next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. AD ILLUSTRISSIMUM DOMINUM, | DOMINUM GUIDOBALDUM URBINATEM DUCEM

Sicut Agenorea cum sol subit aurea frontis
Cornua felici gaudet sub sydere Mundus,
Quum coelestis humum virtus complexa calentem
Incipit ordiri tenero nova pignora partu,
5Sicut in aequorei stellato pectore cancri
Iuppiter exultat, Venus in squammantibus astris
Fluminis Assyrii pulsis Mantua curis
Adventu gavisa novo est, saliere choreae,
Increpuere lyrae, laeto Martia cantu
10Clangorem alternat, strepitumque perosa minacem
Mollius inflexo sonat ad nova gaudia flatu.
Triste prius densaque caligine coelum
Tollit, et occasu Leonorae oblita recentem
Alma dies posito luctus radiavit amictu.
15Mincius Alpino qui ducit ab aequore Nymphas
Risit, et extemplo clausis humentia ventis
Aequora consternens hilari caput extulit ore.
Unda silet placido veluti quum pignora ponto
Producit Caeycis aves, ubi frigida bruma
20Venit, et arva gravi stringens aquilone December.
Rusticus Andino genius qui praesidet agro
Vicinam e viridi tumulo convertit ad urbem
Lumina, quum plausus populum audiret ovantem
Ecquis, ait, tantus successit moenibus hospes,
25Possit ut aspectu solo ipsa elementa movere.
Et cui fatidico Graium sata sanguine Manto
Non minus applaudit reduci quam Roma Camillo,
Quam Mario fractis Italorum in limine Cymbris?
Dum loquitur, factique cupit cognoscere causas,
30Una Camoenarumque cum Duce venerat, arva
Ibat adoratum nostro sacrata Maroni,
Audiit, et veniens late exhalavit odorem
Virgineum, lauro flavos evincta capillos,
Et facies qualis surgens aurora, sinumque
35Colligit, atque pedes chlamys aurea tangit eburnos,
Substitit, et carmen placidis ita vocibus orsa est:
Ad vada Tiresiae vestrique Bianoris urbem
Venit ab Alpina iuve nis pulcherrimus ora
Baldus, agens secum Musas, et Apollinis omnem
40Militiam: Baldus cui saxa Feretria nomen
Attribuunt commune Iovi, quia namque parentes
Belligeri, exuvias spoliato ex hoste ferebant
In rupem aeream, celsoque in monte locabant,
A spoliis cognomen habet domus illa ferendis.
45Turba igitur comitatus adest Heliconide Baldus,
Qui regit Umbrorum populos, montanaque regna.
Traxit amor iuvenem, madidos non horruit Austros,
Non nimbosam hyemen, nec inique frigora brumae.
Vicit amor castique fides sanctissima lecti.
50Languida deserto coniux formosa cubili
Moerebat curis, et suspirabat amantem.
Vota secundavit iusti Deus auctor amoris,
Et iuveni blandis acuens praecordia flammis
Suasit iter, suasit Venetos invisere campos,
55Et Phaetontaeos cursu superare liquores,
Patris ubi fatale solum: nam bella gerentem
In Venetos rapuit mors immatura parentem
Magnanimum, cui vestra parem non noverat aetas,
Sive ferox rigido martis luceret amictu,
60Sive togam cedente sago vestiret inermem.
Venit ad aegrotae castissima coniugis ora,
Cuius in aspectu Venus est, in pectore Pallas,
Iuncta viro vestalem animum triviaeque pudorem
Servat, et amplexus pudet expectare iugales.
65Pulchra verecundas opera ad muliebria Nymphas
Cogit, Arachnaeum docta exercere laborem.
Talis apud priscos nurum Lucretia princeps,
Et praefecta Deum ducenda in moenia matri
Claudia, et Halcyone, Cephalique miserrima coniunx,
70Hectoris Andromache, profugoque fidelis Olyssi
Penelope, et nunquam thalamos oblita Sichei
Sidonis, et Beli neptis, thebanaque Manto.
At iuvenis maiora animis meditatur et ardet:
Nam Martem de more patris colit atque Minervam,
75Et quantum ille armis superavit, Apolline tantum
Hic imberbis adhuc vincit, victurus et armis
Bello ubi tempus erit, rigidoque licentia ferro,
Tempora circundans, hederis et virgine Phoebi,
Nec gradiens, acclivis humi, sed vertice supra
80Nubila se attollens, geminosque habitura triumphos
Nititur ad duplicem virtus animosa coronam,
Non vulgare decus nec enim duo munera tanta
Assidue iacit in plebem regnator Olympi,
Sed quotiens aliis quenquam mortalibus optat
85Eximiis praeferre bonis, rarissima qualem
Saecla virum generant, melioribus afficit astris,
Cum Iove, cum Veneris flammis, cum sydere Maiae,
Cum Mavorte illi caput et praecordis tangens.
Sic Caesar dictator erat formatus, et Aphro
90Ut perhibent Hammone satus, Caesarque secundus
Pectus imaginibus coeli signatus et ursa.
Et tu quem canimus procerum nova gloria Balde.
Laeta tuos etenim Deus inclinavit ad ortus
Sydera, fortunans ad opes, ad regna, piamque
95Progeniem, ad commune bonum, patriae salutem,
Ad Mavortis opus furibundum, ad Palladis artes,
Ingeniumque ferax docilemque iuventam
Ausoniis simul et Graiis incumbere chartis,
Verbaque adhuc tenero docuit Mosea palato
100Deglutire, vias coelorum et tempora nosse,
Et volucrum pecudumque animos, et clausa sub alto
Aequore, et inferno secreta latentia mundo.
Morum etiam vitaeque habitus, et debita divis
Orgia, divinarum etiam mysteria legum.
105Addidit et cordi stimulos quibus acriter ausis
Moliri ingenio semper meliora calenti,
Nec sinere ignavo vitam sordere veterno,
Et semper magis anniti atque intendere nervos
Ad divinum aliquid, laudemque ambire superbam,
110Ferre iter ad coelum, et meditari ingentia magno
Pectore: Semideum casus et fortia facta
Mirari, semperque hominem te attollere supra.
Signa animi nunquam morituri et ab aethere lapsi,
Hic iuvat annales vestrique afferre recentem
115Temporis historiam, Baldique evolvere fatum.
Italiae Deus in mores quum regna videret
Versa Lycaonios, Diomedaeas rapinas,
In scelus exarsit, iustaque excanduit ira,
Et nova poena novo sceleri data nanque repente
120Principibus longa populos qui pace fovebant
Sublatis, dedit indignis rectoribus urbes,
Ut fierent quasi desertae sine remige puppes
Fluctibus in mediis, desolatique per agros
Amisso pastore greges, quum nubibus atris
125Saevit hyems, fractoque furens tonat aethere mundus.
Nam nulla est magis humanae res noxia genti
Nullaque terrarum pestis capitalior orbi,
Quam rex impatiens frani et sine lege tyrannus.
Apoeninigenas altis qui in montibus Umbros
130Ardua saxa colunt, adriatica littora versus
Ut sensere Italis tantum impendere pericli
Suppliciter fama est ita numina sancta precatos.
Summe Deum populos qui, cum nihil oderis, omnes
Suscipis, et magno semper bene consulis orbi,
135Parce tuae genti, succurre fidelibus Umbris,
Neu sine nos aerumnarum tot ferre procellas.
Praeclarum concede ducem, qui regna paterno
Temperet affectu, placidaque in pace gubernet.
Talibus auxiliis et tanto munere dignos
140Nos pietas antiqua facit, quae cognita vobis
Caelicolae, genus Umbrorum servavit ab alta
Irati maris illuvie, cum liber apertis
Ennosigaeus aquis montana cacumina mersit.
Nanque redundantem pelagi non pertulit aestum
145Patria, Montigenas Tethys vexare colonos
Abstinuit, Protheus usque ad confinia duxit
Doridis omne genus, delphinorumque catervas,
Squammigerum pecus, et phocarum immania terga.
Si nos innocuam gentem commune periclum
150Praeteriit, quando terram scelus obruit omnem,
Et dedit aequores vastandum fluctibus orbem,
Nunc quoque ab interitu decet esse minori.
Audiit omnipotens: quis enim clementior est?
Et Baldum, eximiam sobolem Ducis ante sepulti
155Misit in imperium, ac patrias regnare per urbes
Instituit, quod pacis erat bellique futurus
Censor, et eximius legum moderator et aequi.
Dumque adolet, ne forte foret damnosa iuventus
Imperio, patrui dixit prudentia regno
160Praesit Aemonio quod erat Centaurus Achilli
Sic senior puero, teneros regaliter annos
Nutriat, et solio iuvenem sublimet adultum
Utque salutiferi veniant in regna nepotes
Extendenda, novam monti domus alta feretro
165Det Gonzaga nurum genitrix Gonzaga virorum
Invictorum armis, quae ingenti corpora mole
Atque Gygantaeas vires et Martia corda
Ferre solet, quorum occursus formidet Achilles.
Qualis adhuc primae fervens ardore iuventae
170Surgit ad armorum strepitus bellique tumultum
Franciscus novus Alcides, qui immania monstra
Calcat, et evaluit Nemeaeo obstare Leoni
Victor adhuc puer, et Lernae modo verberat Hydram,
Dixit, et ex oculis cum voce recessit imago.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: