Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

O alios inter semper venerande magister
Dogma iuventutis consiliumque meae,
Crede, tuum nunquam viderunt lumina carmen
Nostra per exilii tempora cuncta tui.
5Visa placent; lacrimis sed cur spectentur obortis,
Hoc, tibi quod iuste compatiamur, habent.
Saepe quidem meditor quod si sine prole fuisses,
Inter felices enumerandus eras.
Exilium profugi patris pro crimine nati,
10Dicitur ille tuae causa fuisse fugae.
Laedere qui potuit, poterit succurrere laeso,
Una eademque feret vulnus opemque manus.
A quibus effugit sic et fuga profuit illis:
Versa (est) in meritum sic ea culpa bonum.
15En vacat ut speres, animo passure sereno,
Cetera per paucos concilianda dies.
Hei mihi commemoras praevisa fluentia nobis
A patriae meritis iudiciisque poli.
Praedixisse tibi ventura quid omnia prodest,
20Quid mihi, damnato iam super astra solo?
Vix teneo risum, summis intellige labris,
Cum nos appellant haec tua metra Phryges.
Gentibus indignis Phrygii cessere penates
Tunc antenoreis cum prohibemur aquis.
25Plasmate si certo desint elementa creatis,
Naturam mutant illa creata suam.
Audi cumaeae noviter responsa sibyllae
Inter apollinei mistica verba dei:
Dardane, ut incipies gelidos potare liquores
30Fluxaque de niveis candida stagna iugis,
Cun simul amisso mutabis fata Timavo,
Mutabis solitas vincere semper aquas.
Tunc antenoream pervertent fata quietem,
Cedent exoso numina laesa solo:
35Cum biberis posthac solitos felicior amnes,
Omnia sunt primis restituenda locis.
Tunc bona conversis succedent omnia fatis,
Tunc erit auspiciis terra beata suis.
Talia cumaeam cecinit bacchata per urbem
40Inter fatidici cetera verba dei.
Ergo vale: iam sana parit pax nostra quietem,
Iam repetunt alveum sponte fluenta suum.
Pace sub hac primo iam fient omine Troes
His quos impulerat degenerare furor.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: