previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


11. visio de geminis

Roscida purpureis surgens Aurora quadrigis
Ad solitum lucis iam properabat iter,
Lampade iam crocea Titan spargebat Eoos,
Cum subito haec oculis visa fuere meis:
5Visus eram aonio recubans dormire sub antro,
Gorgoneae irriguus qua fluit humor aquae.
Tunc vidi innumeras circum me errare puellas
Quae forma possent aequiperare deas.
Vidi et cornigeros faunos nymphasque fugaces,
10Et driades mistos ludere saepe choros.
Pars cytharam pulsant, saltant, pars carmina dicunt,
Quaelibet officio est apta puella suo.
Has inter memini ternas vidisse sorores,
Nil quibus affirmo posse decere magis.
15Ni fallor Charites fuerant hae, nam sine zona
Et visa a geminis tertia semper erat.
Aureus interea curru vehebatur eburno
Phoebus et in medio constitit ille iugo,
Iussit et electas pariter considere nymphas,
20Namque novem Musis hic comitatus erat.
Tunc et capripedes satyri timidaeque napeae
Atque assurrexit cetera turba sibi.
Ut reor, hic fuerat certe formosus Apollo,
Carmine namque mihi est cognitus ille suo.
25Quid referam qualis iuvenili in corpore forma
Emicuit, quo nil pulchrius esse potest?
Caesaries illi per cygnea colla fluebat,
Colla tamen cygnis candidiora gerens.
Lumina quid dicam praebentia lumina mundo?
30Ut roseus niveis sit color usque genis.
Insignisque auro gemmisque ornatus eois,
Tinctaque bis tyrio murice vestis erat.
Ut stetit in medio iussitque silentia, cuncti
Auribus intentis conticuere simul.
35Tunc cytharae auratae pulsavit pectine chordas
Cumque lyra pariter talia verba dedit:
Sunt gemini fratres, Medicum pulcherrima proles,
Fulgida qui nostrum nomen in astra ferent;
Nec tales umquam Florentia cernet alumnos,
40Sit licet haec claris nobilitata viris.
Nec satis his fuerit maiorum gloria, quamvis
Nota sit in multis stirps generosa locis.
Qualis avus proavusque fuit, mora longa referre est,
Quilibet istorum sed superavit avos,
45Dummodo Pyeridum dulci raptentur amore,
Et nostra cingi tempora fronde velint.
Hos tu castaliis stillat qua fontibus unda
Educes placido, Calliopea, sinu.
Hinc tibi maior erit nati quam gloria vatis
50Hismarii aut nobis gloria magna Lini.
Quare agite, Aonides, vigiles impendite curas,
Crescet enim parvo munere vester honor.
Sic per tyrrhenas celebres cantabitur urbes,
Praesertim tuscus qua tenet arva leo.
55Nam fore dixerunt italis caput urbibus illam
Ac primum Ausoniae fata tenere locum.
Vix haec aurato plectro cantarat Apollo,
Visio me pariter destituitque sopor.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: