previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


10. Francisco Piendibeni de Montepulciano

Dum requiem perquiro michi, populique tumultum
Effugere, occurrunt variis hinc inde labores
Turbinibus, quantumque magis divellere curis
Posse reor, rerum strepitus magis inter amaros
5Sollicitus vesanus agor. si tecta subibo,
Garula pertundit uxor famulamque molestat
De cinerum ratione loquax et furfuris acti;
Nunc vestis novitate super revoluta, "quid," inquit
"Usquam spero boni? me, me vicinia solam
10Increpat ignavam," lacrimisque inmurmurat ortis.
Nunc michi blanditiis alia de parte gemelli
Lascivi ludunt variis, medicina moleste
Coniugis, atque aliis non intellecta +ligetis+
Murmura dant verbis puerilia dona petentes.
15Temporis his spatium teritur quo sepe solebam
Solus Appollineos audire et reddere cantus,
Sed michi si quando studium contingat adire
Musarumque velim plectrum tentare sonorum
Obvia finitum tunc ardua causa clientis
20Impedit et carta pretio complenda recepto.
Nunc vidue strumenta monent; nunc iura minorum
Ante decem mostranda viros. hec omnia suadet
Cura domus etiam parvis intenta lucellis.
Tecta relinquenti solitus mihi sermo sororum
25Usque novem fuerat et semper Apollinis edes
Percolui gustans sacrum de fonte liquorem.
Cum sotiis michi sepe meis audire iuvabat
Qualiter ipse Cahos divisit iuppiter, et quo
Terra loco sidit liquidis circumdata lymphis,
30Quemque elementa locum tenuere, vel unde madentes
Gignantur nebule aut (sint tempora quatuor anno)
Terrarum qui cultus erat, quid sidera mostrent
Agricolis, vel ubi tropicos describat utrosque
Solstitium candente polo, queque astra sub ipso
35Axe cadant Borree oppositis surgentibus Austro.
Sepe ego pastorum modulabar arundine cantus.
Agresti sepe cytara tentabat et alter
Pastorum lites; alius Coridonis amores
Carmine cantabat, iras Amarillidis alter.
40Nos legere excidium Troye casusque sinistros,
Eneam, varios et multa pericula passim;
Nunc Romas regesque suos sanctumque senatum
Felicesque habitos sub quolibet axe tropheos.
Hec olim mea cura fuit. sed cuncta secuntur
45Deteriora. retro sic Sors iubet omnia verti.
Namque horum subiere vices mendacia longi
Crebra fori, multis contraria reddita causis
Consilia, implicitis et garrula curia verbis.
Hinc bis quinque viris dominisque prioribus illinc
50Danda querela venit. precibus concursat uterque
Anxius urbe suis; sursum nunc inde deorsum
Spesque timor simul agitant sub pectore curas
Ancipites. mora sub tacito liquat igne medullas;
Hos inter rerum fluctus ego volvor et angor.
55Cerne igitur que vita michi, quibus ipse catenis
Implicer et quantum tentare sonantia plectra
Sit nunc difficile. sed sum michi maxima solus
Causa mali, vitioque meo miser usque laboro.
Hec tibi sub strepitu curarum condita micto
60Ut tibi consilium capias dum congruit etas
Ad studium et pariter ut compatieris amico.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: