previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


4. pompa quarta. | Macron et Lepidina colloquuntur de nymphis urbanis et suburbanis


1 Ecce suburbanis longe praelata puellis,
Ecce venit pingui multum saturata sagina
Butine sociis mecum consueta choreis,
Butine dives hedis, sed ditior agnis,
5Et cui sunt primae farcimina pinguia curae.
Ut rubicunda nitet plenisque intenta canistris
Nobilis et libis et cognita buccellatis
Ulmia, et intortis tantum laudata torallis;
Quae mihi culta placet minus, at de polline vultum
10Non nihil alba placet, tamen est ferus ardor amantum.
Theodocie soror hanc festis nam saepe diebus
Ad choreas vocat, hic dulcem meditatur avenam;
Tum canit, ut taciti stupeant ad pascua tauri:
"Ad fontem duc, Nisa, boves, dum retia tendo."
15Quid cum sola canit frondosae ad culmina villae:
"Huc ades, o Amarylli, vocant Amaryllida silvae?"
Hanc, Macron mihi care, (tulit sors) aspice nymphen:
Ad clivum Pistasis adest, en intuba purgat,
Rasilibusque honerat calathis et stringit anethum.
20Non clivus, non fons, non longi haec litoris acta
Vidit ea pictos melius contexere qualos;
Nunc quoque (fama refert) liquidum quod in aere rorem
Cogere apes et mella cavis infundere cellis
Pingit, et e vario reddit sua munera iunco.
25Forma illi damno est; nulli connubia amantes,
Nulli etiam thalamos nymphae petiere iugales,
Quod timeant cupidae simul aspirare rapinae
Hinc Faunos, illinc Laestrygonas et Cyclopas
Correptos facie et candentis honore papillae
30Et naevo nigrante nigroque ad tempora cirro,
Coniurasse tori iura et violare mariti.
2 Heu squalet formosa domi, metus urget amantes.
Capparion ubi nunc, ubi Sedigitus Manubrion,
Ausi etiam mediis uxorem avellere claustris
35Neptunni? Centum his Tritones, at ille superbum
Excutit aurigam curru et lacerum abiicit undis,
Capparion Petroonte, Aeronte satus Manubrion.
Illi, illi heroes et digni ruris alunni,
Et quercu nutriti et castaneis hirsutis,
40Arbuta quis miliumque liquens abdomen et unctum
Miscebant festis convivia lauta diebus.
3 Pistasis siqua est, digna est heroe marito,
Cultorem tamen et vitis suspirat et horti
Et cui sit cucumis sit et unca cucurbita curae;
45Est quoque spes agiles sciat, ut tornare catinos.
At non Hermitis, nec Olympias, aut Conicle
Haec sibi coniugia aut hos exoptant hymenaeos.
Conicle consueta plagas et retia ferre
Venatorem amat et venantis amore tenetur;
50Aucupiis capta est, hinc aucupis uritur igni
Hermitis, nec amica colo, sed et apta choreis:
Hae casus mihi saepe suos et vulnera nudant,
Quod felix hymenaeo et quod te coniuge felix.
Notus Olympiadis non est amor, et timet, et vult,
55Ast prohibet pudor et durae reverentia matris;
Ipsa tamen concurrere equum et resonare sub armis
Gaudet, et e celsa immoritur spectare fenestra;
Pingit acu tamen, ut credas mugire iuvencum,
In coeno grunnire suem, crepitare cicadas,
60Ut, modo cum geminos filo discrevit amores,
Hunc certare avibus risu mitem et tamen alis
Saevire et tacitum stillare in corda venenum,
Illicet insolitum volucres sentire calorem,
Illum arcu facibusque trucem mansuescere in haerba,
65Sed furtim celeres oculis iactare favillas,
Illicet incensos errare per avia tauros.
Est inter natas foecundae prima Labullae
Nomine Formellis: non hac felicius hortos
Ulla colit, nulli concedit munere fusi,
70Seu ducat linum, seu mollis vellera lanae,
Serica seu digitis promittat fila magistris,
Aurea seu nivea texatur bractea dextra:
Felix sorte sua, nymphaque beatior omni.
Illi secretis fons est nitidissimus hortis
75Pomonis donum, matris tutela Labullae,
Matris Hamadryadis; et amavit hanc quoque Pomon,
Pomon avus Fragolae, atavus cerealis Acerrae,
Vitiferaeque abavus non certa prole Casullae.
Centum habet hic neptes centumque e stirpe nepotes,
80Formellis sed cara illi; non advena fontem,
Navita non sitiit, avido quin captus amore
Deserat et patriam et fessos aetate parentes.
Virginis haec nunc fida comes thalamoque ministrat
Et forma intoleranda et pictis alta cothurnis,
85Quos illi suit ex auro miniosus Aluntas,
Blanda tamen facilisque et amata ad munera comis.
Mille adsunt huic deliciae et bona commoda ruris;
Una mihi invidiae est cornix, cui noctua Bauli
Cesserit atque oculis Sabuloni gracculus albis.
90Haec et: "Have formosa et hera o mihi cara" salutat,
Observansque fores: "Quis, ait, nunc hostia pulsat?"
4 Cedam ego turturibus nigris nostraeque columbae,
Sitque semel vidisse deam.
5 Vel cesseris alno,
Ad quam defossi centum illi ex aere trientes
95Servantur. Nunc illa domi parat anxia lactis
Candentem florem misto et cum melle farinam,
Mox subigit succincta sinum, nudata lacertos
Praestringit violas albas et lilia cana.
Parthenope tum culta manus miratur: ibi illa
100Lacteolas et thyrsiculos et oluscula signat,
Inde latet forma nimiumque et dote superba.
Verum age et hoc, coniux, (fas est) requiesce sub arcu;
Nam defessa traho vix genua, et inepta canistri
Sarcina me gravat, et clivo sudavimus ambo,
105Nuper et hic cecinisse ferunt Meliseon et aegras
Solantem curas nec mitia fata gementem
Phosphoridos natae: en hic e turribus altis
Fistula dependet, saevi monumenta doloris,
Signaque certa manent, numerique per ora feruntur:
110"Phosphori nata, quis heu, quis te mihi, Phosphori, ademit?
O mecum, o salices, mecum o lugete, myricae."
6 Quin, age, pone et honus, et membra labore relaxa,
Iam gravida es, Lepidina, et honus grave languida defers.
Hac quoque pompa venit, via nec capit ipsa Napaeas;
115Hic licet et spectare una et requiesse sub umbra.

1 Lepidina

2 Macron

3 Lepidina

4 Macron

5 Lepidina

6 Macron

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: