previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


2. Palladi

Te te, suprema maximi proles Iovis,
Innupta Pallas, invoco,
Hastae potentem nobilis viraginem,
Quam Phorcis asperat ferox,
5Cum multilingue sibilis quassans caput
Procul profanos submovet.
O sola rerum, o lucidi domina aetheris,
O coelitum sanctum decus:
Huc huc duelli, pacis huc ades potens,
10Seu te tyrannicum solum et
Vicina templa rupibus Telonicis
Seu fertilis Nilus tenet,
Sive alta Itoni saxa sive argenteis
Vorticibus Inachus pater,
15Sive in remotis optimi regnis patris,
Dignata mortales parum,
Aevum beata ducis et nutu omnia
Heres paterna temperas:
Quo non Metus, non inquies penetrat Dolor
20Dubiisve Senium gressibus
Aut sydus anni noxium aut Auster gravis
Morbis domesticis sinum,
Sed cuncta vere germinant semper novo
Vicis malignae nescia,
25Et nunc fluentis irrigantur lacteis
Nunc melle passim Hymetio.
At ipsa curru flammeo septemiugo,
Ter auream quassans comam,
Longum citatas huc et huc agis rotas
30Ausis tremenda masculis:
Subsidit aether ipse, contremit fretum,
Emota respondent sola.
At, quae trecentae virginis stipant latus
Olea revinctae candida,
35Pars haeret uno fixa in obtutu deae,
Tam forti ab ore pendula,
Aliae aut recenti lilio aut spargunt rosis,
Quod quaeque potis est conferens.
Has pater Homerus inter atque Orpheus pater,
40Uterque plectro adamantino,
Partum Chariclus subsecuti nobilem,
Laudes heriles concinunt:
Ut sola patris vertice ex ipso edita,
Hominumque origo et coelitum,
45Prima et nefandos aggeres disieceris
Audax paternis ignibus,
Ipsumque fratrum maxime Enceladum trucem,
Non ante equestris cognita,
Stagnis profundi Tartari demiseris,
50Mirante monstrum patruo;
Prima inquietis gentibus certas domos
Stabilemque dederis patriam,
Prima arce, prima moenibus ditaveris,
Prima optimis tot artibus.
55Tu sancta prima iura, tu legem invenis,
Commenta vim dignam malis,
Tu prima mentes compari nectis iugo,
Tu propria tribuis pignora,
Tu celsa raptos tollis ad templa aetheris,
60Tu patriam antiquam doces
Coelumque patrem maximum rerum omnium
Curis caducis subiicis.
Salve, beati lucidum germen patris,
Vere Phaneta splendide,
65Eadem virago, mas eadem, eadem furor,
Sapientiaque eadem et quies,
Animisque nostris ades et atra nubila
Discute tua immensa face.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: