8. ad Omnipotentem Deum ode
Dexter humanam, Pater alte, gentemAspice, et pellas scelerata ab orbe
Bella Mavortis liceatque sancta
Vivere pace.
5Nullus et taedas violet iugales
Aut scelus tristis faciat cruente
Quod Remum contra furiatus olim
Romulus egit.
Saecla discedant pede non remisso
10Quae dedit terris simulatus ille
Iuppiter; per te redeant, precamur,
Aurea nobis.
Signa Martini, fidei datoris
Impiae, salsis pereant sub undis;
15Captus immani cadat hic hiatu,
O male, terrae;
Nosque sub signo mereamus isto,
Militat sub quo bona turba mundi,
Esse necnon et facias fideles,
20Christe supreme.
Augeat nemo male fidus huius
Perfidas turmas neque tam decorum
Deserat cultum neque Christianam
Religionem.
25Floreat terris, velut axe, iustus
Cultus in divos, metuant monarcham
Te pii cuncti, venerentur atque
Numina terris.
Iussibus Christi bonus obsequatur
30Cultor et trini veneretur ora
Ac Dei unius, timeant benignum
Laedere numen:
Namque fatali veniente Morte
Hoc tuis, Christe, o capies lacertis,
35Huius aeternam innocuus reviset
Spiritus aulam.
Ergo, mortales, male sana cuncta
Linquite et veri vice Christiani
Sitis et vestrae nimium saluti
40Invigilate.