previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


9.

Tempore si prisco cecinit nova carmina quisquam
Aut opus in prosa condidit egregium,
Mox heroas illo donavit munere claros
Ut caperet pretium non sine laude tantum:
5Haec duo preclaros urgebant dona poetas
Exagitant quem libet gloria dona virum,
Hinc igitur primo florebant tempore vates,
Hinc et nostro tempore plectra tacent:
At mihi quum dederit linguam natura loquacem,
10Constitui nullo velle tacere modo:
Exto si musam non possim aequare Maronis,
Sat fuerit mutos exuperasse viros,
Sed prius examen prestabit adire mearum
Rerum: ne temere carmina nostra fovent:
15Ergo Teri videas hunc nostrum quaeso libellum,
Tu me formasti, tu mihi cultor eris:
A teneris annis tua sum precepta secutus
Et sequar ad summam scilicet usque diem:
Iudicium facias nunc carmina nostra legendo
20An magis in rutilos sint facienda focos.
Nam potes et nostri deceat quid carminis artem
Et tibi concessit pulcher Apollo liram,
Tu celeber vates nostro quoque clarus +
Orator: vera doctus in arte re +
25Tu penitus totas nugas ex o +
Ne pigeat verusus quaeso +
Quos ubi laudaris vultu +
Tunc ego, insurgam miles ad +
Tunc potero versus posito de corde timore
30Condere nam primo pectora nostra labant:
Ambigo nunc dictis placeant quae carmina condo
Ingenium dubius vix sequor ipse meum,
Ergo Teri videas hunc nostrum quaeso libellum
Et faveas precibus comprecor ipse meis,
35Carminibus potero si laudem adipiscier ullam
Laudabor: gloria Terie maior erit,
In me qui doctis ingesserit omnia verbis
Quae sciero fontis rivulsus ipse ferar,
Carceribus noster spumantia frena remondet,
40Sepe ferit terram, nunc fremit hinnit equus:
Et tamen expectat feriant calcaria ventrem
Incute iam calcar ut volet ille celer:
Sic quum presto tanget celeri pede metam
Et referet palmam grataque dona simul.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: