previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


2. ad lectorem

Hos quicumque meos tanges studiose libellos,
Contractae frontis pone supercilium:
Lascivis elegis dulces cantantur amores
Unde suum nomen flebile carmen habet.
5Saeva sophocleo cantanda tragedia versu est,
Magna maroneis bella sonanda tubis,
Ipsa menandreo gaudet comoedia socco,
In lyricis Sappho est femina prima modis,
(Cum lyricis elegos pariter dedit illa sonoros
10Docta cupidineos illa referre pedes),
Grandius Alcaeus plectro pulsavit eburno,
Non tamen auratam dulcius iste lyram:
Omnia divini non possunt dicere vates.
Unicuique deus plusve minusve dedit.
15Hic melius pugnam canit, aptius alter amorem,
Et pariter laude est dignus uterque sua;
Historias alius scribit sermone soluto
Antiquae excrutans nobilitatis opus;
Hic nitidis stellis celatum dicet Olympum
20Et quantum nobis sidera quidque ferant;
Ast alius melius spirantia marmora ducit,
Moreque Iapeti de pollice fingit humum.
Sunt et Apellea qui pingunt arte tabellas,
Vivida sunt qui nunc mollius aera trahunt;
25Ast alii sacri solvunt aenigmata iuris,
Tristibus enodant vincula caeca reis;
Ille arma horrendi sequitur mavortia belli,
Tranquille et tute hic otia pacis amat;
Impiger ad Mauros et nigros currit ad Indos
30Mercator fugiens pauperis omne malum;
Deditus hic ruri civilia munera temnit
Exculti felix ruris amena colens.
Quisque suae sequitur naturae semina pronus,
Omnibus hinc rerum discolor usus adest.
35Quot vivunt homines, tot sunt diversa sequentes,
Velle nec est unum, quod cupis ille fugit.
Mi teneros versus Musae tribuere benignae,
Ludereque imparibus mi tribuere modis,
Dum iuvenis, dum sum flagranti pronus amori,
40Ast alios mores cana senecta feret.
Sunt licet hi mores mihi nunc quos posset aperta
Quique bonos solitus fronte probare Cato.
Mens sincera manet quamvis scribantur amores,
Materiam talem flagitat istud opus.
45Quod tua si nostros damnat censura libellos,
Orbae cor dicam tygridis esse tibi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: