previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


9. ad amicum de imperio amoris

Quid mihi Pyerides prosunt? Quid pulcher Apollo?
Quid iuvat aonios perdidicisse sonos?
Quid iuvat ad surdam si nos cantamus amicam?
Quid iuvat incassum carmina tanta dare?
5Nil bona fortunae prosunt sine amore secundo:
Heu quantis curis pectora vexat Amor!
Quid iuvat attalico somnum perquirere lecto?
Pro somno lacrimae fluminis instar eunt.
Scilicet insomnis perduces tempora noctis,
10Atque erit ardenti lux odiosa tibi.
Iupiter, in terris misero quid vivit amante
Durius? Aut quod par conditione malum est?
Ludibrium sumus et nullus miseratur amantem
Heu prima est miseris poena parata viris!
15Fabula per populum, per compita cuncta volamus:
Designat digitis nos quoque turba suis,
Si quando maestum quatiunt suspiria pectus,
Cum mihi singultu tristia verba cadunt.
Dum queror ad durum fallacis limen amicae
20Ne promissa rapax irrita ventus agat,
Tunc quidam irridens affatur voce Tonantem:
Fac pereat, postquam sponte perire cupit.
Flamina nos gelidi boreae pluvialis et austri
Intrepidi et patimur fulmina missa Iove.
25Caeruleus si quando arquus denuntiat imbres,
Tunc neque venturam nos trepidamus aquam,
Perque nives altas, per summa cacumina montis,
Imus et hiberno frigore torpet humus.
Nos per ardentes miseri decurrimus ignes,
30Ferventis cum sol astra leonis adit.
Nullum est discrimen quod non subeamus amantes:
Veh, miser est quem tu saeve Cupido premis!
Lurida rimosa tranavit flumina cymba,
Ut privet Ditem coniuge Perithous,
35Solus Amor tumidi contempsit Apollinis arcus,
Herculis et sprevit robora solus Amor.
Hic Pithona licet torvum, licet ille leonem
Fixerit, hos potuit vincere solus Amor.
Ergo cupidineae vincunt si cuncta pharetrae,
40Cur comes aeternis conqueror esse deis?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: