previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


2. Bophillus adulescens alloquitur Phiellam amicam

"Si quisquam infernas cupiat praenoscere poenas,
Si quisquam elisii dona beata poli,
Hic faciles vultus, ille indignantia cernat
Lumina, in exitium nata, Phiella, meum.
5Aurea pacato diffundis tempora vultu,
Aurea tranquillo pax et ob ore venit;
Dum loqueris, toto discedunt nubila coelo,
Verna quies roseo est, vernus in orbe decor.
Candida felices sustollant lintea nautae,
10Quoque petant portus, aura ministrat iter,
Magnetem et gelido surgentis axe Triones,
Quosque sequatur habet tuta carina deos.
Quod si quem placidis facilis dignaris ocellis,
Nectaris huic fontes ambrosiaeque fluunt;
15Illic delicias, illic ludosque iocosque,
Mille voluptates, gaudia mille geris;
Fortuna potes invita fecisse beatum
Quemque velis, miserum quemque beasse velit.
Aspice divinas humano in corpore dotes;
20Nil mortale tibi, digna puella polo es.
Atque utinam invideant ne te coelestia nobis,
Et nova phoebeo sidere flamma mices.
O bene, quod veteres mutarunt numina mores,
Vertit amatorem fabula nulla Iovem;
25In te non taurum, non ille subiret olorem,
Non Danaes rutilam solveret in pluviam,
Sed nitidus blando coetu comitatus amorum
In thalamum veheret, dia puella, suum,
Et tua gemmali posuisset membra cubili
30Illa deum requies deliciumque Venus.
Hoc melius. Nunc ille iocos, nunc audit amantes;
Et iuvenum curis, quas tulit ipse, favet,
Ille mihi de te spondet quaecunque rogarim,
Teque meo pepigit, candida nympha, toro.
35Tu quoque iunge pios fido cum coniuge amores;
Ipse etenim et coniux, ipse et amator ero.
Qualis chaoniae devinctus amore maritae,
Nescit amans volucris fallere iura suae,
Nec te tam formae capiat decor iste superbae,
40Ut tua commorint taedia iniqua deos.
Si facilis quondam Daphne peneia fuisset,
Non staret duris frondea limitibus,
Nec tam crudeli fato rapuisset amantem
Sortis Anaxarete causa modusque suae.
45Et mihi nescio quid blandis promittere ocellis,
Et mihi nescio quid dulce videre loqui,
Utque supercilio spondes nutuque loquaci,
Non nihil ipsa meis mota venis precibus.
Nec nomen capiat te virginitatis inane;
50Nullis illa quidem est inclyta temporibus.
Illi virginitas, illi sua cura pudoris,
Siqua puella deis casta facit superis;
Virginitas tua, Cydippe, tua, Maenali diva;
Nos modo naturae dulce sequamur iter.
55Atque utinam in priscos redeant nova secula mores,
Aurea quis Latio regna fuisse canunt,
Cum passim virides nullo custode per haerbas
Ibat amatori iuncta puella suo,
Non quem dura parens, non quem pater improbus illi,
60Mutua sed placido iunxerat ore Venus;
Atque ita composito iungebant foedere curas,
Una fides, unus lectus, et unus amor.
Tecum ego muscosis habitarem dives in antris,
Atque idem lectus arbor et haerba foret;
65Arbor compositas iaceret recubantibus umbras,
Praeberet mollem cespitis haerba torum,
Et circum querulo streperent virgulta canore,
Et streperet querula qui salit amnis aqua,
Luderet et suavis demulcens ore querelas
70Attica frondosis ales in arboribus;
Sic mecum fixis haereres nixa lacertis,
Lascivis relegens oscula blanda iocis,
Mutua sic placido traheremus gaudia lusu,
Et regum magnae despicerentur opes."
75Haec ille, et saevus quaecunque coegerat ardor,
Quaecunque et didicit verba disertus amans:
At nymphe, varios immutans ore colores,
Paulatim victas iam dabat ipsa manus,
Illius et fixis haerens pendebat ocellis;
80Uritur, et taciti signa furoris erant,
Et conata loqui singultim pauca locuta est,
Deque verecundo fugerat ore color.
Ac furtim laxis foribus progressa parabat
Currere in amplexus, care Bophille, tuos,
85Cum mater saevis cumulans obiurgia dictis
A specula natam iussit abire suam.
Sic quos iunxit amor, tristis custodia solvit:
O nullo vacuum tempore quisquis amat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: