previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


fam. 24, 11. | Ad Publium Virgilium Maronem heroycum poetam | et latinorum principem poetarum

Eloquii splendor, latie spes altera lingue,
Clare Maro, tanta quem felix Mantua prole
Romanum genuisse decus per secula gaudet,
Quis te terrarum tractus, quotus arcet Averni
5Circulus? An raucam citharam tibi fuscus Apollo
Percutit et nigre contexunt verba sorores?
Am pius elysiam permulces carmine silvam
Tartareumque Elicona colis, pulcerrime vatum?
Et simul unanimis tecum spatiatur Homerus
10Solivagique canunt Phebum per prata poete,
Orpheus ac reliqui, nisi quos violenta relegat
Mors propria conscita manu sevique ministri
Obsequio, qualis Lucanum in fata volentem
Impulit - arterias medico dedit ille cruento
15Supplicii graviore metu mortisque pudende -;
Sic sua Lucretium mors abstulit ac ferus ardor
Longe aliis, ut fama, locis habitare coegit.
Qui tibi nunc igitur comites, que vita, libenter
Audierim, quantum vero tua somnia distent
20Et vagus Eneas portaque emissus eburna;
An potius celi regio tranquilla beatos
Excipit, ingeniisque arrident astra serenis
Post Stygios raptus spoliataque Tartara, summi
Regis ad adventum, magno certamine victor
25Impia qui pressit stigmatis limina plantis
Stigmatisque potens eterna repagula palmis
Fregit et horrisono convulsit cardine valvas?
Hec ego nosse velim. Tu, mundo siqua silenti
Umbra recens nostra veniet tibi forsan ab ora,
30Quis tria cara tibi loca nunc totidemque libellos
Exitus excipiat, nostris simul accipe verbis.
Parthenope infelix rapto gemit orba Roberto,
Multorumque dies annorum sustulit unus
Prospera; nunc dubiis pendet plebs anxia fatis,
35Innocuamque premunt paucorum crimina turbam.
Optima finitimo quatitur sine fine tumultu
Mantua, magnanimis ducibus sed fulta, recusat
Invicta cervice iugum, civilibus usa
Illa quidem dominis, externi nescia regni.
40Hic tibi composui que perlegis, otia nactus
Ruris amica tui, quonam vagus avia calle
Fusca sequi, quibus in pratis errare soleres,
Assidue mecum volvens, quam fluminis oram,
Que curvi secreta lacus, quas arboris umbras,
45Quas nemorum latebras collisque sedilia parvi
Ambieris, cuius fessus seu cespitis herbam
Presseris accubitu, seu ripam fontis ameni;
Atque ea presentem michi te spectacula reddunt.
Que patrie fortuna tue pax quanta sepulcri
50Audisti. Quid Roma parens? hoc querere noli,
Hoc melius nescire puta; melioribus aurem
Ergo adhibe et rerum successus disce tuarum:
Tityrus ut tenuem senior iam perflat avenam,
Quadrifido cultu tuus ut resplendet agellus,
55Ut tuus Eneas vivit totumque per orbem
Et placet et canitur, tanto quem ad sidera nisu
Tollere conanti mors obstitit invida magnis
Principiis; miserum Eneam iam summa premebant
Fata manu iamque ore tuo damnatus abibat,
60Arsurumque iterum pietas Augusta secundis
Eripuit flammis, quem non morientis amici
Deiecti movere animi, meritoque supremas
Contempsisse preces evo laudabitur omni.
Eternum, dilecte, vale nostrosque rogatus
65Meonium Ascreumque senes salvere iubeto.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: