Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. pastorum chorus

Pastores tua turba te rogamus,
Seu tu nomine Pan arundinator,
Seu Faunus dubii potens futuri,
Barbatus capripesque cornigerque,
5Seu malis, Pater, Incubus vocari:
Nos et res tueare, Dive, nostras.
En iam ver redit et dies rebellem
Paulatim sibi vendicat teporem;
Iam collis viret et sinu soluto
10Florentes tibi porrigit genistas.
Pastores tua turba te rogamus,
Nos et res tueare, Dive, nostras.
Nunc annus puer et tenellus orbis;
Nunc sol purior et colora tellus;
15Nunc ludit Venus alma, nunc sorores
Festas Gratia poscit ad choreas.
Pastores tua turba te rogamus,
Nos et res tueare, Dive, nostras.
Novum montivagae thymum capellae
20Tondent, et cytisi comam arbutique
Pascunt purpureos oves per agros,
Et pugnam cupidi cient mariti.
Pastores tua turba te rogamus,
Nos et res tueare, Dive, nostras.
25Nunc o nunc opus est, Pater, volenti
Aspires genio, et gregem revisas,
Dum liber stabulis: tibi dicatum
Ne qua sors populum gravis fatiget.
Pastores tua turba te rogamus,
30Nos et res tueare, Dive, nostras.
Tu fures, avidum genus, coerce;
Tu morbos abige atra saevientes;
Tu bellum iubeas, bonus, famemque
Ignotis procul exulare terris.
35Pastores tua turba te rogamus,
Nos et res tueare, Dive, nostras.
Defendat saturas nemus capellas;
Fida non egeant oves canum vi;
Audaces lupus inter erret agnos,
40Cumque hoedis Libyci accubent leones.
Pastores tua turba te rogamus,
Nos et res tueare, Dive, nostras.
Absit fraus scelerum comes, suoque
Se livor miser imbuat veneno;
45Et lis cedere discat, et solutam
Devinctus metuat furor quietem.
Pastores tua turba te rogamus,
Nos et res tueare, Dive, nostras.
Sit pax candida, sit beata, plena
50Pomis copia frugibusque cornu:
Qualis cum positum recenter orbem
Saturnus Iove sanctior regebat.
Pastores tua turba te rogamus,
Nos et res tueare, Dive, nostras.
55Audis nos, Pater? an novam per agros
Suspiras Venerem et preces recusas?
Ah cur nos fugis? hi tui poetae:
Haec olim tibi ducitur chorea.
Pastores tua turba te rogamus,
60Nos et res tueare, Dive, nostras.
Scimus quid sit amor, quid obstinata
Defigi tacitum iecur sagitta;
Adsis tu tamen, ipse dum laboro
Coepti carminis explicare pensum.
65Pastores tua turba te rogamus,
Nos et res tueare, Dive, nostras.
Et ver pulvereum, humidam et vehat sol
Aestatem pecori laborioso;
Neu laxent pluviae, vel impotenti
70Sydus ubera comprimat calore.
Pastores tua turba te rogamus,
Nos et res tueare, Dive, nostras.
Tum fons vitreus, et perennis unda
Festinans placido sonet susurro,
75Quo sitim veniat, meridiemque
Umbrosa pecus elevare ripa.
Pastores tua turba te rogamus,
Nos et res tueare, Dive, nostras.
Gregi haec poscimus: at gregis magistros
80Praesens perpetua leves iuventa,
Quam lusus comitetur et voluptas
Et nudos Venus osculans amores.
Pastores tua turba te rogamus,
Nos et res tueare, Dive, nostras.
85Sic te nec fatuae petant puellae,
Nec Nymphae fugiant meticulosae,
Dum fessae gelidi nemus Lycaei,
Et gratum tibi Maenalon revisunt.


2. Faunus ad Nympeum fluvium. | Fictum pro antiquo

Quid tibi nobiscum est, fluviorum infamia, Nympeu?
Flecte alio cursus, perniciose, tuos.
Flecte procul, removeque meo vestigia luco:
Impurum sacra non decet ire via.
5Quantum Baianas fregit lascivia villas,
Criminis articulus parsque pusilla tui est.
Huc veniunt mixtae pueris de more puellae,
Inque tua, posita veste, natatur aqua.
Lusibus interea duxisse procacibus horas
10Nequitiaque iuvat continuare diem:
Cumque libet, mediis passim iunguntur in undis,
Lascivum femori conseriturque femur.
Tu tamen haec pateris, nec te mea numina tangunt,
Ante oculos fieri turpia probra meos.
15Quin etiam si quid specto, et spectare necesse est,
Illi se improbius liberiusque petunt,
Permolitur pueroque puer, pactique vicissim
Obscaenos agitant nostra sub ora modos;
Meque vocans uda media inter savia lingua,
20Crissat ab imposito fixa puella mare.
At mihi tum mediae saliunt tentigine venae,
Surgit et in cornu spina recurva suum.
Omnia sed parvi facerem tamen: hoc mihi magno est,
Hoc dolet, hoc aequa non ego mente fero:
25Adsueti longa cum sint in crimina culpa,
Concubitus fugiunt qualibet arte meos,
Sive Lycam puerum coepi mollire precando,
Seu tacitus, qua se fert Telesilla, sequor.
Ille preces non audit amantis, at illa sequentem
30Praevolat, et tardum ludit, ut aura, senem.
Non tu parva meo praebes alimenta furori,
Amnis moeche, et vos insidiosa vada:
Nam neque nos olidi vincunt pruritibus hirqui,
Nec sum Lampsacio castior ipse Deo.
35Quod si me Cybele curat iustissima mater,
Quam penes est bruti fasque nefasque soli,
Invisi latices fundo pereatis ab imo,
Vosque petant sicci traiiciantque pedes.


3. Faunus ad nymphas

Dicite cur nostros, Nymphae, fugiatis amores:
Quid Faunus, quo sic despiciatur, habet?
Cornua si mihi sunt, sunt et sua cornua Baccho:
Inque sinus vocat hunc Cressa puella suos.
5Ignea si frons est, an non frons ignea Phoebo est?
Hoc tamen est Clymene facta parente parens.
Barba riget suffusa genis? dedit improba saepe
Oscula barbato Deianira viro.
Intonso densoque tegor praecordia villo?
10Nil ideo Marti est Ilia questa suo.
Capripedem arguitis: quid claudo turpius? at tu
Nupsisti claudo, Cypria pulchra, Deo.
Denique si qua meae pars est non bella figurae,
Exemplum a coelo, quod capiatis, habet.
15Sed vos nimirum mortalia facta sequutae,
Omnis quando auro conciliatur amor,
Pastorum et pecoris tenui custode repulso,
Quaeritis a magnis munera magna Deis.


4. Iolas ad Faunum

Mollibus Alcippe vernantia serta genistis
Collis ab usque iugo fert tibi, Faune, sui.
Ut vidi, huc amens summo de monte cucurri:
Aspice perculso quam tibi corde loquor.
5Nunc adeo si saepe tuos cantavimus ignes,
Affer opem flammae tu quoque, Dive, meae.
Formosi cum te floris velabit honore,
Haec illi dicas, ut tua verba, precor:
"Alcippe, miserum fastu quae perdis Iolam
10Teque simul tacito fallis inepta dolo,
Munera, quae portas, bene si tibi nota fuissent,
Damni te poterant admonuisse tui.
Nec reflorescunt, quae iam cecidere, genistae,
Nec redeunt, qui iam praeteriere dies.
15Quod si nulla mei tangit te cura poetae,
Ah saltem formae parce, puella, tuae".


5. Thestylis ad Faunum

Thestylis Alconis lectum pressura mariti,
Numinis et cultus semper amica tui,
Ipsum, Dive, suae tibi virginitatis honorem
Solvit, adhuc nulli vincula tacta viro:
5Utque ea zona tuam pinum complexa tenebit,
Sic se animo, sic se vinciat ille, rogat.


6. Daphnis ad Faunum

Hac tibi, Faune, tua quae pendet fistula pinu,
De victo grates Thyrside Daphnis agit.
Quod si etiam illius dederis superare magistrum,
Caedetur festis alba capella tuis.


7. Galatea

Pana Deum Siculi per iniquas littoris undas
Eludit tarda dum Galatea fuga,
Seque adeo, spe provectus studioque sequendi
Plus medium infido tingueret ille mari:
5"Quo fugis, o Galatea? mane, mane o Galatea:
Non ego sum, dixit, non ego, Nympha, Cyclops,
Qui flavum avulsis iaculatus rupibus Acin,
Saevitiae liquit tristia signa suae.
Pastorum pecorisque Deus, cui garrula cera
10Prima dedit varios fistula iuncta modos,
Quem gelidi frondosa colunt pineta Lycaei
Laetaque Maenalio Parrhasis ora iugo,
Unam de cunctis te diligo Neptuninis:
Galatea, mane, o iam Galatea mane",
15Ille loquebatur; fundo declive maligno
Littus erat: gressum non tenuere pedes.
Sed pelagi dum caeca urget male cautus, et instat
Qua refugit pendens, subtrahiturque solum,
Labitur, et summas dorso converrit arenas:
20Labentem intortis obruit unda fretis,
Utque Deam, Galatea iterans, Galatea, vocabat,
Implerunt tenues ora vocantis aquae.
Tum primum latices epotavisse marinos
Pana ferunt, ponti nec latuisse Deum,
25Sed quia Nereidas ibat vexare puellas.
Offensum fluctus non tenuisse suos.
Ergo illum nandi insuetum glauca excipit alto
Unda sinu: exultant irrequieta vada.
Marmora ter superare manu conatus amara,
30Ter circumfusis est revolutus aquis;
Nympha Dei lapsum cupidis spectabat ocellis,
Gratior et pulchro risus in ore fuit.
Spectarant, sparsi ut steterant per littora, Fauni,
Pan, comites Fauni, grataque turba tua,
35Et mixtus Faunis, cordi cui semper amores
Nympharum et querulo tibia rauca sono,
Incubus, et Satyri, et coniferae Sylvanus
Arboris agresti cinctus honore caput.
Qui simul atque ipsum gentis videre parentem
40Pana sub impuris mergier aequoribus:
"Nympha redi, Galatea redi, neu desere amantem",
Ingeminant omnes, "candida Nympha redi.
Ah tantum ne admisse tuis sit dedecus undis,
Quod taceant nulli post, Galatea, dies",
45Ingeminant Divi; clamoribus icta resultat
Arida pumiceum qua lavit Aetna pedem.
Illa metum fallax simulare et tendere in altum
Et vanas surda reiicere aure preces;
Quo magis ii tristes moesti versare querelas,
50Et pelagi expertes dicere amore Deos.
Pectora pars pulsare manu, pars currere in undas
Cedit, et argutos tardat arena pedes.
Omnia quae obliquo, lente nans, respicit ore,
Unaque tot gaudet fallere Nympha Deos.
55Utque satis lusit: "Certe sat lusimus, inquit,
Successuque mei non caruere doli".
Atque ita iactatis relegit freta versa lacertis,
Pronaque non longum vincere tendit iter.
Summa secant pulsae fluctu saliente papillae,
60Spumea sub niveo murmurat unda pede.
Tum summo apprehensum cornu sustollit: at illi
Clauserat insolitus lumina victa sopor,
Ut rediit cum luce animus: "Quo percitus oestro
Coniugium affectas, dixit, inepte, meum?
65Perque ausus vada salsa sequi regna invia vobis,
Invitam pergis sollicitare Deam?
Numen aquae gaudet tumidarum numine aquarum,
Conveniunt votis vota propinqua meis.
Tu pete montivagas, quarum es de gente, capellas,
70Parte tui, et nostros linque, proterve, toros".


8. Priapus

Ante alias omnes, meus hic quas educat hortus,
Una puellares allicit herba manus:
Quam rapiunt, non ut capiti dent ferre corollas
Et niteat multo flore revincta coma;
5Laeta nec ut festi velentur limina templi,
Cum facit ad patrios plebs venerata Deos;
Nec phiala ut molles capiat conclusa maniplos
Guttaque supposito stillet odora foco.
Atque ea non beta est, non brassica, non amaranthus,
10Non quae flaventi lumine caltha micat;
Lubrica non lapathus, non est Cereale papaver;
Adiuvat aut medicas quae panacea manus;
Nec Baccho cynara et mensis accepta secundis,
Artificum nec qui surgis, acanthe, labor;
15Nec quae cum rapidi vertit se lumine Phoebi,
Nec quae de pueri nomine nomen habet.
Longe alia est longeque alios aptatur in usus,
Nam primum bifido nititur illa pede.
Enodem tenta in caulem, resupinaque tota,
20Et patulum minio sparsa rubente caput,
Est eadem, gelidis albet cum terra pruinis,
Est, cum sydereo finditur usta cane.
Nil refugit, nulloque potest non tempore pangi,
Nullis non apte conseriturque locis.
25Certa nec ulla soli ratio est, cultusque serendae:
Foecundum, subigas tu modo, semen habet.
Semina seu mandes sulcis, seu fossa feraces
Accipiat plantas, utraque tuta via est.
At cum iam prima coepit pubescere sylva,
30Exaltatque opibus luxuriatque suis.
Tum vero lachrymae summo de vertice manant,
Mella quibus cedant, Sicelis Hybla, tua.
Quin etiam digitis contrectarique superne
Gaudet et attactu crescit ab ipsa tuo.
35Nec minus hanc (quae cuncta mihi licet usque tueri,
Nam me posse loqui foemina nulla putat)
Quamlibet ingenuae gaudent tetigisse puellae,
Et mediam tenera continuisse manu;
Saepe iuvat summae prono dare basia vultu,
40Lentam sollicita saepe fovere mora.
Dumque fovent, tenues planta risere tumente
Per tunicas agilem surgere, perque manus.
Tum mirata novam faciem non rustica virgo,
Praegrandesque toros insolitumque decus:
45"Te veneror, gramen magni mihi numinis instar,
Teque meum columen, te mea sceptra puto",
Dixit; nec cunctata diu vestemque reducit
Et bibulam inducto sedula fonte rigat.
Illa madet fusa circum sua vimina vena,
50Quasque haurit, largo foenore reddit aquas,
Cultricumque sinus laetis proventibus implet,
Perfugium in multis una reperta malis.
Nam quae, longiquas sponso volitante per undas,
Carpitur indigno sola relicta situ,
55Et macet in viduo pertabescitque cubili,
Fibra se multum graminis huius alit.
Molle iecur tacita quae deperit icta sagitta,
Plurimam in epoto semine sentit opem.
Cui facies pallet, caulem si prandet opimum,
60Prandenti gratus serpit in ora rubor.
Et quae turgidulos flendo corrumpit ocellos,
Ut temere in lachrymas hoc genus ire vides,
Rore inspersa levi, summa qui prosilit herba,
Laetitias animo luminibusque facit.
65Et quam nigra malis terrent insomnia visis,
Admorso placidus germine somnus habet.
Dudum habilis tum si qua viro est, materque vocari
Expetit, ignavos conqueriturque dies,
Olim ne sterilem postrema redarguat aetas,
70Auxilium radix, tempore sumpta, venit.
Denique si qua suo mulier male culta marito est,
Hanc vorat atque assis non sua damna facit.
Quamque magis digitos implet capientis et ore
Manditur oppleto, tam magis illa placet.
75In molli latet umbra aliis, mihi semper aperta est:
Tam bona non debet graminis herba tegi.
Nomine si cupias cognoscere, Menta pusilla est.
Rides? Sic illam Roma diserta vocat.
Sed quae, docti homines cum dicunt, Menta pusilla est,
80Haec mihi non docto maxima vel nimia.
Parcite Romulidae, verbo sum lapsus in uno:
An cuiquam nimium tale quid esse potest?


9. Leucippi et Alconis tumulus

Fer casiam et flores et odori balsama trunci,
Quanta super tumulos integat umbra duos.
O Pan, Pan, periere tui Leucippus et Alcon:
Fer casiam, et plena balsama carpe manu.
5Carpe manu flores, ipsaque volente Thalia,
Nympharum sectis sparge sepulchra comis.
Illi, proh, tantum quos tu laudare solebas,
Musa quibus cordi semper amorque fuit,
Proh facinus, periere; nec est revocabile damnum:
10Aspice, composito fletur uterque rogo.
O Pan, Pan, seu te gelidi montana Lycaei,
Seu tenet umbrosa Maenalis ora nape,
Huc ades, et tepidam lachrymis resperge favillam:
Dedecet hic lachrymas continuisse, Pater.
15Ipsa Venus flevit: teneri flevistis Amores:
Fleverunt Dryades, Nereidesque Deae.
Phoebus adest, repetensque suos mala fata poetas
Vexat flebilibus saxa nemusque modis.
Atque ait haec: "Periere mei Leucippus et Alcon:
20Estque adeo, qui me numen habere putet?
En facinus, rapuere meos mala fata poetas,
Quaque sequar raptos, non datur ulla via,
Quos alui, quorum ipse pio cantabar ab ore,
Et dederam laurum crinibus ire meam.
25Sume fidem: cornu celeres intende sagittas,
Nimirum ut fugiant te bona prima tua.
Rumpe fidem: cornu celeres infringe sagittas,
Nominis illa tui gloria, Phoebe, iacet.
Nymphae, terrarum praesentia numina, Nymphae,
30Quae colitis Thusci littora curva maris,
Phoebus ego: Phoebi testes estote doloris,
Quanquam etiam vester debuit esse dolor.
At vos ulla mei tangit si cura doloris,
Quanquam etiam vester debuit esse dolor,
35Pastores, tumulo Phoebi decorate poetas,
Et memorem in tumuli caedite fronte notam:
- Hic geminae Phoebi curae, Leucippus et Alcon,
Pastores ovium, pastorum et uterque magistri -".


10. ad Melinum

Quid dominam assiduis vexas, Meline, querelis?
Frangitur iniusto laesa timore fides.
Simplicitas magis ipsa iuvat, cum lege soluti
Iungitur in tacito foemina virque toro.
5Mitem animum dedit infirmis natura puellis,
Fecit et ad blandas mollia corda preces.
Culpam in amore suae qui nullam agnoscit amicae
Novit qua melius arte perennet amor.
Mulciber aeternos Venerem tenuisset in annos,
10Usa minus duro si foret illa viro.
Ah pereat, quicunque suae peccata puellae
Obiicit et flentem sustinuisse potest.
Ipse ego si videam, nollem vidisse fateri,
Gaudia ne flendo dissipet illa mea.
15Tu quoque, quod nolles fieri, desiste vereri:
Non erit: innocuos ipse tuetur amor.


11. ad Telesillam

Ne valeam, Telesilla, tuo ni semper in ore
Saevus Amor facibus cum pharetraque sedet.
Nam quoties mala verba moves, toties mihi pectus
Vapulat heu pueri de pharetra et facibus.
5Sed peream, Telesilla, tuo ni semper in ore
Blanda Venus violis cum casiaque sedet.
Oscula nam quoties mihi das auferre petita,
Das toties Veneris et casiam et violas.
Quid Siculis ingrata favis absynthia misces?
10Sive mihi tantum sis bona, sive mala,
Altero uti superem laetus, dum te mea vita
Placata potior, altero uti moriar.


12. ad Lucretiam Borgiam

Tempore, quo primam miscens fluvialibus undis
Iapetionides rite animavit humum,
Scilicet hac teneras oneravit lege puellas
Natura, in nostris parca tenaxque bonis:
5Ut speciem et clarae ferret quae munera formae,
Ingenii nullas quaereret illa vias;
Quaeque animi decus indueret, cultumque per artes
Pectus Apollineas ingeniumque ferax,
Illa sibi nullum formae speraret honorem:
10Atque omnes pacto iussit adesse Deos.
Plurima cumque novo crevisset foemina mundo,
Eventus certam sustinuere fidem.
Namque ut habent mala rura valentes saepe colonos,
Pigraque, qui bonus est, otia sentit ager,
15Sic non formosae cultu nituere puellae,
Et quae pulchra, eadem desidiosa fuit.
Prima, meum atque aevi sydus spectabile nostri,
Tantum animo, quantum, Borgia, fronte micas:
Et tibi cum facie non certet Agenore nata,
20Non Helene Idaeo rapta Lacaena Pari,
Te tamen in studia et doctas traducis in artes,
Nec sinis ingenium splendida forma premat.
Sive refers lingua modulatum carmen Hetrusca,
Crederis Hetrusco nata puella solo;
25Seu calamo condis numeros et carmina sumpto,
Illa novem possunt scripta decere Deas.
Naulia seu, citharamve manu percurrere eburna,
Et varia Ogygios arte ciere modos,
Seu revocare Padi vicinas cantibus undas,
30Mulcentem dulci flumina capta sono,
Seu te nexilibus iuvat indulgere choreis,
Et facili ad numerum subsiluisse pede,
Quam timeo, ne quis spectans haec forte Deorum
Te praedam media raptor ab arce petat,
35Sublimemque ferat levibus super aethera pennis,
Detque novi coelo syderis esse Deam.
Quicquid agis, quicquid loqueris, delectat: et omnes
Praecedunt Charites, subsequiturque decor.
Ipse decor sequitur: sed, si modo vera fatemur,
40Hei mihi, quam multis est decor ille malo.
Nam minus Aetneas vexant incendia rupes,
Quam quibus est facies, Borgia, nota tua;
Nec facies modo, sed docti quoque pectoris artes;
Ah pereat, si quem forma sine arte movet!
45Atque ego, qui miseros olim securus amantes
Ridebam et saevi regna superba Dei,
Spectabamque mari laceras de littore puppes,
Nunc agor in caecas naufragus ipse vias.

13. amica ad Gallum

Galle, meum sydus, mea lux, mea summa voluptas,
Quo levis ille tuus tam cito fugit amor,
Lusibus ut metam cupias imponere nostris,
Teque meo properes eripuisse sinu?
5Siccine tot nostri de te meruere labores,
Et mea non ullo crimine laesa fides?
Haeccine tu nobis olim promissa dedisti,
Iuratus Paphiae numina magna Deae,
Cum te nunquam alia caliturum, Galle, puella,
10Sed fore dicebas tempus in omne meum?
Heu male consultas veri quaecunque putamus
Ullius in verbis pondus inesse viri,
Et miseras, quae, more meo, vitamque necemque
Atque omnes ponunt spes in amante suas.
15Nutat ut in summis vento leve culmen aristis,
Fluxa labat vestro sic in amore fides;
Utque undam premit unda sequens pellitque priorem,
Sic vos usque novus versat et urget amor;
Atque ita tu, bone Galle, novo male captus amore,
20Qua me destituas, pergis inire viam.
Interea ficto velas tua crimina vultu,
Accumulasque malis perfida facta dolis:
Quaeque potes melius campo committere aperto,
Bella per insidias dissimulata moves.
25Nam mihi nulla facis querula convitia lingua,
Nec rapit ira meas ungue notare genas,
Ac neque turbatos abstergere flentis ocellos,
Figereque abstersis oscula luminibus,
Nec piget illapsos fronti componere crines,
30Et dare compositae florea serta comae:
Atque illos laudas, atque hanc, et colla manusque
Exiguosque pedes virgineumque latus:
Utque prius, videorque tibi te digna, proborque,
Meque tuos oculos, corque animamque vocas.
35Sed te iam totam culpari, Galle, per urbem
Fingis, et a populo non bona verba pati,
Plus aequo facilem quia des te semper amanti,
Meque animo nimium perpetiente feras;
Quaelibet et praesto venias in iussa, nec umquam
40Abscedas lateri longius ungue meo;
Quoque tui plures attavi gessere triumphos,
Et proprio quo plus ipse decore micas;
Hoc inquis magis indignum et deforme videri,
Te Veneris laqueis implicuisse caput,
45Atque dies totos dominae parere puellae,
Quae tua foemineo sub pede colla premat.
Haec mala ne serpant, curam te velle parumper
Nominis et famae dicis habere tuae.
Ista tui nova cura venit tibi nominis unde,
50Me nisi quod miseram linquere, Galle, paras?
Namque in amore movent propriae quem incommoda vitae,
Damna potest famae quique timere suae,
Atque novas leges moerenti dictat amicae,
Subtrahit hic laxo iam sua colla iugo:
55Quosque canit titulos speciosaque nomina rerum,
Dissidii causas quaerit habere sui.
Aeneas donec miseram dilexit Elisam,
Fatorum et nati mentio nulla fuit.
Sed sive ille novam muris praecingeret urbem,
60Haerebat Phrygio pulchra Libyssa viro;
Seu vexare feras cursu iaculisque pararet,
Vecta comes celeri Sidonis ibat equo;
Seu daret e solio populis sua iura vocatis,
Iura simul populis quae daret, uxor erat.
65Verum ubi cessit amor, tum spe surgentis Iuli
Ducitur et fatis lintea danda putat;
Tum videt intrantem muros et multa monentem
De Maia genitum, de genitumque Iove;
Ostia tum Lyciae Tyberina capessere sortes
70Grynaeaque iubet cultus in aede Deus,
Et patris Anchisae in somnis super urget imago,
Debita Troianis Itala regna sequi.
Galle, adeo non ora gerit mendacia, cuius
Legitimi pectus aestuat igne Dei.
75Albis nigra bonus confundere nescit amator,
Vertereque ambigua fasque nefasque via.
Tam purum nihil est veri quam sensus amoris,
Indigeatque ulla quod minus artis ope.
Ille nihil didicit fictis componere verbis,
80Qui, quod amat, certa novit amare fide,
Nec quaerit furtis, bene sed placuisse merendo,
Et tantum pollens simplicitate sua est.
Adde quod est Amor ipse puer, nec convenit illo
Versutum pectus militis esse duce.
85Utque Deus nullo velat sibi corpus amictu,
Sic nudis animis vult sua bella geri:
Quemque videt non insidiis, non artibus uti,
Hic bonus est, inquit, miles, eritque mihi.
At contra incerti et malefidum vulgus amantes,
90Illita felle malae pectora fraudis habent.
Nam semper magnis se dicunt ignibus uri,
Ardet ut in summo Sicelis Aetna iugo:
Sed modo se patriae, modo se causantur amicis,
Nunc dare principibus imperiisque diem,
95Nunc famae spectare viam, nitique per ora
Ire virum, atque astris inseruisse caput,
Dum fallant astu miseras perdantque puellas:
Quos inter magnum tu quoque nomen habes.
Atque utinam vanis in te, mea vita, querelis
100Invecta et falsa dicerer usa nota:
Constantique fide tu nos, ut fingis, amares,
Adversi ferrent nec mea vela Noti.
Sive tamen nostri perstas in amore fideque,
Arcessis propera cur mea fata via?
105Seu tuus ille prior menti deferbuit ardor,
Ah cur me miseram linquere, Galle, paras,
Quae te uno semper colui male sana tenore,
Quae sum per longas usque sequuta vias?
Ipsa quidem non defugio tua iussa, nec ulla
110Parte tuus nobis dissimulatur honos.
Sed cave, ne titulos dum vis augere, perempta
Infirmet laudes una puella tuas.


14. ad Lygdamum

Heu diversa tuis quam sunt mea, Lygdame, fata:
Ut nos non uno versat in orbe Deus!
Tu, quod amas, crebro invisis, longumque tuendo
Aegrum animum atque avidos pascis amore oculos;
5Et lateri admissus iocundos aure susurros
Pendulus et fragrantem excipis ore animam;
Summa vel auratae suspendis basia mitrae,
Dum loqueris vacuam blandus ad auriculam;
Levibus aut raptum digitis, teretive lacerto
10Molle decus domina non renuente geris;
Et trahis a prima serus convivia nocte,
Dum sol frenatos ad iuga poscat equos.
At mihi longiquae gentesque urbesque petuntur,
Ut toto a domina separer orbe mea;
15Et modo nimbosas mannis transmittimur alpes
Saxaque vix ipsis exuperanda feris;
Nec caeci nemorum tractus suspectaque lustra,
Nec tardant nostras flumina adaucta vias.
Interdum audaci vastum trabe currimus aequor,
20Velaque nostra iidem venti animamque ferunt.
Qua tamen in terra est mea lux, convertor ad illam,
Et frustra Eurydices nomen in ore meo est:
Atque ita coniunctorum animis et amore duorum,
Alteri adest semper quod cupit, alteri abest.


15. de amica a viro servata diligentissime

Non tua nequicquam mediis sitientis in undis,
Tantale, flumineus respuit ora liquor;
Nec frustra esurientem eludunt arbore ab alta
Semper verticibus pendula poma tuis.
5Nempe haec damnatos exercet fabula amantes:
Huic nos poenarum debita turba sumus.
En ego, cui domina est, quae me mihi charior ipso est,
Pro qua non metuam, vivat ut illa, mori;
Quae me prae dulci germana et fratribus aureis,
10Praeque suo sese dicit amare viro;
Cum teneant nos iidem ambo intra tecta penates
Una eadem, atque uno pene etiam in thalamo,
Saepe ut nuda sinus et qualis surgit ab ipso
Mane toro veniat conspicienda mihi;
15Non tamen huic possumve meos narrare labores,
Atque aliquam adversis poscere rebus opem;
Non ve sedere una, non dextrae iungere dextram,
Non dare lacteolis basiolum digitis:
Omnia quae possunt alii, qui tam nec amantur,
20Nec quorum tantus concutit ossa Deus.
Atque haec non patior, quia magnos impia Divos
Laeserit acta gravi lingua furore mea;
Aut violarim audax proavorum sancta sepulchra
Et fraterna piis eruerim ossa locis;
25Aut reserans Italas Gallis venientibus urbes
Intulerim Veneta barbara signa manu.
Sed neque sopiti Alecto intentavit in ora
Luridam ab inferno stans Phlegethonte facem;
Foemina devotum nec me ulla potentibus herbis
30Prodidit, et magici docta ministra doli,
Infecitque dapes et diris pocula succis,
Quales Circaeos imbuerant cyathos
Tunc, cum hominum e facie remex patientis Ulyssei
Induit in varias pectora versa feras.
35Quippe horum nihil est, tantum tuus ille maritus,
Eurydice, annosis durior ilicibus,
Observat te meque simul prohibetque vel uno
Cedere te lateri longius ungue suo.
Ille tuae raptum fronti decus et mea nuper
40Misit in Adriacas dona scelestus aquas.
Quamque mihi telam pingebas nexibus aureis,
Igni non ipso mitior igne dedit.
Ille tibi, si quando aliquo diversus abire
Cogitur et regis castra viasque sequi,
45Imponit legem exosus, ne quod mihi verbum
Dicas, ne ve in me lumina coniicias,
Neve aliquem auscultes, de me quicunque loquatur,
Neve legas digitis scripta notata meis.
Utque pater bimae, gestit quae incedere, natae,
50Sic custode tuum munit utrumque latus.
Interea querulo plenas sermone tabellas
Dat tibi, iuratos commemoratque Deos
Et Venerem matrem et, cui vincla iugalia curae,
Saturni magnam progeniem atque nurum:
55Et modo quae in nostro capiantur, scribit, amore
Comperta esse tibi singula consilia.
Nunc si comperiet quicquam, mala multa minatur,
Teque absens etiam ferreus excruciat.
Ne valeas unquam insanos finire dolores,
60Nullaque sit miserae non gravis hora tibi.
Proh superi, Eurydice, tune haec tam tristia, tamque
Perdita facta animo perpetiente feres?
Tune ullis sine deliciis poteris, mea vita,
Cum tibi tam ingrato consenuisse viro?
65Adde quod exuperat cornicum saecla vetusta,
Natus et is multo est, quam pater ante tuus:
Quasque vides, ipso non sunt in vertice: canos
Occulit adscitis calvitiumque comis;
Immundamque animam et late graveolentia odoro
70Flore Arabum et multis artibus ora fovet.
Parcite custodes: non est mea digna puella,
Quae senis impuri perferat imperium;
Et me si videat quis vestrum accedere ad illam,
Avertat se, aliam dissimuletque viam;
75Aut niveam dum tango manum, dum mollia carpo
Oscula, vos somno lumina victa date.
Si piget hoc, dura tum me vincite catena,
Et contusa gravi compede crura sonent,
Mille vel inclusum dubiis perplexibus error
80Detineat, tecti Creta superba tui;
Innixi aut ferro muri atque adamantina turris,
Cocyti aut triplici sepiat unda lacu,
Dum servet nostram custodia nulla puellam.
Ah pereant, quos haec tam mala cura movet!
85Tum primum Eurydices cupiam periisse maritum,
Illa sit ut duro libera servitio:
Quemque velit, cuicunque velit, spectetque loquaturque,
Acclinetque humero languida molle caput.
Cur tamen ipse miser pereas? sine me tua tantum
90Uxor amet: tunc te mi superesse velim,
Tunc te laudabo, tunc te mea Musa per aevum
Praesentum et venturum omnium in ora feret;
Tunc quos nunc habeo et quos sum olim habiturus amicos,
Omnibus ipse mihi charior untis eris.
95Diliget illa etiam plus te, mitescere si te
Senserit: immites ipse repellit amor.
Peccabitque minus, modo si peccare libebit,
De te cum sibi nil, unde queratur, erit.
Obsequio tenerae vincuntur corda puellae,
100Obsequium magni numinis instar habet.
Obsequium blando paulatim assuescere amanti,
Et Veneris multas ferre iugum docuit,
Quarum ante immodicos spirabant lumina fastus.
Contra iusta malis instruit ira dolis:
105Hos natura parens illis, ut cornua tauris,
Alitibusque ungues rostraque longa dedit.
His se defendunt armis, laesaeque repugnant
Scilicet: haec noceant ne tibi tela, cave.
Nec melius cavisse potes, quam si bene factis
110Ingenium dominae promereare tuae.
Hae tibi sint artes, sic illam vincere tenta:
Vinces, aut victus damna minora feres.
Nec tu foemineas irrites coniugis iras:
Foemineus refugit crimina nulla dolor.
115Nil metuunt violare, nihil pervertere parcunt:
E coelo dederint praecipites superos,
Cum spe deiectaeque sua durique perosae
Facta viri madidis ingemuere genis.
Traiecit rigido natorum pectora ferro
120Isthmiaci Colchis victa dolore tori.
Apposuit natum patriis in prandia mensis
Impia Bistonium Daulias ulta scelus.
Quot mare habet Libycum fluctus, quot littus arenas,
Tot movet in laeso foemina corde dolos.
125Sed quid ego haec repeto? me tantum utare magistro,
Saevierit damno foemina nulla tuo.
Tunc, quae te miserum mala nunc versantque trahuntque,
Effluxisse tuo protinus ex animo
Dices, ut fracta fontis liquor effluit urna,
130Gestatus flavo virginis in capite,
Si forte in triviis pueri dum praelia ludunt,
Impulsus duri testam aperit silicis:
Atque haec dat gemitum et largo simul expluit imbri,
Horridulos illi perluit unda sinus.
135Pax aderit, pacisque Deus cum matre Cupido,
Nudaque amabilibus Gratia mixta iocis,
Terque solum pellens tenero pede Lusus, ut olim
Aurea cum faciles saecla tulere viros.
Nullae vexabant curae mortalia corda,
140Libertas illo tempore magna fuit.
Dura nec inscriptis astabant legibus aera,
Culpa scelusque aberant sollicitusque timor,
Nec vicina suis natam vetuere parentes
Non observatos ferre per arva pedes.
145Nec socias lecti mos custodire puellas,
Liminaque obducta claudere firma sera.
Simplicitas magis ipsa iuvabat, tum bona passim
Gaudia cum nullis iuncta habuere malis.
Haec et plura tibi contingent commoda: quae non
150Regum spes alto nixa pedem solio,
Aerataeque acies constipatique manipli,
Omnis et acta tuo terra sub arbitrio,
Omne mare exuperent: ipso te iudice felix,
Ditior et votis esse ferere tuis.
155Des modo te nobis curare volentibus aegrum,
Vulnera tractari sustineasque tua.
Promere opem egregios Podalirion et Chirona
Vincam ego tam doctas non habuisse manus:
Ipse tibi adsistat medicae Deus arbiter artis,
160Illa non poteris convaluisse via.
At si, quae moneo, surda contempseris aure,
Verbaque do rapidis nunc mea turbinibus,
Irrita post paulo spreti praecepta poetae
Flebis, teque mihi non habuisse fidem.


16. de Galeso et Maximo

Increpat admissi tenerum dum forte Galesum,
Et queritur fluxa Maximus esse fide;
Dumque malos pueri mores incusat, et ipsi
Dura lacessitus verba ministrat amor:
5Non ille urgenti sese purgare magistro,
Non multa offensum conciliare prece,
Inficias non ire et testes poscere divos,
Largo purpureas imbre rigante genas;
Non etiam irasci contra, iustique doloris
10Accensam in laeso promere corde facem.
Nil horum aggreditur: sed tantum ingrata loquentis
Implicitus collo dulce pependit onus.
Nec mora, cunctanti roseis tot pressa labellis
Oscula coelitibus invidiosa dedit,
15Arida quot levibus flavescit messis aristis,
Excita quot vernis floribus halat humus.
Maxime, quid dubitas? Si te piget, ipse tuo me
Pone loco: haec dubitem non ego ferre mala.
Sed neque iam dubitas, nec te piget, inque volentem
20Basia mellitus contulit illa puer.
Macte tuo damno et pueri, bone Maxime, culpa,
Macte tua culpa nequitiaque, puer.
Nam veneror, quorum placidi non pectora mores
Composuere minus, quam face torret amor.
25Crediderim in sancto dentur si iurgia coelo
Inter se faciles non secus esse Deos.
Ex omni vobis mollissima vellere fila
Nevit docta colo ducere fata soror.
Quis sortem magis optandam sibi poscat amoris,
30Maxime, sive tua, sive, Galese, tua?
Tene tui faciunt pueri peccata beatum?
Tune tuo peccans gratior es domino?
Sic o saepe meus peccet, sic laedat amorem,
Sic mihi se laeso praestet amore puer.


17. ad Sempronium a quo fuerat reprehensus, | quod materna lingua scripserit

Non quod me geminas tenere linguas,
Et Graiam simul et simul Latinam,
Semproni, reputem, mei libelli
Materna tibi voce sunt loquuti,
5Ut tanquam saturum hinnuloque aproque
Vilem iuverit esse me fasellum:
Quod tu carminibus tuis venustis
Permirum tibi dixeras videri.
Sed famae veritus malae periclum,
10Campo versor in hoc loquutionis:
Quod dicam tibi, quem proboque amoque
Quantum pignora vix amant parentes,
Ut cum noveris id, cavere possis.
Nam pol qua proavusque avusque lingua
15Sunt olim meus et tuus loquuti,
Nostrae quaque loquuntur et sorores,
Et matertera nunc et ipsa mater,
Nos nescire loqui magis pudendum est,
Qui Graiae damus et damus Latinae
20Studi tempora duplicemque curam,
Quam Graia simul et simul Latina.
Hac uti ut valeas tibi videndum est:
Ne dum marmoreas remota in ora
Sumptu construis et labore villas,
25Domi te calamo tegas palustri.


18. Benacus

Te Giberte cano, purus dum templa sacerdos
Ingreditur, cupioque tuas attingere laudes.
Sit modo non impar tanto sub pondere, quae me
Musa vocat: nec eam ventura redarguat aetas
5Obscurae carmen claro tibi condere famae,
Et magnum brevibus voluisse intexere chartis.
Nuntius ut vitreas Benaci vectus ad undas,
Muscoso subter pendentia fornice tecta,
Atque Dei laetis implevit vocibus aures
10Advenisse diem, quo formosissima terrae
Ausoniae Verona sacris templisque regendis
Demissum coelo et magnis virtutibus auctum
Acciperet iuvenem, qualem vix ipsa petebat,
Forte Pater gelido in luco sylvaque virenti
15Fontibus et rivis cubito subnixus et urnae
Iura dabat: cui carbasei mollissima fili
Stamina pingebant fuco, vestemque parabant
Caeruleam, innumerae nodis ac retibus aureis
Collectos comptae crines tempusque decorum,
20Incinctaeque auro surasque sinusque fluentes
Vestibulo in thalami natae, niveosque lacertos
Nudabant operi: quo pulchro ex agmine Sirme
Docta lyrae digitis percurrere fila canebat
Carmen, quod totidem numeris Gardeque Saloque
25Reddebant; sol aestivos circumvagus orbes
Axe terens medio currum librabat Olympo.
Ergo avidis allata Deus postquam auribus hausit,
Promissosque olim fatis sibi laetus honores
Agnovit, tangens haerentem uligine barbam,
30Demulcensque manu iussit vicina vocari
Flumina; dein sese placidum convexa sub alta
Speluncae senior solitaque in sede recepit.
Postera iam coelo stellas noctemque fugarat
Lustrabatque dies multo terrasque fretumque
35Lumine, cum nitidis venit Ticinus in undis,
Piscosusque altas involvens Lambrus arenas.
Venit et indigenis foecundans Ollius arva
Deductus rivis, et cultos Abdua campos
Amne secans, fulvo ripasque interlitus auro.
40Nec rapidus fluvioque Athesis spectandus amoeno
Defuit, aut Patavi circumque intraque pererrans
Moenia Meduacus triplici circumdata muro:
Moenia, quae positor pugnas et bella perosus
Musarum Iliacus studiis Phoeboque sacravit.
45Populiferve Padus genitor, qui flumina centum
Ipse suo accipiens vasto latissimus alveo
Ubera terrarum cursu per pinguia lapsus
Portat, seque mari septenis amnibus infert.
Quos tunc atque alios velatus harundine crinem
50Mintius excepit venientes limine primo
Obvius atque in tecta parentis saxea duxit,
Laetifico cordis non celans gaudia vultu.
Qui simul ac udos posuere sedilibus artus
Cristallo rigida fultis et iaspide glauca,
55Continuo Nymphae mensas ante ora Deorum
Speluncae in medio niveis mantilibus apte
Consternunt, dapibusque onerant, Dictaeaque plena
Vina ferunt referuntque manu, calicesque madentes
Praecingunt myrto atque implexis flore coronis,
60Purpureoque rosae, Medorumque arboris albo:
Medorum quondam, sed quae nunc plurima laetas
Benaci vestit ripas, non illa caduca
Fronde virens, suavique auras permulcet odore.
Post ubi prima quies epulis, Deus ipse magister
65Undifragi domitorque lacus, praesentia circum
Numina respiciens, his vocibus ora resolvit:
"Quod votis toties nequicquam optavimus unum
Vobiscum, Divi, fausto modo sydere luces,
Vertentes luces fatorum orbisque ministrae,
70Advexere: vehit pleno bona copia cornu,
Largaque pomifera praetendit munera dextra.
Quare vos primo longaevi a semine mundi,
In mare fluctisonum prono labentia cursu,
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
75Flos etenim iuvenum, longa formidine saecla
Perdita qui solvat, quique agglomerata malorum
Agmina tot bellique faces, quas vidimus ipsi,
Bactra ultra, Thylemque ultra Scythiamque releget,
Quique urbes, quique arva colat, Iove missus ab ipso est.
80Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
Hic primum miseris viduatas civibus urbes
Accipiens, vacuosque suis cultoribus agros,
Replebit numerum exaequans augensque priorem:
Oppidaque ingenti multum quassata ruina
85Prostratisque solo late moerentia tectis
Restituet, pulchroque dabit splendescere vultu.
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
Magno namque pii iuvenis devinctus amore
Hetruscus Pater, excelsas qui Tybridis arces
90Possidet et nutu Romanum temperat orbem,
Illius eximias virtutes claraque docti
Ingenii monumenta et sancti pectoris artes
Suspiciens, obitosque invicto corde labores,
Hoc dedit, has illi rerum permisit habenas.
95Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
Quid memorem ut tener et primae sub flore iuventae
Ingentem ad ludum properaverit auspicibus Dis;
Indole dein quanta nixus, quam fortibus ausis,
Robore ceu firmo ventorum flamina quercus,
100Aut scopulus fluctus saxo excurrente marinos,
Sic undas rerum excipiens et plena pericli
Multa diu casus victor superaverit omnes.
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
Saepe illum abruptis in vallibus Apennini
105Versantem, luctantis equi cum frangeret armos
Praecipitansque viam obstrueret torrentibus imber,
Poeninas vel per fauces tractusque volantem
Aerios, summo miseratae e vertice, Nymphae
Optavere graves cohiberent nubila nimbos.
110Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
Saepe illi ad magnos reges mandata ferenti
Astitit unigena proles Iovis, ut bona mater:
Ut mater bona, quae charo timet omnia nato
Et cupit in duros comitem sese addere casus.
115Tum pueri mirata oculos et verba loquentis,
- Ipse meas artes iam nunc tibi, dixit, habeto -.
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
Testis adest triplices magnas discreta per oras,
Fluviorum nemorumque ferax pecudumque virumque
120Gallia, non auri, pictae non indiga vestis;
Diversosque iugo ad ventos interque cadentem
Surgentemque diem longo protenta Pyrene,
Altis quae geminas despectat frontibus undas.
Tum dictis factisque potens illa inclyta bello
125Lataque et in latas Hispania dissita terras.
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
Hae nam te insolita orantem, aversasque suorum
Flectentem regum mentes, Giberte, videbant,
Acceptos conversa sonos cum vocis imago
130Redderet, et dociles iterarent nomina ripae.
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
Testis et Adriacus, parvo qui flumine Rhenus
Lambit humum; testis Thuscis haud maximus undis,
Maior prole virum, et divinos Arnus honores
135Promeritus, coelum divisque recentibus augens,
Pulchros qui colles, pulchramque intersecat urbem:
Gens quorum imperio dispar, nec legibus aequa,
Illius in studiis iam dudum et amore quiescit.
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
140Tu vero, tu Roma, tui genus ecquod alumni
Iam non curarum, non commemorare laborum
Una potes? tolle egregium per saecula nomen,
Tolle decus, daque alta virum volitare per ora.
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
145Quantum Trinacriae vertex se sustulit Aetnae,
Aut cinctus stellis Atlas, aut Caucasus ingens,
Tantum clara virum Romae se nomina tollunt.
Illa novos tibi coelestum concessit honores
Antiquis cumulans: at tu praesentia saecla
150Firmabis veterumque abolebis damna malorum.
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
Ecce tibi laeto vestit se gramine tellus
Et tibi sylva comas nutrit, tibi pabula surgunt;
Foecundus mites implet tibi pampinus uvas,
155Palladis et nigrum tibi ducit bacca colorem;
Tum spisso quem rete trahant vel harundine longa,
Flexivagus nostris crescit tibi piscis in undis.
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
Accipe quae tibi Parnasi de colle sorores
160Dona ferunt, sacram lauri de fronde coronam,
Et plectrum, et citharam, scriptasque ab Apolline chartas,
Aeternum quas ediscant celebrentque minores.
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
Accipe quae calathis porgunt tibi munera Nymphae,
165Luteolum calthae florem casiamque virentem,
Liliaque violasque et purpureos hyacinthos.
Haud porxisse prius poterant: bella, horrida bella,
Pertulimus, dulces et deformavimus agros.
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
170Ut cum lethiferos accendit Syrius ignes,
Rivus aquas, hortus flores, pratum invidet herbas;
Pallet humi nullo facies depicta colore,
Ipsa suos sitiens foetus non educat arbos,
Intereunt fruges siliqua labente perustae;
175Arva colit nemo siccis arentia glebis,
Vomeris et durum non admittentia dentem:
Cuncta iacent nimio coeli contusa calore:
Tristia sic nostris aderant prius omnia terris.
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
180At postquam laetos effudit Iuppiter imbres,
Rivus aquas, hortus flores, pratum explicat herbas;
Ipsa viret tellus, ripae collesque nitescunt.
Dant segetem sulci, nemus altas sufficit umbras;
Poma suos curvant crescentia pondere ramos;
185Ruris turba Deam venerata ligonibus udam
Vertit humum et putres exercet vomere campos.
Cuncta vigent coeli foecundis roribus aucta:
Nostras sic iucunda manent nunc omnia terras.
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
190At vos in septem discreti culmina montes,
Tuque, pater Tyberine, tuum qui flumen Olympo
Devehis, hunc olim vobis multosque per annos
Sic satis o tenuisse: meam mihi iam date partem.
Ipse dabo multis, ne sint mea gaudia sola:
195Et tandem nostris iuvenem concedite terris".

19. pro Gorytio votum ad deos | quibus aediculam exaedificaverat

Sancta, quibus propriam posuit Gorytius aram,
Numina, perpetuosque arae sacravit honores,
Humani columen generis, divina puella,
Ipse sibi legit summi quam rector Olympi,
5Et tu, divinae genitrix augusta puellae,
Felix sorte tua, felix nata atque nepote,
Aetereique puer magnum patris incrementum,
Arte boni quos egregia coeloque Savini
Spectari, Pario et spirare in marmore fecit:
10Hac vos pro pietate illi, pro munere tali
Reddite, si sacrorum unquam pia carmina vatum
Et castae movere preces coelestia corda,
Reddite quae posco, mea nec sint irrita vota:
Ut quos longa dies miseris mortalibus olim
15Advectat varios senio veniente labores,
Aegrum animum et segnes effoeto in corpore sensus,
Inque solum pronos vultus nixisque bacillum
Poplitibus, tardosque gradus tremebundaque membra,
Tum crebras lachrymis causas, et dura suorum
20Funera et eversos mutata sorte penates,
Quaeque alia ex aliis passim mala consternatas
Implerunt terras cupidi post furta Promethei:
Horum ille immunis totos centum expleat annos
Auspiciis, Superi, vestris, et numine vestro
25Integer, ut nunc est, nec longae damna senectae
Sentiat: et charus patriae, iocundus amicis,
Dives opum, Roma incolumi Latioque fruatur.


20. hymnus ad divum Stephanum

Nam quae te culpae et sceleris tam dira cupido,
Infelix Solime et saeclis damnanda futuris,
Corripuit? tantas aut quis furor egit in iras?
Ut iuvenem patris aetherei praecepta canentem
5Dicta tibi et veterum reserantem oracula vatum
Praestanti eloquio, teque ad meliora vocantem,
Compita per mediasque vias e moenibus urbis
Illusum expuleris; tum caeca perdita mente
Concursu pressum ingenti, saxisque petitum
10Nudatos artus, ceu quondam grandine densa
Iuppiter ingeminans terram quatit aethere ab alto,
Crudelis letho dederis nil tale merentem?
Ille quidem placido sustollens lumina vultu
Lustrabatque oculis coelum, intrepidusque pericli
15Laudabat superos, et spe sua damna levabat:
Cui se, quantus erat, manifesta in luce videndum
Ipse pater Divum dederat cum compare nato
Sublimis, medioque illi fulgebat Olympo.
Quin etiam extremo cum iam sub fine laborum
20Disiectus duro frontem et cava tempora nimbo
Iret iter propius lethi, tamen hostibus ipsis,
Pro scelere immani moriens, pro talibus ausis
Ah veniam superos anima fugiente rogabat:
Placabat superos hosti iam frigida lingua.
25Salve, bis senis lectus parere magistris,
Macte animo, puer, egregio et praestantibus ausis,
Macte nece, et veris magnum decus addite Divis.
Tu princeps ignominiam plagasque cruentas,
Et longum memoranda nepotibus aspera fata
30Magnanimi post Herois, quem candida partu
Coelicolum regi tecto sub paupere Nympha
Non ullam venerem, nullos experta hymeneos
Ediderat patrii flavas Iordanis ad undas,
Testis ades facti: sacro tu primus ab illis
35Sanguine palmiferae terram conspergis Idumes:
Et pulchrae insolitos decerpens laudis honores,
Purpurea gaudes frontem cinxisse corona:
Unde tibi grati nomen dixere minores.
Te colimus: certo tibi tempore sacra quotannis
40Rite damus et thura tuis imponimus aris.
Quod si ulla o votisque hominum precibusque moventur
Numina, nec cunctis adeo stat perdere Divis
Ausoniam populosque Italos nomenque Latinum,
Atque malis prope iam confectae moenia Romae,
45Sancte, veni, coetusque tuos tuaque aurea templa,
Laeti quae festa velamus fronde per urbes,
Dexter adi, placidusque animis illabere nostris.
Ac primum miseris bellorum et caedis amorem
Da, Pater, exuere et tercentum mittere in annos
50Tigrimque Tanaimque ultra, et post ferre quietem
Sollicitos populi fasces, adiectaque regnis
Regna super, validoque undantia milite castra,
Et pacem venerari et mitia vertere duris:
Dein pestes scelerum tantorum, atque agmine longo
55Multa odii concreta modis mala semina diris,
Infectasque diti labes et crimina purga
Heu solito graviora, irasque averte Deorum.


21. armilla aurea Lucretiae Borgiae Ferrariae Ducis | in serpentis effigiem formata

Dypsas eram: sum facta, Tago dum perluor, aurum
Tortile Nympharum manibus decus: at memor olim
Eridani, auditaque tua, Lucretia, forma,
Heliadum ne te caperent electra tuarum,
5Gestandum charae fluvius transmisit alumnae.


22. de Iulio puero qui se ipsum pinxerat in tabula

Ut sol, cum placidis semet depingit in undis,
A te sic ipso picte puelle micas.


23. Pegasus equus paternum insigne

Graecia cum celeres mihi daedala fingeret alas,
Esse, homines, vobis dixit in astra viam.


24. cum cereis albis dono missis Bernardo monacho

Vivat in Euganea reliquum tibi lumen