previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


9. eiusdem de morte Tiphernatis | eius praeceptoris

Pierides, vobis venit haec iactura, puellae!
Indignas tepido tingite rore genas
Et vestros artus nigro velletis amictu;
Deflexum et longo tempore ferte caput.
5Nam iacet immiti divinus morte poeta,
Helysias nondum dignus adire domos.
Et quos Virgilio fletus moriente dedistis,
Edite: Virgilio non fuit inferior.
In primis fuerat perdoctus utraque,
10Nec fuit in tota doctior Italia.
Heredem moriens ex ore reliquerat illum
Romani princeps Tullius eloquii.
Noverat occultas rerum discernere causas:
(Creverat in gremio, philosophia, tuo)
15Fulmina, terreno cur cumdensato vapore,
Impete cur vasta de Iovis arce cadant;
Qua freta concrescant et qua se lege remittant;
Proveniat terris maximus unde tremor.
Illum etiam medicae Phoebus praefecerat arti:
20Aegris applicuit non tamen ille manus.
Namque adeo fuerat vestro perculsus amore
Vobiscum ut noctes conteretque dies.
Candida mens illi, vitiis obnoxia nullis,
Vir prudens fuerat, vir fueratque bonus.
25Quamvis nescio quas fabelas livida turba
Evomeret, tumidus, credite, livor erat.
Rumores fictos, recti et conscius ipse,
Se simulans surdis auribus esse, tulit.
Consulto Veneta consultus in Urbe senatus
30Heu linguam spatio legit utramque brevi.
Heu talem in nobis immitia fata poetam,
Heu talem in nobis surripuere virum!
Pierides, mecum misero plorate, puellae:
Plangite veloci plectro nuda manu.
35Collectos crines in modum victa relaxet,
Rivulus e lacrimis vestra per ora fluat.
Quo fugis ante diem nobis, praerepte Tipherni?
Quae tam insperatae causa fuere necis?
An ne tibi invidit forsitan crinitus Apollo,
40Cum vidit plectro te meliore frui?
Ille tamen mestis texit tua nubibus ora,
Illius ex oculis decidit imber aquae,
Quando anima exhalans emersit in aethera purum,
E claustris subito libera facta suis.
45Sed quae immature ruperunt tempora vitae?
Tam cito cur Lachesis livida rupit opus?
Innumeros cervus vivendo emergit ad annos,
Saecula tot semper unica vivit avis.
Cultrices quis erit Parcas qui iudicet aequi,
50Si dant in vita longius esse feras?
Non opus est vano consumere tempora fletu
Et tepidas frustra perdere tot lacrimas.
Istos mortales nam cum semel exuit artus
Atque auras abiit spiritus in tenues,
55Non posset revehi lacrimis aut fletibus ullis:
Sic vult summa qui tonat in arce Deus.
Istas, praeteriens sed quas legat ipse viator,
Malleolo et celte marmore fige notas:
"Componi moriens sua membra Tiphernius isto
60Extrema iussit voce poeta loco.
Qui, vertens multos graeco e semone libellos,
Corpore deposito, tecta Iovis petiit.
Illum autem vos, qui super estis, flete, poetae:
Namque decus vestri nominis ille fuit".

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: