previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


8. ser Benedicto de Parisiis

Nescio, si tentas, videasne tempore versus
Tam minimo quondam. comunis cetera reddit
Materies suspecta tibi. non carmina sic hec.
Me furnos tua metra prope invenere sedentem
5Incautum, et tremulo cutiente sedilia sumptus
Crure quiescebam. perlegi et sepe relecto
Carmine me latuit sua me sententia; multum
Ingenium michi tanta meum ignorantia fuscat,
Grossa vel hec fuerit acceptio causa ciborum,
10Seu magis ipse comes, mea seu dementia mentis -
Quod michi crediderim potius. comes ipse sedentis
Vidit enim quodam risu mea labra movere.
"Quidquid," ait, "relegas habet istec lictera." legi
Festinoque legens plausu. cerdone docente
15Tum michi dulcisoni patuit sententia versus.
Licterule post nempe tue comprendere primam
Non poteram partem. sed cum legeretur eodem
Sepe modo, patuit vitium te carminis a me
Querere velle tui. sed parvum flumina rivum
20Magna petunt. ast ne videar lacerasse (quod "ille
Tertius" ipse tibi fecisse ais) ecce: timentum
Et venio nisi preteriti tibi sillaba prima
Est brevis; et clamidemque vilemque protrahe vilem.
Sic etiam michi facundus longare videtur.
25Si lucror aut lucror, brevitas michi temporis actam
Dat veniam. neque enim totam michi ponere curam
Talibus incumbo totasque exquirere vires
Semper, et errori non starem, et cerreus essem
Cum ratio subeat. sed doctrinale quid audi
30Edocet: ante C longa fit U, ceu lucro, lucis
(Deme lucerna, lucrum, dux, ducis atque ducenti).
Hac, Benedicte, tenus puerilibus ipse laborem
Arripui, tempusque michi per inania trivi.
Heu quanto melius vitiis instare fugandis
35Et re verba sequi, implicitosque relinquere versus
Et brevis an longa sit verbigerare! deinceps
Carminibus faciam. presens sibi lictera finem.
Valeto.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: