previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


9. ad uxorem de liberis educandis

Quid tibi communis natas, tria pignora, coniux,
Commendem, quarum maxima cura tibi est?
Nam tua nec virtus, nec amor monitore marito
Indiget, et matris munera docta subis.
5Sed tamen, ut partesque meas et iura tuerer,
Neve absens videar non memor esse domus,
Haec obeunda tibi constanti pectore mando,
Officii quae sint munera certa tui.
Primus honos pietasque Deo templisque dicatis;
10Hoc primum discant pignora nostra, vide.
Templa adeant caste, castisque piissima votis
Dona ferant: gaudet simplicitate Deus.
Tum colere antiquas artes maternaque iussa,
Atque agili discant carpere pensa manu;
15In digitis acus, ante pedes intexta quasilli
Viminaque et fuso stamina torta levi.
Hoc Tanaquil opus, hos mores Lucretia monstrat,
Phylacidae hos coniux, Telemachique parens.
Multa pater materque valent infundere natis,
20Transit et in seri iura nepotis avus;
Insita sed studio vis confirmanda fideli est,
Natura ut mores induat usa bonos;
Arte opus est; artem sollers quoque perficit usus;
Perficit ars quicquid reperit ingenium.
25Sponte sua quamvis tellus foecunda, novari
Poscit, et optata gaudet arantis ope;
Sponte sua vitis profert baccheia racemos,
Sed tamen assidua falce colentis eget.
Quid, quod quae sterilis natura creverat arbos,
30Insita pomiferas portat honusta comas?
Arte igitur natura iuvatur, et arte magistra
Sumunt diversos pectora nostra habitus.
Format aratorem domita cervice iuvencum
Agricola, ut currus axe sonante ferat;
35Format equum domitor, sic ut petat obvius hostem,
Sensit ubi audaces signa dedisse tubas.
Dum tenera est aetas, dum mens patiensque magistri,
Tum proprias artes quisque docendus erit;
Ergo dum molles animi, nunc imprime, mater,
40Quae pietas, quae lex fasque pudorque iubent.
Plura licet nostras commendent dona puellas,
Matronae decus est una pudicitia:
Forma brevis, vigor est animi splendorque virilis.
Munificam regis addecet esse nurum:
45Nos pudor, ac probitas, nos vitae ruga severae,
Nos labor insomnis mensaque parca decet.
Ocia nequitiam suadent, dat luxus amori
Fomenta; in venerem, saeve Lyaee, rapis;
Dicitur et fontes fontanaque numina amasse
50Quae dea tutelam virginitatis habet,
Lenaeos latices odisse et pocula bacchi,
Pocula virginibus perniciosa suis.
Calisto arcadicis cur ursa erraverit agris,
Fama tenet sacrum destituisse chorum,
55Naiadum et latebras mediis petiisse diebus,
Sermone et longas continuasse moras.
Illic Oenones miseros cognovit amores,
Cognovit versos ad sua furta deos,
Illic Eveni natam pugnacibus armis
60Abreptam atque Idae praeposuisse torum,
Cognovit spretum dilecta ab virgine Phoebum,
Evenum rapidis sponte subisse vadis;
Qualia dum memorant faciles ad furta Napaeae,
Arcas amat versos ad sua vota deos.
65Corrumpunt mala dicta animum, moresque verendos,
In veros sensus saepe abiere ioci:
Lascivos igitur coetus lascivaque verba
Pignoribus nostris rite cavenda, vide.
Penelope nunquam, nunquam Lucretia vidit
70Istrio dum molli scenica voce canit.
Templa pudicitiam maculant: ni rite peractis
Rebus abis, templi noxia saepe mora est.
Rustica nec mihi sit, nec sit mihi blanda puella,
Quanquam rusticitas labe vacare potest:
75Blanda procax facile est et amata ad ludicra velox,
Sit procul o, procul o blanda procaxque mihi.
Non quales ageret didicit numerosa choreas,
Sed quos exigeret Laodomia colos.
Dum trahit ante rotas devictas Scipio gentes,
80Et peragit magnos libera Roma iocos,
Matronae iuvenesque simul per compita saltant,
Concinit et varios tybia lyda sonos.
"Romanos, inquit, numeros inflare memento,
Aemilia, et nostros, advena, tange modos."
85Non omnis igitur numeros, non quasque choreas
Quae proba, nec quaevis carmina nosse cupit.
Ausam vix memorant tectis Argian avitis
Prodisse et raras urbis adisse domos.
Quae casta est, thalamo gaudet laribusque paternis:
90Turba nocet, turbae crimina ubique placent.
Est oris quoque lex, est et sua cura capillo,
Quam tenuisse decet, praeteriisse nefas.
Evadne hoc placuit, placuitque hoc Martia cultu,
Ornatus tamen est neutra secuta novos;
95Ante Helenam nullae crines emere puellae;
Troia docet quantum non sua forma nocet;
Nec faciem, nec colla prius, nec pectora norant
Pingere, nec fuco consuluisse genis:
Primae Sirenes cultus docuere negatos,
100Est nova sed crimen poena secuta novum.
Quid tibi praecipiam molles vitare fenestras?
Ad culpas aditum laxa fenestra facit.
Libera mens, captiva tamen sint lumina, quando
Hanc animo invenit saeva libido viam;
105Cogite fallaces, animus ne peccet, ocellos,
Cogite, libertas ne peritura cadat;
Pellite materiam primasque extinguite flammas;
Vincite, vincentes palma decusque manent.
Haec tibi nunc, coniux, non ut moveamve rogemve,
110Sed studium absenti noris ut esse domus;
Perge, et consortem natis nunc exige curam:
Est labor, at merces magna parata tibi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: