previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


9. de quercu diis sacra

Haec vetus et multos quercus servata per annos,
Si fas est vati credere, numen habet;
Nanque sub hac iacuit mistus naretide nympha
Pan, montanicolae captus amore deae.
5Maenalon ille suum dilectaque rura Lycaei
Parrhasiaeque procul liquerat antra domus,
Venerat huc, virides stringit qua Vigia ripas
Et patrium riguo perluit amne solum;
Vidit eam, liquidis dum se fovet inscia lymphis
10Et fessa aestivo membra calore levat;
Tum periit, saevaeque animum fixere sagittae,
Ussit et aetnaeus pectora adesa calor.
Ac subito hirsuto demissa est fistula collo,
Et pastorali carmina voce sonat:
15"Nympha, decus nemorum, sacro quae fonte lavaris,
Candidaque in nitido flumine membra rigas,
Brachia sunt niveo tibi candidiora ligustro,
Collaque montana non minus alba nive,
Purpureoque genas suffundens dia rubore
20Tingis punicea lilia cana rosa.
Qui tibi sic lucent, per quos ego perdor, ocelli
Nimirum heoi luminis instar habent.
Oscula si liceat teneris sumpsisse labellis,
Vilis Hymetos erit, vilis et Hybla mihi.
25O si quae vitreis referunt se membra sub undis
Contigerim, o cupido membra fovenda sinu.
Nec tu sperne deum, cui servit nonacris ora
Cinctaque montanis itala terra iugis;
Pana deum pecoris cuncti venerantur agrestes,
30Quique tenent alii rura nemusque dei.
Ipse ego lac docui distento ex hubere caprae
Exprimere et fuso cana colostra sero,
Per me etiam tenero sunt mista coagula lacti,
Inclususque suo caseus orbe fuit,
35Quin etiam tenuis lanae felicia texta
Intonsa et docui carpere vellus ove;
His mihi muneribus superata est Luna beatis,
Venit et in nostrum candida diva torum.
Aspice quam pingues agni, quam laetus in agro
40Hedus et in molli luxurietur humo:
Hi tibi munus erunt, longumque intacta per aevum
Fistula nonacriis invidiosa deis,
Pro qua quid non fecerunt Heliceque Lyceque
Cylleneque aliis dura puella procis?
45Hac tu cantabis laudes pecorisque tuasque,
Hac mecum dulcis experiere modos."
Illa deum fugiens, humili sublapsa salicto,
Delitet et surda reiicit aure preces.
Quid faciat? Qua spe miserum soletur amorem
50Infelix? Quanam leniat arte malum?
Omnia tentanti frustra viresque paranti
Obtulit, optati casus amoris opem.
Quercus erat late patulis densissima ramis,
Dives et intacto vertice sacra comam;
55Fama manet Faunos hic discubuisse madentes
Saepius, et laetos hic agitasse choros;
Inde loco metus, ac longos venerata per annos
Silva manet, medius praeterit antra liquor,
Antra racemiferis semper vestita corymbis,
60Semper silvicolis antra petita deis.
Huc dea post aestus, venandi fessa labore,
Venerat et molli lassa quierat humo,
Cui labor et strepitus rivi salientis et umbra
Optatos somnos et levis aura facit.
65Forte greges illuc, umbra ut viridante levaret,
Ducit, et ipse cito Pan petit antra pede:
Ecce videt stratam cupidus per gramina nymphen;
Constitit, et tacita gaudia mente rapit.
Mox sensim summaque pedes suspendit in haerba,
70Et presso nullus redditur ore sonus.
Ut tetigit niveae semota cubilia nymphae,
Et timet, et faciles huc agit hucque manus,
Subducit retegitque sinus nudatque papillas,
Hinc genua in molli lenta recurvat humo;
75Blanditur foemori digitis, collumque genasque
Libat, et amplexu pectora nuda fovet,
Iungit et os ori, mox ad sua gaudia pergit,
Et sperata diu re sibi vota capit.
Illa ubi se captam dulci resoluta quiete
80Sentit, ab opposita praelia veste movet;
Verum ubi nec precibus nec vi permovit amantem,
Paulatim victa est, deposuitque metum.
Iuvit opus, facilemque deo dea praebuit, inde
Saepius ad gratum venit amica locum.
85Hinc arbor sacrata diis, quod mille tabellae
Antraque votivo munere culta docent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: