previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


5. elegia de duorum obitu fratrum

Fata mihi nimium quia sunt mihi fata sinistra,
Maxime divorum Iuppiter, ipse queror.
Insequitur me sceva novo fortuna dolore,
Me dolor inclusus pectore dilacerat.
5Meque premunt lachrymae moesto de corde fluentes
Et macerat tristes flebilis unda genas.
Est cibus infoelix, infoelix munus Iacchi
Necnon infoelix est mihi nocte sopor.
Est misero mihi nulla quies, labor undique nobis
10Et, quocunque fugam torqueo, moeror adest.
Si capio sacri nodosa volumina iuris,
Solvere conanti vincula moeror adest.
Si lego buccolicos pastorum carmina ludos,
Tu, Melibee, querens demere moesta negas.
15Arma legens vatis, genuit quem Mantua foelix,
Didonis, Priami meque querella premit.
Nasonem repetens, exul qui tristia lusit,
Cantabam secum, sed pariterque dolens.
Squalidus arva peto et minuentia prata dolores,
20Flava seges Cereris vitis et ipsa iuvat.
Arborei fructus, violae cum flore hiacynthi
Flosque papavereus saepe levamen erant.
Talia cemebam, frondosa turtur ab ulmo
Extemplo querulos prebuit ore sonos.
25Vulnera, quae misero demebant pectore campi,
Turtur amara gemens non leviora dedit.
Gutture ne cesses gemere, o tristissima turtur,
Sunt passim vite stammina nigra mee.
Cantabo tecum pariter miserabile carmen
30Et que sit referam causa doloris ego.
Causa mei nimium fors est adversa doloris,
Causa mei fletus fata severa, queror.
In me fors teneris eadem quid scevit ab annis?
Insequitur volucri sub pede colla tenens.
35Quae mala sim passus, quos nunc patiorque dolores,
Rumpar ego, ingenio si memorabo meo.
Atque utinam nostros singultus clauderet annos,
Gauderem extinctis tot mihi morte malis.
Nec te plorassem tantum, mihi frater adempte,
40Cui Iacobo vite tempore nomen erat,
Nec gemerem ipse tuo fatali funere, frater,
Dimidium cordis, mi Nicolae, mei.
Alter bis denos nondum perfecerat annos,
Me minor infoelix ipse Iacobus erat.
45Lustra duo, qui maior erat, geminavit et unum
Addidit infoelix, cum periturus erat.
Temperies celi viciarat amara minorem,
Tabida quem subito perdidit ipsa lues.
Infoelix cecidit crudeli vulnere maior
50Pro patria pugnans, pro laribusque suis.
Sic geminis fato geminis orbatus ocellis,
Sic periit nostrae maxima pars animae.
Sicve superstes ero nostri sine parte vigoris,
Me miserum referam tempus in omne meum.
55Sed breve tempus erit, rumpent cito fila sorores,
Si non cessabunt impia fata, queror.
Nam Niobes formam lachrymosi summere saxi
Cogor et alcionum carmine saepe queri,
Sive tuos gemitus imitabor, turtur amara,
60Mutatus fato numinibusque poli.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: