previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


2. eiusdem ad Iacobum Cortarolum | Patavinum epistola

Quas tibi pollicitus sum, Cortarole, tabellas
Accipe, nec tristi, te precor, ore lege.
Non cultos iuvat hoc mores nec seria versu,
Sed potius faciles inseruisse iocos.
5Namque sumus iuvenes, iuvenilia dicere fas est,
Scilicet et dulces composuisse sales.
Cum vero gravior venietque severior aetas,
Sermoni nostro plus gravitatis erit.
Ipsa senecta licet iuveniles increpet annos,
10Quae nunc facimus fecit et illa tamen.
Sed etiam prima fortes aetate iuvenci
Inter se certant cornibus oppositis,
Et pingues validis praescindunt viribus agros,
Perdulcem semper in Veneremque ruunt.
15Emeritae postquam huius venit hora senecta,
Defluit e frigido pristina corde Venus.
Primariosque docent tellurem scindere tauros
Et dare sub pando colla torosa iugo.
Cortarole, suos mores fert quaelibet aetas:
20Sic vult qui summa Iuppiter arce tonat.
Ipse puer faciles gaudet componere nugas
Atque studet rixas fingere saepe leves.
Quisque suae iuvenis fastidia longa puellae
Conqueritur, verba semper amoris habet.
25Deinde graves quarta mores cum aetate sequuntur,
Quae semper labore dedito quaerit opes.
Tempore post modico subrepit cana senectus,
Quae iuvenum curas increpat esse leves.
Esset turpe seni verbis iuvenilibus uti;
30Turpe etiam nobis sermo senilis erit.
Cur tamen in Venerem non sit procliva senectus
Si peteres, satis haec sit tibi causa brevis.
Hi totiens teneras olim futuere puellas,
Ut sua paulatim perderet ossa calor;
35Et modo quod toto sulcatur corpore rugis,
Illa prius fuerat sanguine plena cutis.
Si vero sanguis quo fugerit ille requiris,
Accipe quae lepido carmine vera cantem:
In cunno cupidis illum emisere puellis,
40Cum tensus rubra fronte Priapus erat.
Quod si tam vires essent velut ipsa voluptas,
Effugeret penes femina nulla senum;
Certatim tremulis captarent oscula labris,
Blanditias dominae concinerentque suae.
45Quare nos usus iuvat effutire severos,
Haec aetas cum sit nostra severa parum.
Hic tener est versus, teneris bene convenit annis:
Haec est a nostris meta terenda rotis.
Iucundo hoc tristes fallemus carmine curas,
50Quae nostro fixae pectore me perimunt.
Quod si diva Venus me pondere liberet isto,
Semper ero miles et sua castra sequar.
Et iungam viridi semper mea tempora mirto,
Vitalis nostrum dum riget aura caput.
55Quare, sancta Venus, nobis has adime curas:
Pendebit templis multa tabella tuis.
Cortarole, meae si qua est tibi cura salutis,
Nunc pro me Paphiae da pia vota deae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: