previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


3. ad divum Alphonsum iuniorem de Aragonia, | Calabriae ducem illustrissimum

Nostra revolventi mihi tempora nuper obortae
Sunt lachrymae, gravis ad nares mihi nausea venit
Nostri aevi, quod non possis, Alphonse, metallo,
Dive, satum ex ullo sed inerti dicere limo:
5Sic obscoena vigent, sic coniuravimus omnes
Tollere virtutum morientia semina passim,
Nil altum caput ultra oculis animo ve tuentes.
Ecce querebatur mihi se Tritonia Pallas
Omnia dura pati, quod idem modo questus Apollo
10Luce carere sacras et mendicare sorores
Addidit, obscura squallens ferrugine Mavors
Ipse mihi dixit quid avaro cesserit orbi.
His affectus, ubi lachrymae cessere parumper,
Natali sine fine meo convicia dixi,
15Quod mihi contigerit tam foedo tempore nasci
Mecum indignabar. Quis enim non horreat istam
Desidiam? Tales volventem pectore curas
Talibus hortatur mea me nitidissima Clio:
"Desine sollicitis tantum indulgere querelis,
20Noster alumne, modum generoso pone dolori!
Iam tibi praedico, totus renovabitur orbis,
Italiam priscis componi moribus olim
Aspicies, aderunt scelerum vestigia nusquam:
Inclyta Parthenope dabit haec momenta Latinis
25Rebus, Aragoniae debebunt tempora genti,
Quam sacer Alphonsus meritus aequavit Olympo,
Filius accumulat, rex invictissimus armis
Ferdinandus, amor superum. probitatis alumnus.
At sua progenies toti dabit aurea mundo
30Saecula: de gemina Parnasi in vertice lauro
Serta novo Alphonso divae conteximus omnes;
In cunctis iam reddit avum, quam nomine tam re.
Est germana duci Lianora simillima virgo
Regia, naturae decus, Hercule digna marito,
35Principe digna tuo, quem praeferet illa priori
Iussa volensque viro; nec erit mora longa: tenebit
Littora Ferrariae Phaethonteasque per undas
Herculis in thalamo foecunda locabitur uxor,
Alcidae sobolem dabit aequam, nobile germen
40Florescet Latio nec avorum cedet honori:
Forsan et imperio dabitur maiore potiri.
Iam nova lux veniet. Pater hoc sancivit, ut omni
Consulat Italiae: Latii gaudete coloni!
Vestra salus veniet; cum venerit, ite frequentes
45Lauriferi, meritas superis exolvite grates.
Nocte dieque tuus super hanc incenditur heros,
Ardet amans coniunx et honesto carpitur igni.
Ire. cor Herculeum, multa cum luce videbis,
Alma, Sigismundum, qui mox connubia firmet,
50Et sponsam quanto procerum decet agmine ducat.
Hunc, si tu sapies, comitabere; plectra lyramque
Fer tecum, faciles dabimus tibi carmina nymphae;
Usque adeo tua nos vetus indulgentia tangit
Et iuvat accitas supremis rebus adesse:
55Scilicet haud unquam maiore vocabimur in re.
Dic Calabrum, Platine, ducem, quo principe virtus
Prisca suos omnes numeros habitura redibit,
Dic Hymen sacrum, dic incrementa deorum,
Dic decus omne novum, dic gaudia totius orbis."
60Dixit, ab his raptim fugiens Helicona revisit.
At mihi Parthenopes adeundae plurimus ardor
Crevit; ad Herculeas haud frustra fugimus aras:
Ille mihi tutum profugo concessit asylum
Admovitque suis me circum altaria sacris.
65Ergo erit ille mihi semper deus, illius adsum
Auspicio, qualis comitatus Iasona vates
Threicius, si parva licet componere magnis.
Vos ego praesentes veneror, mea numina, divos,
Aspicio simul et quales fore Musa locuta est.
70Sponsa deam sese vultu incessuque fatetur
Et superum genus, Alcidae qualem decet esse
Consortem. Quid vos, caelestia pignora, fratres
Eloquar? Ante alios, dux illustrissime, salve,
Sol oriens sparsure iubar mortalibus ingens,
75Qualencunque meum venia dignare libellum,
Qua tibi procumbens nemo frustratus abivit,
Quam praestare soles adeunti supplice vultu,
Qua ve salutantes non dedignaris amicos:
Sis placuisse memor fluvialis rustica lymphae
80Pocula supremo nactoque Artaxata regi.
Quicquid in Herculea peregrinus et armiger aula
Lusimus, unius quod opus collegimus anni,
Dux Alphonse, magis tibi iure dicavimus ulli
Quam Latii solio: tibi carmina nostra legenti
85Saepe tui occurrent Alcidae nomina fratris;
Adde quod armorum decus es tutelaque Phoebi,
Regia qui duplici lustrabis tempora lauro:
Quod superest tibi se cum carmine dedicat auctor.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: