previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


6. AD IO. BAPTISTAM ASINIUM I.C.

Quis me laetior est beatiorque?
Quando mox Asini alloqui ac videre
Decem post hyemes, decemque messes
Te summum mihi et optimum et perennem
5Amicum potero videre et una
Audire et simul alloqui, fruique
A sole exoriente ad occidentem
Te, quem sic ego diligoque amoque, ut
Unusquisque oculos suos amamus;
10A quo sic amor ipse rursus, ut qui
Amatur nimis impotenti amore.
O quae gaudia sunt futura? et, o quos
Amplexus repetemus? et vicissim
Ipse me, ipsum ego te osculabor atque
15In meis oculis tuos ocellos
Defiges penitus, nec amovebis
Pupulas nimio ebrias amore,
Ac desiderio mei fragrantes.
Nec meas ego pupulas meosque
20Non usque in te oculos tenebo fixos,
Testes laetitiae intimique sensus,
Qui mihi os lachrymis madere coget;
Ac nostras itidem osculationes
Centies iterabit hinc et illinc.
25Quin iam nunc videor tuum videre
Pallentem nimio timore vultum,
Dum pericula tanta, dum labores,
Dum casus varios viae marisque
Procellas, hominumque barbarorum
30Dum mores tibi et instituta dicam;
Addam et flumina lata, dum nivalem
Ismarum, Rhodopemque, Peliumque,
Ossanque, atque Atho insulasque in orbem
Describam positas, et ipsa Ponti
35Percurram ostia Thraciamque sedem
Regis imperio prementis omnem
Europam atque Asiam modo Africamque.
At vos, tempora quae soletis, Horae,
Metiri, ipsaque praeterire cursu
40Iovis fulmina et impetum procellae,
Et, si mobilius quid esse fertur,
Nunc, o, nunc precor, expedite pennas
Et me, cui mora tantula haec diei
Ingrata accidit omnis et molesta,
45Iam nunc sistite ad ostium foresque
Tam cari capitis, neque haec utrique
Incessu nimiaque tarditate
Nostrum mutua dissipate vota.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: