previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


2. pompa secunda Nereidum. | collocutores Macron et Lepidina


1 Eia agedum, coniux, quaenam procul aequore pompa?
Haud capiunt virides sinuantia litora nymphas;
Nereidum chorus omnis adest. En coerula prima est
Pausilipe implexis hedera frondente capillis,
5Pausilipe mihi nota, vides, procul innuit; haec me
Saepe manu sua ad antra, suos deduxit in hortos,
Donavitque apio et odorifero serpillo,
Et dixit: "Tibi mite pirum, tibi praecoqua servo,"
Pausilipe nigro sub candida guttura naevo.
2 10Quam molli incedit passu et sese exerit ore
Quae sequitur, praecincta sinum et pede candida nudo;
An fortasse tibi, coniux nitidissima, nota est?
3 Ut sese ad choreas, Macron mihi care, resolvit,
Ut lepida est, veneres ut toto spirat ab ore,
15(An peto est oculo?) memini, narrare solebat
Crambane mater (ea ne est?) ea Mergilline.
Invideant tibi vel digitos Prochyte Capriteque,
Nerine o formosa, o Nereis heroine;
O si sim iuvenis, tecum ut coniungere dextram,
20Ut tecum hanc libeat choreas flexisse per actam,
O nymphe formosa, o candida Neptunnine;
Dum siccas simul ad solem pectisque capillum,
Tunc ego, tunc niveae pennas imitata columbae
Sim volucris, tibi quae cerasi cum tempore primo
25Maturos foetus et fraga rubentia rostro
Proiiciam in gremium, primos et ruris honores
Per me prima legas, nostro et sis munere prima.
4 Illa illa; haud aliam vidi gestare puellam
Aptius aut pharetram, aut intendere fortius arcum.
30Atque alio hos arcus, alio tua spicula tende;
Me meus ignis habet, et habent mea pectora vulnus.
5 Me miseram, meus est, alios pete, nympha, iuvencos;
Mi Macron, tege me, collo et tua brachia necte;
Ne saevi, Sarniti dea, et tua tela retracta.
6 35Te teneo, avertit telum dea, fixit et Aulum.
Ah miser, ut madidis vultum demisit ocellis.
7 O Macron, memini, mater me docta monebat:
"Sarnitim fuge, nata, trucem Sarnitida vita;
Fert intinctum oculis, arcu fert saeva venenum,
40Non parcit pueris saevitque inimica puellis."
Hinc videas Satyros passim, hinc languere Napaeas,
Deperit hanc Alcon, octogenarius Alcon,
Insanit Morphe, nonagenaria Morphe,
Deseruit silvas, qui nunc colit aequora, Faunus.
45Ecce venit Resina aviae iunctissima nostrae,
Tristior illa quidem patris de clade Vesevi.
Nam teneo (sic lenis anus referebat) amasse
Hanc nunquam, sprevisse procos, at litore solo
Moerentem casus exustaque regna parentis,
50Tritonis cupidam vix effugisse rapinam.
Ter sese dea surripuit, tria fervidus heros
Oscula compressis liquit signata labellis.
Nunc quoque livor adest; at sunt sine labe papillae,
Quis superat nymphas; videas si forte lavantem,
55Non tibi candidiora poli sint lactea texta,
Non tibi sit planta crystallus purior alba.
Ex illo infidum litus fontemque relinquens
Rura colit, dumisque suas studiosa capellas
Pascit, et errantes servat cum matribus hedos
60Quadruplici insignes hirsuta ad tempora cornu.
O Macron, Macron, mihi me, tibi te nova nymphe,
Quae venit, eripiat, cingit quae ad tempora myrtos.
Ipse vides: illi ridet mare, ridet et aer,
Cingit quae ad collum caltae florentis honorem,
65Illi concedant Dryades, Nereides illi.
O longis praelata comis et lumine peto
Hercli, superciliis nigris, candente papilla,
Es memor, et meminisse decet, mea nubilis Hercli,
Quos mihi corallos, quae mella liquata dedisti,
70Dives corallis et mellis munere dives;
Sis memor, et niveum tibi me donasse colostrum
Delitiasque rosae primae et vaccinia prima.
8 Risit et argutos in te dea flexit ocellos.
9 Fallor, an adventat caprei maris heroine,
75Praeceditque chorus Tritonum et litora clangunt,
Non capiunt undante salo cava litora puppes?
Haec ipsa est, coniux, caprei maris heroine;
Circumstant Aequana hinc, illinc innuba Amalphis,
Et fidae comites et litoris altera cura.
80Illam ego, dum Capreas peterem cum matre, sedentem
Ad scopulum vidi. Famulae properare legentes
Ostrea et evulsas lapidoso e margine conchas;
Accepit dea me gremio et donavit echinis.
Obstupui ingentemque humero ingentemque lacertis,
85Atque utero et toto retinentem corpore formam,
Horrebant sed crura nigris et pectora setis;
Purior Aequana cum sit nihil, aut sit Amalphi,
Utraque odoriferum spirent et pectore anethum.
Litora sed crepuere canitque silentia Triton.

1 Lepidina

2 Macron

3 Lepidina

4 Macron

5 Lepidina

6 Macron

7 Lepidina

8 Macron

9 Lepidina

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: