut sit ne fugiat vocata Nais.


53.

Si talem superi esse me dedissent
Et longe studii mei labores
Qualem me lepidae tuae Camenae
Fingunt, dum cumulant bonis trecentis,
5Placerem merito mihi ipse et esse
Viderer mi aliquid. Sed, Hercle, abesse
Iam me sentio quae tu, amice, das mi
Quam tibi numeros bonos adesse.
Quare, quas tribuis, remitto laudes
10Et sane nimias gravesque nobis.
Amorem accipio remunerorque
Pari ardore animi qui agit benigne
Me ut tot laudibus augeas colasque.


54.

Istos Lygdama lucidos ocellos
Qui iaces iaculantur intuenti,
Iaces, quae mihi iam cremant medullas,
Si usque mi liceat videre et usque
5Tueri cupideque fixiusque,
Istos iam sine fine spectem et inde
Toto pectore stet bibisse flammas,
Flammas heu rapidas mihi fervidasque!
Sed dulces tamen et mihi expetitas.


55.

Cui trado veterem meum sodalem
Molesta implicitum gravique lite
Tuendum? Tibi namque tu clientem,
Et fide egregia, et movente lingua,
5Defendis vehemens levasque damnis.
Quare nunc face mutuo pro amore,
Qui inter nos fuit, est, eritque semper,
Corneli, ut veteri meo sodali,
Valenti, lepido viro, modesto,
10Praesto sis bonus, ut soles, patronus;
Hunc patrocinio tuo, hunc favore
Dignum atque hunc memorem probumque noscas.


56.

Quod, docte, numeris tuis venustis
Laudes colligis optimi patroni,
Cui cognomina lilia alba donant,
Quod sit candidus undecumque et usque,
5Nil mirum benefacta nam trecenta
Musae materiam tuae ministrant.
Hinc laudes solitae, merae, trecentae,
Quas bono bonus ipse fers amico,
Quod feris studium quietis almae
10Et quod consilium domus parandae
Commendas. Facile id tibi videnti,
Quid sit consilium, quies, decorum.
Quod colles Patriae meae propinquos,
Ustos immodico calore solis,
15Arentes solitoque honore cassos,
Nec sui similes virore et umbris
Redditis, reparas facisque amoenos
Et quales medio virent Aprili;
Hoc magnum, hoc proprium tuae Camenae.


57.

Rector beate caelitum,
Qui sic amas mortalium
Salutem, ut almi Filii
Sancto cruore laveris
5Peccata eorum, suscipe
Servi precantis spiritum,
Qui fretus unica tua
Benignitate, languidos
Artus libenter deserit
10Ut alta caeli sidera
Petens, fruatur, optime
Pater, tua praesentia
Et sempiterno gaudio.


58.

O vinum, tenue, aureum, suave
Instar nectaris, o vinum deorum,
Vitae praesidium meae fugacis!
Cedant Paeonii tibi liquores
5Et quidquid remedii salubrioris
Ostendit medicae repertor artis.
Iacebant lateris dolore membra
Semimortua, febris aestuabat
Ut fornacibus ignis; ipse plantas
10Leti limina dura transferebam,
Cum tu, languidulos fluens in artus,
Caelestis liquor, et levas dolorem,
Et vitam mihi reddis. Ergo, docte
Damiane, tuum merum tuamque
15Vineam, aureoli meri parentem,
Dulci carmine concinam, recepta
Vita dum superat mihi, et rogabo
Votis assiduis Deum quotannis,
Ne venti, pluviae siccitasve
20Aut vis grandinis improbive fures
Laedant aureoli meri parentem.


59. in uxorem extinctam

Coniux infelix, coniux quae flore iuventae
In medio cadis et natos tristemque maritum
Deseris in lacrimis et perpetuo maerore,
Quid primum ipse fleam? Mortem properataque fata?
5An me desertum subito in medioque laborum,
Quos ut te et possem parvos educere natos
Splendidius, patiens noctesque diesque ferebam?
An ternam prolem, communia pignora nostra
Expertem sensus, necdum sua damna videntem,
10Matrem appellantem maternae et dexterae egentem,
Commissam misero patri manibusque alienis?
Deploranda tuae est fortuna brevissima vitae,
Quae celerans iam vix bis denos egerat annos,
Cum recti mores, gravius cum pectus et artes
15Innumerae manuum et mentis florere parabant.
Difficiles post enixus partumque dolendum
Te, misera, ante diem crudelia fata tulere.
Dum paris obscuro sol se tibi condidit orbe
Certum argumentum occasus luctusque futuri.
20Maerebant nati et lugubria verba canebant,
Tu quoque saepe tuos praedixti praescia casus
Dum modo maesta times suspecti tempora partus
Et modo in argentum per somnos ubera verti
Cernis, quae altricem infanti simulacra notabant,
25Heu quaerendam argento pretioque parandam!
Sed bene tecum actum est: terra tenebrisque relictis
Et gemitu et precibus purgato pectore, caelum,
Unde huc dimissa est petis iam candida diva.
Mecum ast ah mecum coniux crudeliter actum,
30Qui cum sperarem longe meliora peractis,
Cum te formassem monitisque et moribus aequis,
Cum te, cum natis, cum nomine adauctus et essem,
Destituor te, te ad caelum revolante deosque.
Cui nunc cura domus? Cui rerum cura mearum?
35Quae studiis fessum recreabit? Leniter iras
Quae mihi discutiat, varios quae pectoris aestus
Sedabit placidis verbis aptisque medullis?
Quaenam tranquillos mecum coniungere somnos?
Quae paret et mecum laetos traducere soles?
40Ah miser, in viduo verso mea corpora lecto
Insomnis, maerens, curis obsessus amaris.
Non redeunte die redeunt mihi luminis aurae,
Non abeunte die redeunt somnusve quiesve,
Cum torpore dolor tabentia membra pererrat,
45Excitat interdum Pauli vagitus inertem
Me oblitumque mei penitusque alteque dolentem.
Ah miserande puer! Non munera matris obire,
Ne patris abiciam, possum; vel bimulus aude
Ferre graves ictus aegraeque incommoda vitae,
50Disce miser cara iam nunc caruisse parente.
Dum Paulum misereor, succurrit Lucia et atras
Ingeminat curas fletusque per ora profusos,
Lucia, quae sextum fuerat fingenda sub annum
Maternis studiis, maternis moribus eheu!
55Lucia luce carens, amissa matre repente.
Hanc pia cura aviae sed nunc tamen educat at te
Parve Simo, deflende Simo, quae nutriet? Ipsa heu
Matris morte tuae prodis in luminis oras!
Tu lucem primum, postremum suscipit illa.
60Poscebat matrem quaerebat et ubera matris,
Matris egens et lactis egens iam parvulus infans,
At nusquam mater, nusquam carae ubera matris .
Hinc gemitus matris morientis et ultima verba,
Hinc nati fletus tristes mihi verberat aures.
65Numina, vos testor nil me sensisse per omne
Curriculum vitae quod me aeque torserit umquam.
Hinc satias vitae cepit me, hinc taedia lucis,
Sed vivo prorsus vitae dulcedine captus,
Ne moriens perdam immaturo funere natos,
70Quos si destituam, pereant miserabile cuncti.
Uxor, iam felix uxor, caelestia templa
Quae colis et terras spectas secura iacentes,
Nunc divos precibusque piis votisque fatiga
Ut mihi labenti iam tantum roboris addant
75Natorum ut causa valeam tolerare labores,
Ut nati crescant, ut honesto pectore firment,
Ut, cum iam grandes fuerint, ego mole solutus
Corporea superos et te, Benedicta, revisam.


60.

Vestra magis iuvet an possit, venerande Philippe
Et Commendune, ima iam mihi mente reposte,
Illa ingens, virtus, dubito, me (credite) iuvit
Plurimum et hoc omnes quos hic vinxistis amicos
5Sincero, aeterno dulcique ligamine amoris,
Nam quos non iuvat et morum purissimus ille
Candor et argutae vestrae candor ille loquelae?
Nil facitis quod non sit pulchri plenum et honesti,
Nil quod dedeceat, quod non fecisse velitis
10Contigit. Est generis splendor natalibus altis
Non tamen hinc animus contemptor, non tumor ullus
Quamvis et fortuna suis plenissima donis,
Fortunae tamen est tantae rectissimus usus,
Nec contenti istis longe meliora parastis,
15Scilicet eximios diae sapientiae honores
Egregias et opes quas nullum oblitteret aevum,
Non fur surripiat, non hostis detrahat umquam.
Hinc sancti mores, purgata hinc pectora, sanus
Hinc animus semper tranquilla et pace quietus,
20Hinc etiam fandi vis et cultissima lingua,
Quae seu res gestas prisca et monumenta virorum
Promit, seu leges, praecepta et commoda vitae
Explicat, Aoniis seu condita carmina in antris
Procinit arcana aut alta primordia rerum
25Eruit oblectans arrectas detinet aures.
Nec minor utilitas quam delectatio nobis
Vestro e congressu nostris sermonibus orta est,
Nam recti facies et cunctis forma verenda,
Quae vestris factis et dictis viva vigebat,
30Sic nos accendit, sic miro cepit amore
Ut mediis illam iam sensibus usque locatam
Gestemus velut et numen nunc rite colamus.
Hinc nobis studium vitae gravioris et omnis
Hinc odium vitii et turpis fuga concita culpae.
35O si possemus vobiscum vivere, vestris
Quotidie institui exemplis et moribus aequis!
Quanta hinc commoditas nobis et quanta voluptas!
Quod licet absentes semper venerabimur immo
Praesentes animo semper spectabimus ipso,
40Spectatos summo studioque et honore colemus,
Tum cultos recti ut normam exemplarque sequemur.
Vivite felices dis fortunantibus annos
Et nostri memores solide longumque valete.


61.

Carnorum, Abstemi, doctissima legimus ambo
Carmina, quae ingentis referens virtutis honores,
Praeclaro candore atque ubertate loquendi
Ornasti mage quam veris nos laudibus ambos.
5Credo equidem voluisti una hac ratione docere,
Vir probus ac prudens, quales nos esse quibusve
Omnem operam studiis operam navare deceret.
Nempe ut nitamur primo radicibus altis,
Late infixum animis recti studiumque et honesti
10Et fidum valido consistat robore pectus.
Deinde agilis varias artes et commoda vitae
Mens et res gestas, leges elementaque rerum,
Aethereos ignes, liquidas fusi aeris auras,
Undisonos ponti fluctus terrasque iacentes
15Naturaeque vias scrutetur et abdita mundi
Principia ac primas solerti indagine causas
Ut petat immensum quod continet omnia caelum
Namque velut duplici circinnus stat pede et una
Insistens aequum circa convehitur orbem,
20Aetherei quoque duplex est nobis animi vis,
Rerum exploratrix ratio et regina voluntas.
Haec ut nisi bonoque aequoque immobilis alte
Stet iusti rectique tenax ast altera circum
Encyclopedea et rerum ambiat artes.
25Unde operum rursus verborumque omnis ab ore
Convexo nobis ducenda est linea contra
Ad medium recta quos sedes cana locavit
Religio atque una pietas virtusque fidesque.
Ilicet id tibi principium, is tibi terminus estque.
30Haec tibi scribebam maerens dum magna Philippus
Pars nostri et melior patrias festinat ad oras,
Dulce solum Patavi linquens dulces et amicos
Ut vis prae lacrimis pauca atque incondita possem.
Abstemi, mentis me inopem solare valeque.


62.

Quod doleas cari discessu maestus amici
Nec lacrimas teneas, ista argumenta perennis
In socium vitae fidei sunt certa et amoris.
Iste dolor te, crede, decet lacrimaeque decorae,
5Quas pietas ciet et firma concordia nexu
Culta tibi semper studiose et culta Philippo
Dum Patavi claram studiis et moenibus urbem
Incolitis cultumque animi dum quaeritis, acri
Scrutantes penitus sapientum dogmata cura,
10Quae congesta alto doctoque in pectore lucent.
Inde et promuntur vobis ad munia vitae
Digna bonis et tam iustos thesaurus in usus.
Sed redeo ad gemitus tuaque ad suspiria, amici
Quae moves abscessu. Sint haec pietatis aperta
15Indicia at non sint animi tormenta quieti,
Quem fregisse decet munitum robore diae
Virtutis quidquid terret mortalia corda.
Digreditur vitae et studiorum candidus ille
Consors, ille tui melior pars, nempe ad honores,
20Ad laudes tendit quibus accumulabitur ample
Dum Patriae officium praestabit, dum sua promet
Tot bona, tot dotes animi quibus et sibi sancte
Consulet et Patriae, et caris sibi civibus, olim
Clemens, cum rectum referat, revocabit et aequum;
25Commoda quanta bonis et gloria quanta sodali?
Quanta tibi in laeto tunc pectore gaudia surgent?
At dices: "Careo alloquiis nunc dulcibus". Esto,
Num tua curabis tu tantum commoda? Num tu
Cuncta ad te solum referes? Tibi et utilis uni?
30Quod si tantopere exoptas invisere amicum
Et terere urbanis longas sermonibus horas,
Parva mora est placida cymba tranare lacunas
Et petere in mediis exstantem fluctibus urbem,
Urbem divitiis armisque virisque potentem
35Et late populos terraque marique regentem.
Quid? Quod praesentem tibi littera sistet amicum
Haec eadem referetque iocos et seria utrique.
Quid? Quod saepe tibi mens daedala finget eundem
Et qualem cupies. Quid? Quod simul estis uterque,
40Estis uterque idem, duo corpora, spiritus unus.
In Commenduno tegitur spiratque Philippus
Et tu in coniuncto tegeris spirasque Philippo.
Quare quod doleas nihil est, te decipit error
Dum procul esse putas qui tecum vivit adestque.
45Quod te maerentem nisi iam collegeris, ipse
Excutiet tenebras erroris Lazarus istas,
Qui quemcumque voles audire apte exprimet unus
Lazarus antiqua educit qui in luminis oras
Inventa et sacras Musarum et Apollinis artes.
50Excutient alii virtute et nomine clari
Quorum istic semper tibi copia magna virorum
Et Maurocenus, nostras cum liquerit oras,
Quo non candidior, quo non iucundior alter
Nec mage facundus doctrina et cultior omni,
55Hoc desiderium vultu solans, ore levabit.
Tu mentem compone bonique has consule nugas.


63. ad Cornelium Frangipanem

Unum propositum, una meae est sententia menti,
Quod reliquum est vitae placide traducere et omnem
Sic culpam evitare ut vivam criminis expers,
Deserat ut purus moribundos spiritus artus
5Et repetat purus purissima numina divum,
Cum veniet suprema dies et terminus aevi.
Sed quaedam impediunt tranquillaque pectora turbant:
Quae tibi liberius, serpentia ut ulcera, prodam,
Admoveas nostro prompta ut medicamina morbo
10Et de more mihi faveas moneasque iuvesque.
Iam quintus spargit nivibus loca cuncta December
Ex quo, rapta mihi partu fatoque maligno,
Me miserum liquit coniux prolemque domumque,
Quae iam bis denos vix dum compleverat annos.
15Hinc vexant animum curae assiduique labores,
Nec datur ah gratis impendere tempora Musis!
Quae mihi et a prima nimium placuere iuventa,
Quas ego vel regnis ausim praeferre superbis
Quas et divitiis Croesi praeponere possim.
20Nunc domus est curae soli mihi, pignora curae
Sunt uni mihi, nam quantum committere par sit
Ancillis et conductis mercede ministris
Quem latet? Haec rapiunt in contraria mentem.
Haec illa exoptata mihi saepe otia rumpunt,
25Dum metuo longo pereant ne parta labore
Sed mage serviles natorum pectora mores
Ne penitus foedent sperataque gaudia solvant.
Haec mihi nunc sociamque tori sociamque laborum
Ut quaeram suadent, quae curis sublevet aegrum,
30Quae rem dispenset, quae natam moribus ornet,
Quae, mihi si ingruerint morbi atque incommoda multa,
Quae passim miseros homines invadere suerunt,
Auxilium ferat atque adsit prompteque ministret
Quaeque malam Venerem reprimat revocetque vagantem
35Ad leges et iura tori melioraque monstret.
Quod si contingat qualem mens sedula fingit
"Felices taedas, felicia vincula" dicam
Et viduo ulterius nolim frigescere lecto.
Haec me ad coniugium invitant thalamosque secundos
40Contra quae abducant, Corneli, nunc precor audi.
Est mihi res tenuis duro et quaesita labore
Dum teneros fingo puerorum moribus annos
Et doceo ingenuas artes linguamque latinam.
Est nata et praeter natam Paulusque Simoque,
45Quae proles vel patris opes desiderat amplas.
Ipse ego iam multis aspergor tempora canis,
Iam quater undenae perpessus frigora brumae.
Ingenium mihi non blandum patiensque iocorum
Et levium nugarum et si mihi dedecus atrum
50Immineat, malim tortorem et fata subire
Quam foede inspergi maculis et labe notari.
Adde animum muliebrem inconstantemque malumque
Et cupidum atque iracundum raroque pudicum.
Adde his corruptos mores corruptaque saecla
55Et fraudes hominum mille et mendacia mille
Et quae non facile est versu comprehendere damna.
Haec terrent, dubium reddunt tardantque volentem.
Tu cui consilium semper, cui candida mens est
Et mea cui magnae sunt semper commoda curae
60Quid faciam propone incerto et consule amico.


64. eidem

Corneli quid agis? Patriisne in collibus erras,
Curarum posito graviorum pondere et urbe
Posthabita, aut causas oras veteresque clientes
Defendis fandi flumen, praetore stupente?
5Te certe lites detinent et triste tribunal.
Nam si nunc vitrei lustrares flumina Turri,
Riparumve toros premeres sub mollibus umbris,
Me tua iampridem monuisset epistola meque
Mutuus ille amor in secessus numine dignos,
10In gratos superis montes iam saepe vocasset.
Eia age linque forum caros et mitte clientes!
Te vocat ad patrios dives Pomona recessus,
Te vocat ad sua nunc pulchra vineta Lyaeus:
Illa sinu gremioque ferens nitidissima poma,
15Hic gestans unaque manu cum vite racemos.
Munera ne sperne et divos ne temne vocantes,
Aucupiis captat turdos Silvanus edaces
Promittitque hilares coenas et prandia laeta,
Autumnus pater et flores in vertice portans
20Et fetus humeris ciet ad sua commoda cunctos.
Praeterea sanctae tibi, prospera numina, Musae
Te nunc, crede, manent ad blandi murmura Turri,
Quae tecum solitae secreta per antra vagari
Et numeros dictare novos et carmine nymphas
25Mulcere et satyros et monticolas silvanos.
Hasne meas tu despicies? Hasne (oro) morantes
Destitues, tibi quae tantum concedere suetae?
Eia age solve moras, ingrata negotia solve,
Nunc decet et fessos recreare in vallibus artus
30Ex animo et longos penitus delere labores
Quos modo perpessus rigidas dum traicis Alpes
Et celerans properas Germani ad limina regis
A capite ut cari pellas discrimina amici.
Nec tibi sunt vires, nec robora corporis illa
35Quae possint fessae superare incommoda vitae
Et licet exiles tolerat vix spiritus artus,
Dum cupit exutus vinclis et mole solutus
Altius attolli et propius divina tueri,
Corporis in specula tamen est mihi crede tenendus.
40Quod fieri certe haud poterit, si corporis omnem
Abiciat curam. Domus est nam corpus et hospes
Utitur hac animus, quae si disiecta fatiscat,
Evolet aerias subito hic evectus in auras
Nec conata queat finem perducere ad ipsum.
45Sed quae sunt longo tantum informata labore
Interrupta cadunt veluti miserandus abortus
Et cadat illa tuae speratae gloria famae.
Quare iam tandem secede et consule vitae,
Consule iam vitae, multis quae sospita recte
50Consulit. Quod si Tercenti rura beata
Iam colis et tua iam laetus pomaria lustras,
Id mihi significa celer istuc currere et ista
Temperie cupio tecum repararier et te
Visere, complecti, spectare, audire, vereri.


65. ad Beltramum Beltramum

Beltrame unanimis quem plura vincula nobis
Firmaque coniungunt Patriae, studiorum et amoris,
Officiorum etiam mul torum et rerum aliarum,
Quod te nulla meo iampridem nomine visa
5Littera, non piger est torpor, non obsita caeca
Nocte oblivio sed duri assiduique labores,
Crede mihi, sunt in causa. Adde his longa locorum
Intervalla, adde his etiam argumenta, quod haud mi
Obvia, quae merito te et nobis digna putemus.
10Nam scio te plebis pereuntis funera nolle
Accipere aut vini pretium et quae vilia curat
Vulgus. Quae magni reges nunc si qua per orbem
Bella gerant, Romae vos planius omnia nostis.
His libris ah posthabitis mollique quiete
15Trans rigidas Alpes ad frigida flumina Rheni,
Ad maris undisoni fluctus Morinosque remotos,
Per longos tractus, per mille pericla sequutus
Ille choris Musarum assuetus saepe Cichinus,
Ille vel in primis nostrum coniunctus utrique.
20Hunc nobis servate, pia numina, lucri
Non hinc ille malo, non caedis ductus amore est.
Exiit emotas procul hinc ut viseret oras.
Parce pio iuveni, Mars impiger, ille micantem
Te gravibus numeris nitido describit in aere,
25Ille tuae Veneris formam, tua dulcia furta
Post pugnas, posita recinet tibi molliter hasta.
Ut taceam haec faciunt. Tu qui potes ordine cuncta
Istic, quae nova sunt, quae nobis grata futura
Sedulus expone et nos scriptis saepius exple,
30Nam rerum numquam Romae tibi copia desit.
Cum Carolo Pauli est congressus, plurima in hoc sunt
Congressu nobis incognita digna libellis.
Est noster princeps cui nectare dulcior omni
Effluit e culto facundia pectore semper,
35Qui Carolum valde admirantem singula verba
Flexanima penitus commosse est fama loquela.
Sunt quae ad te attineant, cupide quae scire laboro:
Ut valeas, animo tranquillo an tempora ducas,
An subeat rerum magnarum magna cupido,
40Quae tibi sollicitae sit causa asperrima vitae.
Nam si quae multi admirantur quaeris et ipse,
Atque inhians optas, perit tibi, dulcis amice,
Crede quies animi quae reddit sola beatos.
Sin tu sorte tua es contentus caetera videns,
45Quae specie miranda videns magnaque ineptis
Spes superest placide vel adhuc te carpere vitae
Posse bonae fructus et noscere corpora ab umbris.
Quare vel de aliis, vel de te scribito et usque
Corpore sed mage composita bene mente valeto.


66. ad Franciscum Robortellum

Robortelle mihi vita iucundior ipsa,
Quid dicam nostris semper se opponere votis,
Quod mihi non liceat complecti te atque tueri
Et terere optatis gratas sermonibus horas?
5Qui desiderioque tuo rerumque tuarum
Ardeo, cognatis teque immo praefero cunctis.
Dum sacra Iunonis, dum vincla iugalia inibas,
Sperabam certe faustas invisere taedas
Et tibi iam anno sum coram depromere amorem
10Sed nemo cupidum tunc me invitavit et aegra,
Crede, tuli me praeteritum. Sed ut sit mea vita
Iamdudum constans ratio, socerum ipse putavi,
Quod ratus, officii oblitum curisque gravatum
Hoc peccasse, seni tamen aequus sponte peperci.
15Tunc me solabar dominam gradiemur in urbem,
Qua tumidus summo ostentat Neptunus Olympo,
Illic colloquiis longum indulgere licebit,
Verum dum labor assiduus, dum vecta per urbem
Usque suam redeunt connexa negotia, vertit
20Sese annus, undas tranare negatum est.
Ipse iterum haec mecum: patrias secedet in oras
Affinis dulcis vindemia dum leget uvas,
Accurram, iniciamque meos pia vincla lacertos
Atque animum explebo tandem. Secedis et urbe
25Egressus subito, repetis Neptunia regna
Ast ego deceptus spe frustra pascor inani.
Hinc desiderii impatiens cum caetera deessent,
Corripui subito calamum tabulasque sine arte
Et sine verborum delectu haec pauca notavi
30Ut saltem absentem te compellare valerem,
Elicerem absentis simul et dulcissima verba,
Quae longum intentas admisit Tuscia in aures,
Quae nunc excipiunt Veneti iuvenesque senesque
Quaeque admirantes secum volvuntque probantque.
35Tu perge ingenia excolere et ditescere fama
Et me qui dudum te observo pectore toto
Dilige, si vacat interdum et mihi scribe. Valeto.


67. ad Vitellocium Vitellium

Dum tu discendi studio, generose Vitelli,
Carnorum fines et nobilis arva Timavi
Oppidaque et summis positas in collibus arces
Sedulus invisis, peragras atque omnia lustras,
5Me quoque de facie voluisti noscere. Credo
Quod tibi me esse aliquid Maniacus dixerat ille,
Quo non candidior, quo non est ditior alter
Mille bonis animi sed tardum me atque pudentem
Et nihil effantem quod doctas expleat aures,
10Ut semel intuitus voti vanique laboris
Poenituisse puto et comitem risisse quod ipso
Hortante ad me iter incassum flexisse videres.
Sed ne poeniteat te humilem visisse clientem,
Nam quanto maior, quanto praestantior anteis
15Tanto te comem praebere ingentior est laus
Et iunctus virtutum orbis, si demitur una,
Solvitur at si omnes haerent nexaeque tenentur
Tum lux exoritur late splendente decoro.
Hinc est nobilitas numeros exacta per omnes,
20Talis nunc genitorque tuus proavique atavique
Artibus illustres belli pacisque quietae,
Quorum tu quoque dum sequeris vestigia discis
Plurima et exerces deceant quae nobile pectus
Et ne quid desit facile libet addere mores
25Qui tibi concilient pariter plebemque patresque.
Certe ego, qui nulla, crede, ambitione laboro,
Gaudeo te parvos non neglexisse clientes
Et nostras optasse oculis percurrere nugas
Atque ardens studium mihi promisisse abeuntem,
30Quod tibi praecipuo me devinxere patrono,
Quem mulis merito antefero, quem pectore toto
Exceptum observo quemque et novisse triumpho.
Tu veterum memori nunc dogmata corde repone,
Dein patrias ardens pergas amplectier artes
35Et iuvenis pugnas, iuvenis meditare triumphos
Ut, cum iam vires, cum firma advenerit aetas,
Italiam transalpino tuteris ab hoste
Et ductor subigas Histrum Turcamque rebellem
Et Maurum atque <Getam> patris monumenta sequutus,
40Quo duce, Romanae semper vicere phalanges.


68. ad Ioannem Baptistam Florium

AD Ioannem Baptistam Florium
Flori floscule pubis elegantis,
Digna progenies parente avoque,
Ne feras gravius tuis tabellis
5Doctis officii piique plenis
Me rescribere serius; molestus
Urget assidue labor premuntque
Fessum milia me occupationum,
Tot saepe, ut nequeam volens amicis
10Meis scribere cogar atque, amissis
Multis officiis, parum videri
Urbanus memor et parum meorum,
Dum tamen memor et tui et meorum
Omnium, mihi nam intimis medullis
15Haeretis penitus dies nec ulla
Vos evellere mi valebit umquam,
Non plus quam patribus piis amatae
Amorem sobolis. Venuste Flori
Perge quod facis optimis bonarum
20Artium studiis, avitum honorem
Ardens acrius aemulari et amplam
Novis laudibus effice ampliorem
Domum, quod tibi sit decus peremne.
Fausto et Fontibono et meis patronis
25Cunctis nomine dic meo salutem,
Flori floscule pubis elegantis.


69. Abstemius ad Faustum

Fauste sensibus elegantiarum
Reposte interioribus virorum,
Si meae assiduae occupationes
Tantillum mihi temporis dedissent
5A curis vacui laboribusque,
Istuc accelerans viam vorassem
Ut te amplecterer et simul rogarem
Mutuo ut cupidum tui me amares.
Sed quod non liquit mihi, licebit
10Hisce versiculis meis, meo qui
Te nunc nomine, Fauste mi, salutant
Sponte me, scio, mutuoque amantem.


70. Faustus ad Abstemium

Abstemi pater eruditionum,
Omnes quem merito ferunt ad astra
Et colunt et amant amore summo.
Ni te plus oculis suis amaret
5Faustus saxeus atque ferreus sit.
Illi ignoscito, versat hunc eundem
Et quem tu, lapidem, venire si istuc
Cessat, nomine sed suo salutent
Qui te hos versiculos inelegantes
10Mittit et redames amatus orat.
Salve, vive, vale ipse tandem ut optas,
Abstemi pater eruditionum.


71. Abstemius ad Faustum

Cichinus rediens domum salutem
Obvio mihi dixit addiditque
Fausti nomine fausta mi salus sit.
Inquam quam mihi nuntiat sodalis
5Faustus, suggerit hinc mihi roganti:
Perbelle valet eloquens amicus
Et te sic amat ut pium bonumque
Fratrem frater amat pius bonusque
Tuos versiculos facitque magni.
10Tu modos, quibus est remuneratus,
Te, promas, rogo, duco enim venustos,
Venustos tibi quos poeta misit.
Haec ille, haec ego: nil mihi est relatum
A Fausto, puto quod meos ineptos
15Contempsit numeros levesque nugas.
Rescripsit tibi, subiecit Cichinus,
Certe, nam mihi crede, dixit ipse.
Quare, candide Fauste, docte Fauste,
Rursus suavidicas tuas Camenas
20Mitte nam cupimus tui sodales
Oblectare animum tuo lepore.


72. Faustus ad Abstemium

Ignotus dederat tuum poema
Venustum, lepidum atque perpolitum,
Abstemi, inde abiit nihilque dixit.
Alter ecce venit die sequenti
5Ignotus pariter, petens tibi a me
Responsum huicque datum est. Quidem putabam
Delatum, bene sit viro huic bono, qui
Fausti versiculos rudes levesque
Non dat egregio gravi poetae.
10Forte id iudicio meique amore
Fecit, materiam daret tibi ne
Risus; at quoniam tuae Camenae
Doctae nunc stimulis agunt et urgent
Has nostras resides, libens remitto
15Missum iam tibi qualecumque carmen.


73. in divam Ioannam Aragoniam

Nullum augustius hoc fuit sacello
Saeclis omnibus omnibusque saeclis.
Nulla augustior hac dea, sacellum
Dignum te, dea, digna tu sacello.


74.

Hanc molem templi quinam struxere superbi?
Egregii artifices totius Italiae.
Hoc colitur templo quaenam dea? Diva Ioanna
Regibus Hispanis edita progenies.
5Illa boni animi summo dignissima caelo,
Illa novum sidus addita sideribus.
Qui numeri resonant intus? Quae carmina? Casti
Hanc celebrant vates laudibus innumeris.


75. ad Ioannem Baptistam Florium

Mittis munerat regibus vel ipsis
Digna, splendide, docte, care Flori.
Laetor muneribus tuis tibique
Maximas ago gratias agamque
5Dum vivam mihi non quod ista mittas
Tanta munera sed quod ipse vere
Reges aequiparans putes tuis me
Dignum muneribus, qui bus vel ipsi
Reges se fateantur usque vinctos.


76. Abstemii ad L. Fuscum

Fusce boni animi vel luce nitentior ipsa,
Iure et amicitia mediis mihi fixe medullis,
Libera et a curis vacua otia si qua supersint,
Istic approperem et longo post tempore visam
5Amplectarque avide, immortali foedere amoris.
Te mihi coniunctum, assideam, rogitem accipiamque
Quae vitae ratio tibi iam fugientibus annis,
Quae studia et quae res. Habitet num corpore sanus
Firmo animus? spectet ne alta atque haec vilia
10Nec Pulcinici colles vallesque repostas
Discedens prius amittam quam singula doctus
Vel te confirmem tranquille ut tempora ducas
Quae tibi contingunt fato meliores, vel ipse
Consilio exemploque tuo subnixus id aevi
15Quod superest placide degam curasque remittam.
Sed quia se opponunt connexa negotia votis
Nec mihi quod libuit simul et licet, haec tibi dicto.
Interea sese frangent curae atque labores
Et vacuo dabi tur mihi stare, sedere, vagari
20Et late discursare et requiescere et ipsa
Arbitrio tandem consumere tempora nostro.
Tunc te conveniam, tunc coram plura loquemur.
Haec tibi de me nunc: valeo bene corpore obeso,
Quo gracilis quondam nemo mage, profuit atras
25Curarum nebulas animo exegisse gravato,
Profuit et lymphis Bacchi miscere liquores
Amplius ut non re sed verbo Abstemius esse.
Res est ampla mihi parco tenuis sed avaro,
Ampla domus paucis contento, angusta superbo.
30Caetera sunt longe summis distantia et imis,
Quod mihi si liceat nunc tecum vivere, recte
Vivere me dicam, modo sint tibi et omnia recta,
Vivet vale et nostris, oro, rescribe tabellis.


77. Abstemii ad Leonar. Coryciano

Saepe mihi hortanti, pulsis e pectore curis,
Tranquille vivas fugientis quod datur aevi,
Respondes fieri non posse et plurima narras
Aspera quae primis miser es perpessus ab annis,
5Plurima quae indignum re urgent sine fine premuntque.
Haec mala, quae memoras facundo carmine, non sunt
Tanta tibi ut possint animum turbare quietum,
Si modo communis non desunt lumina sensus
Et ratio dux certa homini te praevia ducit.
10Hoc primum, genitrix infanti olim tibi adempta est,
Expertem sensus torsit te nulla doloris
Vis, nulla infirmum tam oppressere incommoda durae
Quos matres perdunt, solitae servare novercae.
Nam nimium indulgent illae, hae de more severae,
15Neve haec falsa putes, exempla domestica tecum
Ipse animo volvas, melius fateare necesse est
Quam matrem natis, tibi consuluisse novercam.
"Paupertas - inquis - patriis e finibus egit
Extorrem atque aliena diu me limina tristem
20Videre et tenuem mensae pavere alienae.
Hoc ne tibi miserum est? Hoc damnis annumerandum?"
Heroes quondam terra erravere remota
Sponte sua Patriaque procul vixere beati.
Nunc etiam proceres externis aedibus aevum
25Sponte agitant vivuntque epulis opibusque alienis
Et tu quod laeti hi tolerant nunc ferre recuses?
Rem quereris parvam tibi congessisse parentes
Paupertasque agitur rea nunc quoque, munera tamquam
Fortunae faciant mortalia saecla beata.
30Non pudet errantis te labi more popelli
Et solidum in vacuo nequiquam quaerere inani?
Nunc si divitiis libeat maledicere, iniquas
Ostendam et penitus turpes ab origine prima,
Convincam elatus segnes et saepe nocentes,
35Sollicitas miseris et possessoribus atras.
Contra paupertas animos sortita modestos,
Sobria funestisque dolis inimica, trecentas
Exercet vigilans artes et commoda vitae
Invenit et semper prodest mortalibus aegris.
40Non hanc ambitio, non hanc vesana libido
Exagitat non tot vitiorum milia, caecae
Divitiae quot alunt virus nutricibus